Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXV
Signature: MCCLXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense martio, undecima indictione. dum in sacro salernitano archiepiscopio essem ego romoaldus iudex et plures homines, Iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli, que costructa est intra hanc civitatem in horto magno, dum una cum eo esset Alfanus comes filius quondam ademarii comitis et iudicis et alfanus filius quondam guaimarii comitis qui sunt ex eis quibus ecclesia pertinet, coniunctus est cum leone atrianense filio quondam petri, et per ipsum abbatem ostensum est unum iudicatum quod continebat: In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, undecima indictione. dum in atrio beate ecclesie que constructa est intra hanc civitatem secus plateam que pergit ad portam que elinis dicitur, ad onorem sanctissimi gregorii essem ego romoaldus iudex et plures homines iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli que constructa est super et prope ipsam ecclesiam sancti gregorii, dum una cum eo esset alfanus comes filius quondam Ademarii comitis et iudicis, qui est unum ex eius quibus ipsa ecclesia sancti mathei pertinet, coniunctus est cum leone atrianense filio quondam petri et per ipsum abbatem ostensum est unum iudicatum quod continebat: In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulio, nona indictione. Ante me romoaldum iudicem Iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli que constructa est intra hanc civitatem in horto magno, dum una cum eo esset alfanus comes filius quondam ademari comitis et iudicis qui est unus ex eis quibus ipsa ecclesia pertinet, coniunctus est cum leone atrianense filio quondam petri, ad faciendum inter se finem de causationibus quibus ipse abbas nuper cum ipso leone ante me causaverat, ut ipse leo et servi illius malo hordine intrassent in terras et casas pertinentes ipsius ecclesie que sunt intra hanc civitatem in suprascripto loco, et foveas et edificia in ipsis terris fecissent, et de ipsis casis disturbassent, et scindolis et aliis lignaminibus de erectis casis ipsius ecclesie tulissent, et ipsas terras et casas ipsi abbati contrassent, Ipse leo responderat intra hanc civitatem in eodem loco plures terras et casas habere, sed nescire de qualibus ipse abbas cum eo causaverat. ego autem qualiter inter eos convenerat, iudicaveram et illos guadiare feceram, ut ipse abbas vel pars iamdicte ecclesie, simul cum ipso leone ad ipsas terras et casas pergerent cum iudice et notario; et ipse abbas vel pars iamdicte ecclesie plicaret secum rationibus ipsius ecclesie, et cum uno ex eis quibus ipsa ecclesia pertinet, et ipse leo plicaret secum suis rationibus et secundum legem inter se finem facerent de eo quo ipse abbas cum ipso leone, sicut suprascriptum est, causaverat; postmodum vero mecum et cum notario ad ipsas terras et casas perrexerunt et ipse abbas monstravit ipsi leoni illud de quo cum eo causaverat, sicut suprascriptum est. Nunc vero, ut dictum est, ante me plicati sunt cum suis rationibus, et ipse abbas ostendit cartulas duas et unum iudicatum de suprascriptis causationibus, et ipse leo ostendit cartulam unam et alium similem iudicatum de suprascriptis causationibus, et pro parte manifestaverunt plures cartulas inter se ex hoc non ostenderent. Et legere feci ipsas cartulas, quas ipse abbas ostendit. primam continebat: In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, et tertio anno principatus domne gemme uxor eius et domni pandolfi optato eius filio, mense nobember, quinta indictione. Ideo que nos petrus comes filius quondam landolfi et mulier nomine aloara que fasana vocatur, filia quondam leoni neapolitano qui sunt ambo vir et uxor, clarefacimus, quoniam nos a nobo construximus fundamine ecclesia vocavulum sancti mathei et sancti thome apostolorum dei in terris nostris de intus hanc salernitanam civitatem a suptus ecclesia sancti andree ad hortum magnum, unde nunc ostendimus nos ante petrus iudex et testes unum scriptum, et cum fuit relectum continebat, qualiter domnus petrus episcopus ipsius ecclesie salerni per convenientia confirmavit michi exdicto petri per colloquium de cleros suosque