Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXVII
Signature: MCCXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1056
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principibus salerni domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprilis, nona indictione. Ideo qui ego urso filius quondam nicola, qui sum commorante in locum, qui camilla dicitur, actum cilentum, coinspirante dei misericordia, compulsus sum beste sancti moniales accipere, et per allocutione bonorum hominum et mee vone boluntatis, taliter fuit, ut ipsa sortionem mea, que michi contingit in ipso monte de cilento et terra cupo fiant per me hoffertum in sancto Archangelo monasterio de monte cilento; tamen modo declaro, quia fratres duo, cuius nomina sunt amato et leo, et modo per illorum combenientiam, sicut illorum placavilem fuit, remisit ego eis omnis rebus mea movile et inmobentibus, quantum quantoque me visus fui abere per tota finibus lucanie, et ipsi predicti mei germani similiter remiserunt michi medietatem de tota iamdicta rebus de ipso mons de cilento, sic tamen modo quantum ipsa rebus de predicto mons michi atbenit, tota et inclita fiat de iamdicto monasterio sancti michaelis archangeli; et quando necesse fuerit at ipsum abbatem, vel at suos successores ipsa mea sortione, qualiter dictum est, sortio et finis angnoscendum, ut ego meique eredes per os ipsos perbeniat, at videndum bobis ipsum nostrum roboreum scriptum, qualiter illud cum nostris consortibus retinuimus, ut ipse rebus et finis et sortionem angnoscatis, et sortionem, sicut superius dictum est, recipiatis. Et hego meipsum prefatus monasterio monachus constituto, ut post meum hobitum in eodem monasterio, vel diebus vite mee, ibidem me constituo. Interea ego qui supra dictus urso, de sicut me voluntatis complacuit, ante vonorum hominum suprascriptorum testium confirmo unc videlicet scriptum meaque offersione, ut ipse domnus abbas iaquintus, et suo successore, et pars prefati monasterii cuncte suprascripte rebus, qualiter dictum est, abeat, et possideat, et dominet, et faciatis omnia, que volueritis cum aquis, finis et vice de viis, At securiter et firmiter amodo et semper tu predictus domnus iaquintus abbas tuique successoribus, et pars ipsius prefatum monasterium ipsa predicta rebus avendum, cum omnia infra se abentibus at faciendum quod bolueritis. De qua per combenientiam ego iamdictus urso guadia tivi domno iaquinto abbati dedit, et mediatorem tibi posui maraldo presbiter et filius quoddam iohanni abitatore in predicto locum, unde nos sumus. et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper defensandum inclita predicta nostra offertione in predicto monasterio tibi domno abbati et at tuo successore, qualiter super rebus declarat, da omnis homine, ac omnique partibus et da omnis umana pars persona. et quando pars ipsius monasterii, vel eius rectores, autores inde esse voluerit, vel defensores, licentiam exinde abeat inde causare et finem facere cum omni monimine et ratione, quas inde ipsum prefatum monasterium abuerit, et, sicut diximus, ad angnoscendum sortes et finis, sicut me contigit per nos et per nostros consortes abeatis ad dibidendum ipsum preceptum de ipsa predicta rebus continentem, et quando per bos angnoscendum ipsum scriptum abevitis, nobis restituatis ipsum nostrum roboreum scriptum pertinentibus. Quod si taliter etc: Sequitur consueta formula, statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini. Et taliter scripsi ego smaragdus clericus et notarius, actus cilentus et interfui. + Ego raidolfus. + Singnu manu godini.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1227/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success