Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXI
Signature: MCCXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1056
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principibus, mense februarius, nona indictione. Nos berenardus et iohannes germani filii quondam garofali de loco iocolani, de eo quod ante bonorum ominibus et subscriptos testes coniuncti sumus ad bona combenientia cum bassu filio quondam nucerini, qui fuit de locum nucerie, et per nos et ipsius bassi ostense sunt cartule quattuor. prima carta est continente: de anno bicesimo sesto principatus salerni domni nostri guaimarii, et sexto anno principatus eius capue gloriosi principis, et quinto anno ducatus illius amalfi et sirrentum, quam et tertio anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni nostri gisulfi eius filii, et primo anno principatus et ducatus illorum apulie et calabrie, mense abrelis, duodecima indictione. petrus filius quondam nocerini de locum nucerie benumdederat suprascripto garofalus genitori nostro et bassu germano suo filio supradicti nucerini inclita sortione sua de omnis rebus sua stabile et mobile, quod ipsius petri fuit pertinente abere a supradicto genitori suo per tota fine et pertinentia de nucerie, et in locum barbara, et in cimmarola monte et plano et sortione sua de casis de intus castellum nucerie, vel ubicumque de rebus sortione sua imbentus dederit per iamdictis locis inclitum illud predictus garofalus genitore nostro et bassi benumdederat; tantum sceptuabit inde de ipsa sua sortione ipsa pecia da Arenola, et illud ubi fuerat residentes, quod eorum non benumdederat; nam autem inclitum ipso aliut, quod supra legitur ubicumque exinde inbentus dederit in montibus quam et in planis, inclitum illud ipsorum prenominati benumdederat, sicut ipsa carta continebat, que scripta est per truppoaldus notarius, et roborata. ego qui supra petrus, ego petrus notarius me subscripsi. Secunda carta continebat: de anno bicesimo quinto principatus salerni domni nostri guaimarii, et quarto anno eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et surrentum, et primo anno principatus domni nostri gisolfi eius filio gloriosorum suprascriptorum eximii principi et duci, quam et primo anno ducatus illorum apulea et calabria, mensis martius, undecima indictione. petrus filius quondam nucerini benumdederat petrus filius quondam petri, et nucerini filio quondam landoni thio et nepotes inclita sortione sua de duobus peciis de terra, que sunt cum castanieta et quertieta, quod abuerat in loco baniara, una ex eis pecie est a super ipsa cisterna, que fuit ipsius petri, et ipsa halia pecia da lu abellaneta in supra ubicunque inbentus dederit de ipsa sortione sua, ipsa iamdicta pecia da la cisterna et da ipso abellanieta suo in supra, inclita sortione sua que legibus ei ebenire debuerat da consortibus et da iermani sui, inclitum illud ipsius nominati petri et nucerini benumdederat, sicut cartula ipsa continet. Scripta ipsa cartula per petrus protonotarius, et ibidem testanti. ego iohannes. In oc ego petrus affirmo. Tertia carta continebat. In nomine domini bicesimo sexto anno principatus salerni domni nostri guaimarii, et sexto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et surrentu, et secundo anno principatus domni nostri gisulfi eius filii gloriosorum suprascriptorum eximii principis et ducis, quam et primo anno ducatus illorum apulei et calabrie, mense nobember, duodecima indictione. mulier nomine delecta filia quondam mansoni monachi, que primis fuit uxor maraldi filii quondam iohannis bassi, et modo sum posteriorem uxorem maranci iudici filii quondam maranci, clarefaciebam quoniam in omnibus rebus supradicti maraldi; qui fuerat prius biro suo, exet inde pertinente abere quartam partem de casis ab intus firmamento nucerie per suum firmum scriptum morgincap, et ipsa iamdicta mulier donaberat et confirmabit ipsorum petri, et bassi germani filii quondam nucerini et ad mulier nomine maria genitrice illorum, que fuit uxorem garofali suprascripto genitore nostro tota et inclita ipsa quarta sua de omnibus rebus, que fuit ipsius maraldi priore biro suo, quod illud abuit per bocabulis et pertinentiis uius nucerie, monte et plano, et de casis abintus nucerie, vel ubicumque exinde inbentus dederit de ipsa quarta sua de inclitum illorum donaberat ipsorum predicto germano tribus sortionibus et predicta maria quartam pars tantum septuaberat exinde de ipsa quarta sua, quod eorum non donaberat illud de ipsa casa et da barbacianu, quod emtum habuit petrus clericus per firma cartula et aliquantulum de, …. de pede de castello nucerie, quod unde supradicta mulier recepi unum aureum tari da ferrandus filius quondam romoaldi. Nam alius de omnis rebus, quod supra diximus ubicumque exinde inbentus dederit de ipsa quartam portione sua inclitum illud ipsorum petri et bassi germani et maria mater et filii donaberat sicut ipsa cartula continet; que scripta est per petrus protonotarius et roborata. ego qui supra maranci. Ego dauferius. Quarta cartula est continente de anno bicesimo quarto principatus domni nostri guaimarii eius salerni, et quarto anno eius capue, het tertio anno ducatus eius amalfi et surrentum gloriosi principis, mense september, decima