Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXVII
Signature: MCCXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi Gloriosi principibus, mense februario, decima indictione. Ideoque nos landus alfano germani et filii quondam petri de locum qui dicitur camella actus cilentus, quam et nos mulieribus nomine purpure relicta supradicti petri mater istorum lando et alfano, quam et ego letitia relicta iohannis filius supradicti petro, cum duobus filii mei mauri et petri, Clarefacimus habere unam sortio in ipso monte, sicut preceptum continet de camellisi; et congruum nobis est per combenientia una cum iohannes filii quondam ursonio advocatori nostro, venumdare inclita predicta nostra sortio de predicto monte, sicut prefatum preceptum declarat, tibi domno iaquintus abbati monasterio sancti archangeli, quod situm est in mons coraci de cilentus; unde nos prefate mulieribus notitiam fecimus ad tribus nostris propinquis parentes, et balde eos deprecabimus, ut in ac venumdatione nobis consentiens esse; ipsi autem benigne nos exinde audierunt, velut eis deprecate simus, et una cum ipsi et cum ipsi supradicti filii et mundoaldi nostri direximus ante pandus iohannes castaldus, qui nos diligenter nos ceperint inquirere, ne aliquit violentia essemus patute ab ipsi mondoaldi nostri vel a cuiqua hominibus, nos autem professe vel manifeste simus, quod nulli violentia sumus patute a cuiqua hominibus, set spontanea est nostra boluntas illud venumdare; et iterum quia holim tempus una cum suprascripti nostri biribus habuimus illud benumdatum, set ipsi nostri biribus antequam hoc videlicet scriptum firmaret iminente peccatis illis dies mortis preoccupati sunt. Nos autem cum predicti, qualiter supra computati sumus, mater et filii una cum iamdicto nostro adbocatori firmare exinde ec cartula quesibimus in predicto monasterio. Ipsis iamdictus castaldus talia audientibus et per hos testibus quorum fides ammittitur, qui talis rem testificaberit, nobis licentiam tribuerit hoc hopus perficiendum. Nos autem iamdicte mulieribus post accepta licentia ab ipsi castaldi et da ipsi nostris parentibus una cum ipsi filii nostri et adbocatori, quorum supra nomina computati sumus, venumdedimus atque remisi tibi eidem domni iaquinti abbati inclita predicta sortio, qualiter ipsius petri de iamdicto monasterio pertinuit, sicut iamdictum preceptum continet, ut tu iamdictus iaquintus abbas tuosque successores et pars ipsum monasterium inclita predicta nostra venumdatio abeatis et dominetis, et faciatis que bolueritis cum omnia infra se habentibus, et vice de biis. A securiter et firmiter hamodo et semper tu predictus iaquintus abbas, tuisque successoribus, et pars ipsum monasterio illud habendum, possidendum, dominandum, et omnia inde faciendum quod volueritis. Et pro firma stabilitate recepimus nos toti supranominati mater et filii a te prefatus iaquintus abbas auri tari quattuordecim in omni deliveratione, sicut inter nos combenit. De qua per combenientia nos iamdicti viri et mulieribus una cum eidem nostro adbocatori ante prefati castaldi guadiam tibi domno iaquinto abbati dedimus et fideiussorem tibi posuimus petri filii quondam granato de loco camella. Et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris heredibus hamodo et semper defensandum ad pars ipsum monasterium et rectores eadem ecclesia da omnis humana persona, et quando per vos ipsos et pars prefatum monasterium voluerit inde esse autores vel defensores, licentiam abeatis cum omni monimine et ratione, quas inde habueritis, qualiter volueritis, exinde causetis et finem faciatis, et quando vultis finis et sortionem exinde agnoscendum, ut per nos et per nostris heredibus ostendamus vobis ipsum preceptum, ut agnoscatis finis et supradicta sortio, quod apud vos abebitis. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine vos qui supra nominati viri et mulieribus tibi eidem iaquinto abbas et ad tuis successoribus et pars ipsum monasterium non adimpleberimus, et retroare vel remobere quesierimus, per nos vel per apposita persona, aut per quolivet ingenium vel ratione, per ipsam guadiam obligamus nos iam, qualiter nomina computati sumus, viribus et mulieribus et nostris heredibus ad componendum tibi qui supra domno iaquintus abbas et ad tuis successoribus, et ad pars ipsum monasterii, et cui scriptum istum pro vice vestra in manus paruerit, quinquaginta solidos aurei costantini, et quod supra legitur, firmum et stabile permaneat, et taceamus per inbitis. Et taliter scribsit ego landus presbiter et notarius. Actum cilento et interfui. + Ego iohannes castaldus. + Signum manus pando castaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1237/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success