useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXIX
Signature: MCCXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1056
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosus princeps, mense Iunio, nona indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus et archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum unus ex illis, quibus ipsa ecclesia pertinet, ante idoneos homines, per combenientia tradidi iohanni filio quondam guaripoti integrum molinum pertinentem ipsius ecclesie, quod edificatum est in flubio lirino, cum mole et ferraturiis eius: idest cum becte de ferrum, et tribus anellis, et seruriccla, et ranola, et cum arkaturia sua, et isclis, et cum homnis suis pertinentiis, et sedimen, et cum bice de via sua, qualiter ipso molinum legitimum macenare possat, cum usu aquarum de ipsum molinum, qualiter illum usque nunc molinatores tenuerunt, taliter illut ei tradidi, ud amodo et usque unum annum completum, ut se compleat in ultimo die de suprascripto mense, et ille et eius heredes licead tenere inclita ipsa tradictione, et fovee, et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facerent et aberent; et die noctuque ipsum molinum custodire ille et eius heredes, et ominibus illorum, et conciare, ut legitimum macenare possat; et si ipsa ferraturia adconciare abuerit ego vel successores meos, aut pars suprascripte ecclesie illut faciant conciare, et illis sivi adiubent, prout melius potuerit; similiter et si ipsa arcaturia per plena ruperit, pars ipsius ecclesie faciant conciare et mundare, et illis et ominibus illorum ivi adiubent, quando melius potuerint per omnes vices, et quando mole in ipsum molinum necessum fuerit, nos vel pars predicte ecclesie demus ividem mole bone, et illis ividem ponant ipse mole, qualiter meruerit, et mole veteri deant et adsignent in pars predicte ecclesie; et omne molitura, que ivi tollere et abere potuerint, totum illut sivi abeant, faciendum inde, quod voluerint; tantum per omne mense usque completum ipsum annum deant ad pars predicte ecclesie quadtuor modiola et medium de granum bonum ad modium domnicum, quod est plateaticum culma mensura; et si per rubtura ipsius arkaturiis ipsum molinum opera perdiderit, vel per gente puplica quanta opera perdiderit, per rationem, pars ipsius ecclesie inputet sivi de ipso granum per omne mense per rationem, sicut iustum fuerit; tantu ipse iohannes vel suos heredes per omnes vices, quando ipso molinum opera perdiderit, sicut dictum est, inputet sivi inde una die, ut de ipsa die deant ad pars ipsius ecclesie molitura per rationem, sicut iustum fuerit, et cotidie quando meruerit et pars iamdicte ecclesie noluerit, et ividem granum nostrum direxerimus pro macinandum, faciant illum macenare bonum tantum granum, quando nobis sufficiad totum domum nostram, sine omni detinentia et molitura, et si reditum de suo lingnamina et de suo espendium ivi fecerint, licentiam abeant ad completum ipsum annum inde exire cum omnia eorum causa et cum totum edificium de ipsum reditum, quod illis ivi fecerint, et portaret illut ubi boluerint, et inclita ipsa tradictione iusta rationem salba et conciata cum mole et ferraturiis, et cum arkaturia et casa, que facta est super ipsum molinum, et cum omnia sua pertinentia salba, ut legitimum ipsum molinum macenare possad, adsignent in pars ipsius ecclesie. et per combenientia guadia michi dedit ipse iohannes, et mediatorem michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos heredes adimplendum michi, seu ad pars predicte ecclesie, sicut supradictum est, usque iamdictum constitutum, et, sicut superius scriptum est, ipse iohannes et suos heredes non adimpleverit michi seu in parte predicte ecclesie, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, aut si arbore de ipsa tradictione inciderit sine nostra licentia, et si ipsum granum, quod nobis dederit, non fuerit bonum granum, quale in ista cives se venumdederit, et non dederit illut nobis, seu ad pars predicte ecclesie ivique ad ipsa ecclesia ad domum nostra, per combenientia per ipsa guadia, obligavit se et suos eredes componere michi, seu in pars predicte ecclesie, quinquaginta auri solidos constantinos; et per eadem conbenientia obligavit se ad pignerandum omnis rebus et causas suas, et de eius heredes legitimos et inlegitimos; et illut quod est scriptum inter ipsi virguli dicit: in uno loco sancti maximi; et in alio loco legitur: et medium. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego iohannes me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.