honoratos, et cum ipsum domnus episcopus esset sicelmus diaconus et vicedominus et iaquintus advocatus suum per absolutionem supradicti domni gisulfi gloriosi principis secundum legem per bona convenientia, sicut diximus, confirmavit michi inclita ipsa nostra ecclesia cum omnibus rebus et causationibus quas per me et per meis heredibus et per alium in iamdicta ecclesia offertum fuerit, ut omni tempore a pars sui episcopii secura et livera maneret; ita ut semper ecclesia ipsa esset ad potestate mea et de meis heredibus omni tempore presbiteros ibidem ordinandum, quomodo voluerimus, sine pars eidem episcopii. et quale presbiteros per me et per meis heredibus quomodocumque ibidem ordinatos fuerit, sic ibidem essent semper et omni tempore securos et liveros permanerent, absque omni molestatione et contrarietate eius et de eius successoribus et partis sui episcopii; et nec ille nec suis successoribus, nec pars sui episcopii nullas angarias, aut servitium vel censum, aut qualivet dationem illorum imponerent aut exigere querant, sed, sicut iam supradictum est, omni tempore liveros et securos permanerent de omnia a pars ipsius domni episcopi et de eius successoribus et pars predicti episcopii. et que per nos et per nostris heredibus de rebus et causa nostra in eadem nostra ecclesia datum vel offertum fuerit, et que per aliis hominibus ibidem de rebus et causa sua datum vel offertum fuerit semper firmiter permanerent in ipsa nostra ecclesia. et non haberet potestatem aliquando nec ille nec suos successoribus, per qualemcumque modis vel rationibus, aliquit exinde tollere aut contrare seu minuare, aut in qualecumque parte ipsa nostra ecclesia vel res ipsius ecclesie in beneficium dare, aut ad suam potestatem illud habere, sed semper ecclesia ipsa una cum ipsis rebus et cum omnia suprascripta ad nostram et de nostris heredibus esset potestatem, hordinandum et faciendum quod modo et qualiter voluerimus. et recepit a me ipse domnus episcopus quinque libras argenti. et per bona comvenientia obligavit se ipse domnus petrus pontifex et suis successoribus et pars sui episcopii, ut si aliquid, quomodo superius legitur, quesierint contrare vel removere et quodcumque causationes inde nobis nostrisque heredibus preposuerint, componere obligavit se suisque successoribus et pars sui episcopii, nobis nostrisque heredibus quingentos auri solidos costantinos. scripta convenientia ipsa per totonem notarium roborata sufficienter. Et palam facimus nos supradicti vir et uxor, quoniam ante hos annos per firmam cartulam offeruimus in supradicta nostra ecclesia sancti mathei et sancti thome de ipsa terra nostra de intus hanc civitatem, in quo ipsa ecclesia constructa est per has fines et mensuras: A parte orientis fine pariete de ipsa casa de heredes mastali atrianensis, sicut a foras ipso pariete sericidium cecidere debet, et fine pariete qui discernit in illud quod retinet reginulo ebreus, et fine pariete de illud quod alfanus et petrus thii nostri et ego petrus dedimus munduli et fine de heredes sellitti de aunito, sicut pariete discernit per tota ista fine pedes octoginta octo. A parte meridie fine quod nunc retinet heredes iohanni clerici et anditum et finem quod illis diebus retinuit idem alfanus, quod eidem alfani datum fuit per supradictum gloriosum principem et per ipsa pars pedes triginta quinque. Ab occidente fine ipsius et de heredes predicti petri comitis thio noster, et inde passi octoginta sex, de super fine pariete et inde passi quadraginta nobem, totum ad iusta manum homini mensuratum. per ipse fines et mensurie inclitum illud ibi offeruimus cum omnia intro se habentes et cum vice de via carraria da via que est a parte occidentis usque ad ista terra, et offeruimus inde tertiam partem de puteum quod ibi est in curte ipsius alfani et de filii predicti petri comitis cum vice de via sua. Simulque et offeruimus in eadem ecclesia de rebus nostra de locum tuscianu per hec fines; desuper fine via antiqua, que venit usque ecclesiam sancti petroniani et trabersat rivus de lama et pergit erga ecclesia sancti cirini. Ab occidente fine ipsa lama; desuper fine nostra sicut via discernit. A pars orientis fine sortionis de filii ipsius petri