Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXV
Signature: MCCXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1055
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense magius, octaba indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus et archipresbiter ecclesie sancti maximi, eo quod ante idoneos homines tradidi teudericus filio quondam iohanni, et petri filio quondam sergii presbiteri terra pertinente ipsius ecclesie, quod pars predicte ecclesie abet intra anc salernitanam civitatem in plaio de monte, a super ipsa ecclesia, et est per finis et mensuria iusto pede manu hominis mensurata. A parte occidentis sunt pedes decem et octo; a parte meridie sunt pedes quadtuordecim; a parte orientis sunt pedes decem et octo: a parte septemtrionis sunt pedes quadtuordecim. ex omni parte est finis predicte ecclesie. ec vero ipsa terra baciba per suprascriptos fines et mensurias, inclitum illut ipsorum teuderici et petri tradidi tali hordine, ud amodo et usque biginti nobem anni completi, illis et illorum heredibus illut tenere et casa lignea ividem facere, et ividem residere et abitare, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facere, et amodo et usque ipso constitutum completum, quicquit reditura et ditionem inter illis tollere et abere potuerint, illorum sit potestate faciendum que boluerint. tantum per omne annum de mense ipso magius illis et illorum heredibus deant michi, seu ad pars predicte ecclesie, censum follaros bonos biginti faciendum, quod boluerimus; et ad ipso constitutum completum inclita suprascripta tradictione cum medietate de ipsa lingnamina remittant illis ad nostra potestate faciendum quod boluerimus; et illis licead inde exire cum omnis illorum causa mobilia et cum alia medietate de ipsa lingnamina, et ire cum illum ubi boluerint. tantum si ego seu pars predicte ecclesie ipsa sortione illorum de ipsa lingnamina tollere boluerimus ad iusto baliente pretium, illis et illorum heredibus illum nobis bindant. et si ego seu pars predicte ecclesie illut tollere noluerimus iusto baliente pretium, tunc licead illis et illorum heredibus inde facere omnia quod voluerint. et guadiam mihi dederunt et mediatorem michi posuerunt seipsis; et per ipsa guadia obligaverunt se et illorum eredibus, quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine nobis non adimpleverit, et aliquit inde contradixerit, per combenientia per ipsa guadia componere obligaverunt se et illorum heredibus michi seu in pars predicte ecclesie biginti auri solidos constantinianos. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1215/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success