indictione. Ideo que ego mulier nomine maria filia quondam falconi, et que primis fuit uxor quondam nucerini, qui fuit filius iohanni bassi, et modo sum uxor garofali de loco Iocalanu, clarefacio quoniam a pars ipsius nucerino, qui fuit priore biro meus, mihi pertinet habere quartam partem per meum scriptum morgincap, qualiter mihi traditum fuit per ipsum nucerinum biro meus in die nostre copulationis, et ideo ego nominata mulier, bona mea boluntate, per anc cartulam hante presentia petri iudici et alii testes retrado et remitto tota et inclita ipsa quarta mea portione de cunta omnis rebus, que fuit ipsius nucerino priore biro meus, monte et plano, stabile et mobile, het de casis intus firmitatibus nucerie, totum et a funditus ipsa quarta mea parte siant ad potestatem ipsius garofali posteriore biro meus, faciendum inde omnia, quomodo et qualiter ei placuerit, sine omni mea et meis eredibus aut cuiquam ominibus contrarietate vel requisitione. aliut continebat ipsa cartula scripta per iohannem notarium, et ibidem testati ego qui supra petrus. Ego magnenolfus. Et cum suprascripte cartule, que aliquantum superius declarate sunt, fuerunt lecte, sicut nobis iamdicti bernandu et iohanne suprascripti germani et filii supradicti garofali congruum est, vone nostre voluntatis, ante bonorum ominibus et subscripti testes, per anc cartulam donamus adque ad semper abendum confirmamus tibi supradicti bassi filii suprascripti nucerini tota et inclita omnis ipsa rebus, que fuit ipsius suprascripti genitori nostro, qualiter da te iamdicto bassu nobis de supradicta rebus in sortem ebenire debuit, et qualiter ipsius genitori nostro ex nobis per tota fines et pertinentia, et bocabolis de predictis locis nucerie, per supradicte cartule ipsius supradicti genitori nostro fuit et nobis est pertinentes abere, et de quantum nobis pertinuit in locum baniara, sicut suprascripte cartule continunt, totum et inclitum illud cum ipse moniminibus et ipse rebus continentibus tibi predicti bassi donabimus, unde nullam nobis, nec quarta uxori nostre, nec cuilibet ominibus nichil exinde reserbabimus aliquam portionem, set sicut diximus totum et inclitum illut tibi predicti bassi donabimus securiter et firmiter, amodo et semper, abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum, quod tu et tuis eredibus bolueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aut cuiquam ominibus contrarietate, vel requisitione. et propter confirmationem huius donationis nunc presentis suscepimus a te suprascripto bassu launegilt secundum langobardorum regum edictum, camiso unum in omnis deliberatione; firmatoque launegilt ipsum aput nos ea ratione; per combenientia guadiam tibi basso dedimus et fideiussorem tibi posuimus machenolfus filius quondam radoaldi de eodem loco iocolanu; et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris eredibus semper defendere tibi tuique eredibus tota et inclita suprascripta nostra donatione da pars uxori nostre et da omnes omines omnique partibus. quod si suprascripta nostra donatio, sicut superius scriptum est, minime defendere potuerint, tunc, sicut in suprascripta lege langnobardorum continet de domum et launegilt susceptum, ita nos et nostris heredibus tibi tuique eredibus adimpleamus, et inde persolbamus iustitia. Nam quando tu iamdictus bassu et tuos heredes suprascripta nostra donatio per vos ipsis defendere volueritis, licentiam et potestatem habeatis illam per vos defendere, qualiter volueritis cum omnibus muniminibus et rationibus, quas inde ostendere volueritis, et si, sicut superius scriptum est, nos iamdicti berenardu et iohannes suprascripti germani et nostris heredibus tibi suprascripti vassi et ad vestris heredibus non adimpleberimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presunserimus, per ipsa guadia obligamus nos iamdicti berenardu et iohannes iamdicti germani et nostris heredibus componere tibi suprascripti vassi et ad tuis eredibus triginta auri solidos constantinianos et, sicut superius legitur, adimpleamus nos et nostris heredibus tibi tuique eredibus. et hec omnia suprascripta fecimus nos iamdicti germani ante bonorum ominibus et subscriptis testes, et ut quando ipse bassus vel suos eredes de suprascripta nostra donatione nos vel nostris eredibus autores et defensores abere quesierint, per omnes bices remittant nobis nostrisque eredibus ipse suprascripte cartule salbe, quale per nos ei date fuerint, ad habendum nos ipse cartule per omnes bices diebus sexaginta, et postac completis ipsis diebus sexaginta, post finem facta per omnes namque bices ipse cartule salbe ipsius vassi et ad suis eredibus redamus ad abendum illis ipse cartule semper in suprascripta ratione. berumtamen inter birgulos legitur: et maria mater et filii: et suprascripti disturbati duo virguli legitur: fecimus nos iamdicti germani ante bonorum ominibus et subscriptis testibus, et ut quando ipse basso vel suos eredes de suprascripta nostra donatione nos vel nostris heredes... et taliter scribere rogabimus te iohannes presbiter et notarius. actum tavellara. + Ego iohannes clericus et notarius me subscripsi. + Ego iohannes clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1221/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success