Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXIX
Signature: MCCXXXIX
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso princeps, mense februarius, decima indictione. Ideoque ego iohannes de locum mitilianum filium quondam iohanni, eo quod ante presentia petri iudici, voluntarie sue, et per anc cartulam venumdedit, adque ad semper abendum, confirmo tibi maioni cognatus meus filius quondam maraldi de locum rota inclita sortione mea de una casa fabrita conciata et cooperta, quod abeo intus atrana de ipsa rocca sancti quirici. Ideo inclita suprascripta sortione mea de ipsa casa, cum autem de casa et andita sua illud tibi predicto maioni venumdedit, unde nullam michi nec quartam sice uxori mee, nec unquam hominibus nichil exinde nobis rextiti, nec dicimus remanere sortione, set, sicut diximus, inclita ipsa sortione mea exinde tibi venumdedit, securiter et firmiter, amodo et semper, tu et tuis heredibus eos abendum, possidendum, omnia exinde faciendum, quod volueritis, absque omni contrarietate mea et de predicta uxore mea vel de meis heredibus, et propter firmandam et stabiliscendam hanc suprascripta mea vindictione, nunc a presentis recepi ego a te statutum pretium, i sunt auri tari boni triginta in omni deliberatione, sicut inter nobis conbenit; de qua per combenientia guadia ego supradictus iohannes tibi predicto maioni dedi, et meipsum tibi mediatorem posui, etiam et ipsa sica uxore mea, et per ipsa guadia obligamus et nostris eredibus, amodo et semper defensemus tibi tuisque eredibus inclita suprascripta mea vinditione, ut superius legitur; a pars iamdicte uxori mee, et da omnis cui per nos eam datum, aut obligatum, vel alienatum paruerit; et quando tu et tuis heredibus de suprascripta nostra vendictione per vos ipsis exinde volueritis esset auctores et defensores, licentiam et potestatem abeatis vice vestra in omnibus exinde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum ista cartula, et quale alia ratione inde abere potueritis; quod si taliter omnia suprascripta ego et meis eredibus tibi tuique heredibus non adimpleverimus, et aliquit exinde removere aut contrare quesierimus, per supradicta guadia componere obligo me et meis heredibus tibi predicti maioni, et ad tuis heredibus, aut cui cartula ista in manum paruerit, triginta hauri solidos costantinos, et suprascripta nobis adimpleamus, et taliter scribere rogabi te petrum iudicem et notarium. + Ego qui supra petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1239/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success