useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXIII
Signature: MCCLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense martio, undecima indictione. Memoratorium factu a me mulier mansa nomine filia quondam leonis apuliense relicta quondam iohannis qui cognominatus fuit falcetra Coram subscriptos idoneos homines per convenientia per voluntate petri et landonem filii mei, Cum quo omnia que in anc cartulam scripta vel scrivenda sunt, feci, ad tenendum et residendum tradidit michi Iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie et filii quondam agenolphi inclita sortione sua de terra cum casa lignitia solarata de intus hanc salernitanam civitatem super et propinquo ipsa ecclesia, quod ante os annos iohannes clericus et abbas da me et da ipsi filii mei ipsam terra cum casa comparatam habuit, que da parte occidentis et da parte meridie coniuncta est ad plateis, et qualiter nunc conciata et edificata est et qualiter usque nunc illam tenui cum scala lignea ...… ipsa platea da parte occidentis taliter illam michi modo tradidit, Tali tinore ut amodo ut usque viginti et septem anni completi ad mea et de meis heredibus sint potestatis, fobee et omnis utilitatis ibi faciamus iusta rationem, et ibidem resideamus et avitemus et ad residendum illut demus cui voluerimus, et omnis pedes et seditura, quod de ipsa traditione tollere et avere potuerimus, usque ipsi anni completi totum illut nobis abeamus. Tantum pro censum de ipsa traditione ego et meos heredes per omnes annos usque ipso constitutum completum demus ipsius iohanni clerici et abbati et ad eius heredes de suprascripto mense octo aureos tarenos vonos ut per caput et sine iunctione badant, et quicquit in ipsa casa necessum fuerit conciandum vel coperiendum usque ipsi anni ego et meos heredes faciamus similiter conciare ad omne nostrum expendium. Completi vero ipsi viginti septem anni licead me et meos heredes et omines, quod ibidem ad residendum miserimus, inde exire cum omnis causa nostra movilia et ire ubi voluerimus. Et ipsa traditione clusa et cooperta, cum regias et claves, qualiter modo conciata et hedificata est ipsius iohanni clerici et abbati et heredibus suis adsignemus, faciendum ex eo quod voluerit. Et per convenientia guadia michi Ipse iohannes abbas et clericus dedi et fideiussorem michi posuit alfano clerico filio quondam ademari; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes defensandum michi meique heredibus inclita suprascripta traditione cum vice de ipsis plateis usque ipsi anni completi ab omnibus hominibus in suprascripto tinore, et non querad illut nobis tollere vel contrare usque ipsi anni completi. Et si taliter illut nobis non defensaverint et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam et convenientiam obligavit se ipse Iohannes clericus et heredum suorum componere michi meique heredibus triginta auri solidos constantinos et suprascripta adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego qui supra iohannes Abbas. + Ego Ademarius notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.