Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXIII
Signature: MCCLXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense augusto, undecima indictione. Memoratorium factum a me iohanne presbitero, eo quod coram presentia domni guaiferii abbas ecclesie sancti maximi, que constructa est intus hanc salernitanam civitatem super via que pergit ad monasterium sancti laurentii, dum idonei interessent homines per convenientia per licentia ipsius domni abbatis ad tenendum et lavorandum tradidi ego iohannes presbiter filius quondam iohanni qui cognominatus est biellivote integram medietatem de duabus peciis de terris ipsius ecclesie pertinentibus quarum una est terra cum arbusto et pomis et bacuo uno teniente in finibus mitiliani ubi cassiniano dicitur per fines et mensurias: De pede fine via antica inde sunt passi quinquaginta: A parte meridie fine dicte ecclesie inde sunt passi centum hoctuaginta duo; de capite fine ipsius ecclesie inde sunt passi quadraginta duo: a parte septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie inde sunt passi centum quadraginta. Altera vero est terra cum insitetum et castanietum in locum cornu ubi aqua bia dicitur mitiliani finibus, super et propinquo alia rebus ipsius ecclesie, et est per fines et mensuras: A parte orientis fine iamdicte ecclesie, inde sunt passi centum duo: A parte meridie similiter fine iamdicte ecclesie inde sunt passi septuaginta septem: A parte occidentis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi quadraginta novem. A parte septemtrionis similiter fine predicte ecclesie, inde sunt passi hoctuaginta sex. omnibus suprascriptis mensuriis iusto passu hominis mensuratas. De iamdictis vero ambabus peciis per suprascriptas fines et mensurias ego iohannes presbiter tradidi ipsi iohanni filio predicti iohanni, sicut suprascriptum est, pro parte ipsius ecclesie integram medietatem cum bice de ipsis viis qualiter illam ad lavorandum per brebem retinuit a parte ipsius ecclesie petrus filius iohanni, eo quidem hordine ut amodo et semper nato nascente ipse iohannes filius predicti iohanni et eius heredes sue teneant potestate et dominent, et fobeas omnesque sue utilitates iusta rationem ibi faciant et ividem resident et avitent; et omni anno apto tempore per se totam ipsam traditionem de super et de supter lavorent sicut meruerit: Scilicet ipsum arbustum potent et propaginent, et ubi meruerit arbores et vites de vono vitinio ibidem plantent et surgant; et sic totum illud annualiter apto tempore de super et de supter lavorent, ut omni anno studiatum videatur esse lavorata et operata et surta, sicut locus ipse meruerit, quatenus in melius proficiat et non disperead. et unde meruerit ipsam tradictionem concludant et clausam et salbam illam habeant; et omni anno per tempus vindemiarum ipse iohannes et eius heredes faciant scire ipsum domnum abbatem et successores suos vel pars predicte ecclesie, ubi illuc pergad vel dirigad missum suum. et ipse iohannes ipsum arbustum rationaviliter apto tempore vindemient, et poma quando meruerit inde colligant, et de omni anno quod inde exierit ibique ad palmentum et de ipsis pomis quando meruerit integram medietatem ad pars predicte ecclesie vel eius missum deant, reliqua medietate sibi habeant. Ipsa sortio ipsius ecclesie de ipso vino ipse iohannes et eius heredes annualiter reponant intra ipsam traditionem in domum suam in organeis illorum a vino que pars ipsius ecclesie ibidem illis adsignare fecerit. et annualiter organea ipsa semper sint bene conciata et studiata per ipsum iohannem et per illius heredes et reposita intra ipsam casam et sortionem ipsam de ipso vino da parte ipsius ecclesie ibi mittant et salbam illam faciant, dum illam inde tollere fecerint absque degeneratione et igne. De castaneis vero et insertis que per annum infra supradicta traditione fuerint, ille et eius heredes curam et vigilationem habeant et eas colligant et seckent, et integram medietatem ex eis siccatis sicut meruerit misso ipsius ecclesie dent, reliqua medietate sibi habeant. Et ipsum missum dum per ipsis frudiis recipiendis per annum ibidem steterit, et per arearum tempus ipse iohannes et eius heredes eum nutriant secundum suam possivilitatem et de quo amodo et semper in suprascripta traditione seminatum sive iuste terraticum ipsi misso dent secundum consuetudinem ipsius loci. Sic tamen ut omne anno per arearum tempus faciant scire ipsum domnum abbatem et successores suos vel partem predicte ecclesie ut illuc dirigad missum et ante ipsum missum quod in suprascripta traditione seminatum fuerit tritulent et concient sicut meruerit, et sic ipsum terraticum ibique, sicut suprascriptum est, ei exinde dent, et per annum palmentatica ipsi misso vel parte predicte ecclesie dent duas gallinas bonas, et quo tempore ipse iohannes et eius heredes de suprascripta traditione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint in suprascripto hordine integram illam studiatam et lavoratam et operatam et surtam et unde meruerit clausam, qualiter illo tempore meruerit, salbam remittant ad pars predicte ecclesie faciendum ex eo quod voluerint, et tunc licead ipsum iohannem et eius heredes inde exire cum omnibus illorum causis movilibus. propterea hoc memorando recolimus, ut si deo volente binulo filio quondam suprascripti petri qui aduc puerulus est at talem etatem pervenerit, ut de suprascripta traditione rationaviliter lavorare possit, tunc ipse iohannes et eius heredes remittant et dent eidem infantulo de suprascripta traditione integram medietatem cum vice de ipsa via ad tenendum et lavorandum ea ille et eius heredes et omnia exinde partibus predicte ecclesie adimpleant omni tempore quemamodum superius legitur. reliqua vero medietate teneant et lavorent ipse iohannes filius predicti iohannis et eius heredes in suprascripto hordine. et dum ipse infans, sicut dictum est, ad illam etatem pervenerit licead illum una cum genitrice et hominibus suis ibi residere intra suprascriptam traditionem et havitare et suas utilitates iusta ratione ibidem facere, quia taliter inter suprascriptum domnum abbatem et ipsum Iohannem conveniens fuit. Tantum si ipse infantulus antequam ad suprascriptam etatem pervenerit, defunctus fuerit, tunc integram suprascriptam traditionem teneant et lavorent ipse iohannes et eius heredes omni tempore in omni hordine et ratione quemamodum superius legitur. et per convenientia ipse iohannes guadiam michi iohanni presbitero pro parte suprascripti domni abbati dedit et fideiussorem michi pro illius parte posuit seipsum, dum una cum eo advocatore ipsius ecclesie esset. et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si sicut superius scriptum est ille et iamdictus infante et eorum heredes ipsi domni abbati et successores suos vel pars predicte ecclesie non adimpleverit et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserit per convenientia per ipsa guadia obligavit se et suos heredes componere ipsi domni abbati et successores suos vel pars predicte ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. Verumtamen hoc memoramus ut dum missus predicte ecclesie per annum per suprascriptis frudiis recipiendum ibidem steterit illi et eorum heredes eum cum equo quem ibidem portaverit nutriant secundum illorum possivilitatem per suprascripta guadiam et obligata pena, et quod superius disturbatum est in uno loco legitur ipse iohannes filii predicti iohanni, et in alio suprascripta; et quod superius inter virgulos scriptum est legitur ille et iamdictus infantus et eorum heredes. et taliter scripsi ego iohannes notarius. + Ego romoaldus notarius me subscripsi. + Ego grimoaldus notarius et advocatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1273/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success