Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXIX
Signature: MCCXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1056
x
+ In nomine domini nostri ihesu christi. tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi, et nono anno principatus domni landolfi filio eius gloriosis principibus, die dominico, quarto die stante mense ianuario, nona indictione. Memoratorium factu a me angelo filio quondam stephani avitante de finibus laneo, loco ubi dicitur puczanellu, qualiter presentia aydulfi iudici et de aliis testibus, sicut convenit inter me et gustabile filium quondam garofali, et tunc per eadem combenientia voluntarie sue guadia michi dedit ipse qui supra gustabile, et fideiussore mihi posuit iohannem filium quondam ursiciaci avitatori de ista fines de laneo loco ubi dicitur airole tali tinore, quatinus ipse qui supra gustabile tollat et abeat sibi legitimam uxorem ad semper abendum maria sororem meam et filia suprascripti genitori mei: si vero se tornare voluerit ...... maria sororem meam sibi tollere noluerit legitimam uxorem, ad semper ...... ut dictum est, quinquaginta vizianteos solidos pena seipse qui supra gustabile michi qui supra ……. vel ad meis heredibus componere obligavit; et predicta maria sororem meam sibi per inbitis tollat et abeat ………………….. ei tradidi legitimam uxorem ad semper abendam .…. iusta legem recepi anulum constantini inter nobis ……………….. gustabile iamdicta maria sororem meam sibi legitima uxorem ad semper abendum, ut dictum est, quatinus a die illa et semper talem que legem et iustitia habeat ipsa dicta sororem meam apud ipsum qui supra gustabilem virum suum, tunc quale legem et iustitiam habet, una et alia parte eique sorori mee uxori sue, que bene et pacifice adque perfecte vibet in casa cum virum suum, et colat eam ex omni parte iusto bono hordine, secundum suam potentiam, sicut alter paras et suam colet uxorem, et iniuste ei non faciat, neque alia femina adulteret; si autem ego qui supra angelo, vel meos heredes, seu cui hec scriptio in manu paruerit, eique gustabili crimen miserimus, quod predicte marie sorori mee uxori sue iniuste fecisset, aut cum alia femina adulterium commisisset, postquam ille eam sibi uxorem sociabit, et ille non fuerit nobis exinde iurare solus ad evangelia, quod predicte marie sorori mee uxori sue iniuste non fuisset, aut cum alia femina adulterium non commisisset, postquam ille eam sibi uxorem sociabit, tunc per omnem vicem quando ille nobis vel eis talia non fuerit exinde ausus iurare solus ad evangelia, ut dictum est, obligavit nobis vel eis componere auros solidos quinque viginti; et quando nobis exinde iuraberit, ut dictum est, ipsa vice inde a nos amplius calumnie solutus maneat, et si exinde pigneratio facta fuerit, stetis inter nobis ut per sacramentum ipsum factum et compositio datum fuerit, pignera ipsa integra retdantur, ut sine compositione se recolligatur; de quibus, si necessum fuerit, ad pignerandum obligabit nobis suprascripto iohannes fideiussore se et suos heredes michi et ad meis heredibus, seu cui scriptio ista in manu paruerit pro nomine bobi, et bacce, et iumente, et caballi, et porci sui et de aliis rebus suis usque ad legem. scripsi ego petrus notarius et interfui. + Ego qui supra Aydulfus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1219/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success