Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXVI
Signature: MCCXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi gloriosi principibus, mense februarius, decima indictione. Memoratorium factum a me iaquintus abbas monasterii sancti arcangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, quoniam tradidi ad petrus filius quondam petri una cum pando advocatori eiusdem monasterii una pecia de terra rebus eiusdem monasterii in loco qui dicitur ancilla dei nato nascente in tertiam pars per as mensura. A pars orientis passi triginta: A pars meridie sunt passi triginta quattuor: A pars occidentis per ora ipso rio, dui per imber aqua decurrit, sicut ascendit et trabersat per ipsa bia, sunt passi quinquaginta opto: a pars septemtrionalis sunt passi quadraginta, et coniungit in prima fine ad iusto passu, ut liceat te tuisque heredibus nato nascente in ipsa predicta rebus residere, et orto facere, et fobere, laborare binea et salices, et poma pastinare, et omnis vestre utilitatis ibidem facere, et licentiam habeatis vos et vestris heredibus in rebus predicti monasterii introire et iusta ratione arbores incidere pro clusuria, et pedamen, et hereditum bobis facere, et quicquid vinum vel fruge inde exierit amodo usque anni septem, vobis vestrisque heredibus sint potestati, sine omni contrarietate mea et pars ipsum monasterium et de meis successoribus; post completi predicti anni quicquid vinum vel fruge inde exierit nato nascente factum paratum ad palmentum detis michi et ad meos posteriores et ad pars ipsum monasterium tertiam pars, vobis vestrisque heredibus abeatis ipse due partes, et amodo et semper defensemus illud nobis et nostris successoribus, et pars ipsum monasterium, et ab nostris heredibus illud defensemus da omnis humana persona cum aquis, finis et vice de biis, et cum omnia intra ipsa rebus habentibus. Nam si ego vel meos posteriores et pars ipsu monasterium vos et vestris heredibus exire quesieritis, a nos licentia habeatis exinde excutere omnia vestra mobilia, et portare ubi volueritis, et si usque tres anni iterum in eodem loco rebersi fueritis, iterum ipsa clusuria, qualiter eam inbeneritis, vobis vestrisque heredibus redeat potestati in supradicta ratione illud abendum. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ego iamdictus abbas meisque posterioribus et pars ipsum monasterii tibi petri et ad tuis heredibus non adimpleberimus, et remobere vel contrare aliquid inde voluerimus, per quolivet ingenium vel rationem obligo me ego predictus iaquintus abbas, et meos successores, et pars ipsum monasterium ad componendum vobis petri et ad tuis heredibus, et cui scriptum istum pro vice vestra in manus paruerit, viginti solidi aurei costantini. Unde pro cuncta que supra legitur adimplendum guadiam tibi petri dedi una cum pando advocatori eiusdem monasterii, et fideiussorem tibi posui leo filio quondam iohannis visinianise, et unc brebem scribsi ego landus presbiter et notarius. Actum cilento et interfui. + Signum manus pandi castaldi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1236/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success