Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCX
Signature: MCCX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1055
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense Februario, octaba indictione. Ante me sico comitem et iudicem grimoaldus comes filius quondam rottelgrimi comitis, et rottelgrimus et petrus filii ipsius grimoaldi coniuncti sunt cum grimoaldo vicecomite filio quondam iohannis notarii, et ipsi rottelgrimus et petrus, presente ipso genitore suo, et per illius absolutone, per quem omnia que in hanc cartula scripta et scribenda sunt fecerunt, clarificaverunt se habere integram medietatem de terra vacua, que est foris hanc salernitanam civitatem in loco tusciano prope ecclesiam sancte marie, que dicitur zita; et dixerunt totam ipsam terram esset per finis et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis finis via puplica, et passi viginti duo: A parte occidentis finis aliorum, et passi ducentos quattuordecim: A parte meridie finis via, et passi viginti duo; A parte orientis fines aliorum, et passos ducentos quinque. Et sicut ipsis rottelgrimo et petro germanis congruum fuit, bona illorum voluntate, per convenientiam per hanc cartulam venumdederunt ipsi grimoaldo vicecomiti integram ipsam medietatem que, ut dictum est, clarificaverunt se havere de tota suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus infra ipsam medietatem haventibus, cunctisque eius pertinentiis, et cum vice de ipsis viis; ea ratione, ut integra suprascripta venditio, qualiter supra legitur, semper sit in potestate ipsius grimoaldi vicecomiti et heredum eius, et licead illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis ipsi germani susceperunt ab ipso grimoaldo vicecomite statutum pretium auri solidos quadraginta in omni deliberatione. Et per convenientiam ipsi grimoaldus et rottelgrimus et petrus guadiam ipsi grimoaldo vicecomiti dederunt et fideiussorem ei posuerunt maionem comitem filium quondam landonis comitis. et per ipsam guadiam ipsi rottelgrimus et petrus obligaverunt se et illorum heredes semper defendere ipsi grimoaldo vicecomiti et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus et partibus. et tribuerunt ipsi grimoaldo vicecomiti licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem haveant suprascriptam venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi rottelgrimus, et petrus, et illorum heredes ipsi grimoaldo vicecomiti et illius heredibus non adimpleverit, et suprascripta vel ex ipsis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi germani obligaverunt se et illorum heredes componere ipsi grimoaldo vicecomiti et illius heredibus centum auri solidos constantinianos. et, sicut superius scriptum est, adimplere. et ipse grimoaldus filius suprascripti rottelgrimi per suprascriptam guadiam et convenientiam obligavit se, si suprascripta vel ex ipsis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi grimoaldo vicecomiti et eius heredibus centum auri solidos constantinianos. et quod superius scriptum est, semper firmum permaneat. et taliter tibi iohannem notario scribere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1210/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success