useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCIII
Signature: MCCIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense iunio, septima indictione. Memoratorium factum a me polcharo diaconus ecclesie sancti maximi, eo quod coram presentia domni adelferi archipresbiteri et abbatis ipsius ecclesie sancti maximi, et per eius licentiam tradidi ad tenendum et casam faciendam iohanni filio quondam imperati, et iohanni filio quondam visantii, et iohanni filio quondam petri terram pertinentem predicte ecclesie, quam habet intra hanc cibitatem in plaio de monte super ipsa ecclesia, que est per mensuras: de longitudo pedes triginta duo et medium, et latitudo ab oriente et ab occidente ana pedes decem iusto pede manus hominis, ex omni parte finis predicte ecclesie. Tali ordine, ut amodo et usque viginti nobem anni completis predicta traditio sua potestate teneant et casa lignea terrea unius penne ibi faciant, et habeant clusam et coopertam, sicut meruerit, et ibi resideant et habitent, et si voluerit, homines ad residendum mictant, et omnis illorum utilitates iusta rationem ibi faciant; et quod censum inde tollere potuerint usque ipsum constitutum, sibi habeant. Tantum omne annum illis et illorum heredes usque ipsum constitutum deant exinde censum in pars ipsius ecclesie de suprascripta mensuria sexaginta fullaros bonos. Completis vero ipsis viginti nobem annos, liceat illos et illorum heredes, et homines quos ibi miserint, inde exire cum omnibus illorum causis mobilibus et cum medietate de cunctis lignaminibus ipsius case, et medietate ipsius case cluse et cooperte cum tota ipsa terra vacua in pars iamdicte ecclesie, ad faciendum quod voluerit. Tantum, si ipsa illorum medietate de lignaminibus ipsius case in ipsa constituta, vel ante ipsum constitutum daturam aut vindituram habuerint ad pars nostre ecclesie, illam vendant et dent iusto baliente pretio quod iuste fuerit appretiata. Quam si pars ipsius ecclesie noluerit emere, liceat illos et illorum heredes illam dare cui boluerit. Nam si unicumque illam dederint sine solutione de pars ipsius ecclesie, absque pretio ad pars iamdicte ecclesie rebertat. Et per combenientia guadiam michi ipsi omnes suprascripti dederunt, et fideiussores michi posuerunt seipsos, et per ipsam guadiam obligaberunt se et illorum heredes, ut si, sicut dictum est, ad pars predicte ecclesie non adimpleberit, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam componere obligaberunt sibi omnes suprascripti et illorum heredes ad pars predicte ecclesie triginta auri solidos constantinianos. De suprascripta terra et casa tradidi ipsis iohanni filii iamdicti imperati et iohanni filio petri tres partes in parte occidentis, et ipsi iohanni filio iamdicti visantii in parte orientis unam quartam partem, et sic exinde dent de supradicto censu michi vel in pars predicte ecclesie per supradicta guadia et obligatione. Quod scribsi ego grimoaldus notarius. + Ego alderissi notarius me subscribsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.