Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLX
Signature: MCCLX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februarius, undecima indictione. Ante me petrum iudicem Ursus castaldus et iudex coniunctus est cum petrus atrianensis filius quondam sergi atrianensis, qui dictus fuit sfagilla; Et sicut ipsi ursonis congruum fuit sua vona boluntate per anc cartulam benundedit ipsi petro una pecia de terra sua quod abebat foris hanc salernitanam civitatem in loco beteri, quam dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: A parte orientis fine ipsius petri; A parte meridie fine mare; A parte occidentis fine ipsius ursi, qualiter incipit ab ipso mare et rectum ascendit in parte septemtrionis per medio plesco immobile quod dicitur forca alfani, et dimittit ipsum plescum, et badit usque in bia puplica et per ipsam bia puplica est de latitudo suprascripta terra per ipsam bia mensurati passi biginti sex usque fine predicti petri sicut discernit petra inmobile iuxta et subtus ipsam bia et iusta fine predicti petri, et abinde ubi incepti sunt mensurando ipsi biginti sex passi dimittit ipsam bia et rectum ascendit in ipsa parte septemtrionis passi decem iuxta finem predicti ursi. et ab ipsi decem passi rebolbit in parte occidentis iuta finem ipsius ursi, quod datum abet in ecclesia sancte marie de eodem loco pertinente ipsius ursi et de consortis eius passi quindecim. et ab ipsi quindecim passi rebolbit in ipsa parte septemtrionis iuxta finem aliorum sicut murice de petre discernit et vadit in ipsa parte septemtrionis usque in pede de pistellu quod est ipsum pistellum in parte occidentis, et rebolbit per ipso pistellu in ipsa parte occidentis, et rebolbit in parte septemtrionis iusta fine ipsius ursi et iohanni germano suo, sicut murice de petre inmobile discernit per ipsam finem ipsorum germanis passi quaddraginta. et abinde rectum badit in parte quasi occidentis usque cilium de ripa que est ipsa ripa superior et coniuncta ad rebus de eredes maurisculi, et qualiter vadit per ipso cilium usque in cripta que est super ipse ripe et super rebus de eredes iohannis curialis, et ab ipsa cripta rebolbit in ipsa parte orientis usque ad fine suprascripti petri, et per ipsam finem suprascripti petri descendit in parte meridie passi centum sex, et est ibi lata suprascripta rebus a completi ipsi centum passi, et usque ubi sunt finiti ipsi quadraginta quattuor passi, passi sexaginta. Et ab ipsi centum sex passi descendit in ipsa parte meridie rectum iuxta finem predicti petri passi quadraginta quattuor, et coniungit in spelunca que est in pistellum suprascripti petri, et ab ipsa spelunca descendit in parte meridie iusta finem predicti petri usque suprascriptam bia, et dimittit ipsam via et badit iusta suprascripta primam petra iusta finem predicti petri usque ipso mare. Iamdicta terra per iamdictas fines et mensuras ipse ursus castaldus et iudex filius quondam iannaci castaldi, sicut diximus, inclitam illam ipsi petro benumdedit. Seu et benumdedit ei a foras ipsas mensuras in parte septemtrionis quantum eidem ursi ibi coniunctum pertinet cum omnibus que intra ipsam terram sunt cunctisque eius pertinentiis et cum bice de via sua. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius petri et eredum eius, et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmationem uius benditionis ipse ursus suscepit a predicto petro statutum pretium auri tari centum biginti ex moneta amalfitanorum in omni deliberatione. Et per combenientiam ipse ursus guadiam ipsi petro dedit et fideiussorem ei posuit maurus atrianensis filius quondam iohannis de lupino. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi petro et illius heredibus integram suprascripta benditione ab omnibus hominibus: et tribuit ei licentia ut quando ipse petrus et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et sicut superius legitur ipse ursus et suos heredes ipsi petro et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi petro et illius heredibus centum auri solidos constantinos. et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te petrum notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1260/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success