comitis et fine nostra sicut terminum discernit. per iste fines inclitum illud in ipsa ecclesia offeruimus, quam et offeruimus ibidem de rebus nostra de suptus monte corbino per hec fines et mensuria; de tribus partibus fine nostra, sicut terminum discernit; de alia parte fine rivus qui discernit inter hec rebus et rebus nostra et sancti angeli de monte aureo, per longitudo et per latitudo ex omni parte ana passi ducentos. Infra iste fines et mensuria sceptuavimus medietatem, quantum vinea ibidem factam habet vel fecerit filii dominici usque constitutum que continet brebem nostrum de ipsa pastenatione. Seu et offertum habuimus in ipsa ecclesia de rebus nostra de finibus stricturie, ubi ad trabersa dicitur, per as fines: Ab oriente fine rivus qui discernit a fine predicti alfani thio noster: A septemtrionalis fine de ipsi filii petri comitis, sicut termini discernit: Ab occidente similiter fine ipsius alfani, sicut et inde termiti discerint. de alia parte sicut discernit pede de monte nostrum commune et ipsius alfani et de ipsis rebus petri. Infra iste fine sceptuavimus sortionem quam inde tollere debunt garulo et sellittulo, qui ibi pastenaverunt vinea in partione ipso alio funditus in ipsa ecclesia offeruimus, quam et offeruimus ibidem liber comiti duo de circoitu anni, et omelie tres una da adventu domini et usque quadragesima; Alia da initum quadragesima usque pascha domini, Alia da pasca domini usque adventu: et duo manuali, et antifonaria dua, unum de die et aliud de nocte, et spalterio unum, cortine due, una maiore et alia minore; sindones sex et panno serico; calice unum de argentu; manule serico unum, concolina una, recentario uno, sicclitellum, colcitra et plomacio. hec omnia suprascripta in eadem ecclesia hoffertum habemus, sicut ipsa cartula offertionis est continente. Nunc autem congruum est nobis iamdicti vir et uxor in eadem ecclesia iterum offerire de alia causa et rebus nostra; et ideo nos supradicti petrus comes et fasana vir et uxor unanimiter parique consensu, tamen ego iamdicta fasana per consensu et voluntate istius viri mei, in cuius mundiu palam facio esse, nos amboque vir et uxor per hanc cartulam pro amore omnipotenti deo et salutis anime nostre offeruimus in supradicta ecclesia sancti mathei et sancti thome una planeta serica et unum pannum sericum super altare habente et una sindone laborata ad acu, et uno alio panno serico supra alio altare, et unum turivulum de argentu pesante libra una et uncie quattuor; et super epistula pauli, quam et offeruimus ibidem tota et inclita rebus nostra de eodem loco montecorbino a foras illud per supradicta mensuria, quod superius diximus per supradicta cartula in eadem ecclesia offertum habemus, quantum quantoque michi iamdicti petri in sorte obbenit in ipso loco montecorbino da ipsum alfanus thio noster et da ipsi filii petri comitis, totum funditus in eadem ecclesia offeruimus. Tantum exceptuamus de illud quod ad ipsum alfanus et ipsi filii petri michi in sortionem obbenit, quantum exinde tollere debent pro pastenatione illis qui exinde pastenaverunt; nam illo aliut que sunt vineis et olivetis et silvis et terre vacue, cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis totum et inclitum illud in supradicta ecclesia sancti mathei et sancti thome offeruimus. Sic tamen, ut de illud quod exinde ad pastenandum datum est sic permaneant sacerdotes ipsius ecclesie cum illis qui eos ad pastenandum retinunt, sicut brebi de ipsa pastenatione continunt, et sicut nos exinde permanere debuerimus. Simulque et offeruimus in eadem ecclesia tres bacce et una iumenta, quam et offeruimus in supradicta nostra ecclesia sortione nostra quod nobis pertinet de ecclesia nostra de finibus nuceria vocavulu sancte marie que sita est in pino, et sortione nostra de ecclesia sancti georgii, que edificata est in rebus nostra de eadem finibus stricturie, et sortione nostra de ecclesia sancte marie, que edificata est intus castello de iufuni, et sortione nostra de ecclesia sancti salvatori, que edificata est ad montem ubi dicitur locum mariliano. de hec supradicte ecclesie inclite nostre sortiones cum omnibus rebus et pertinentiis suis in ipsa nostra ecclesia sancti mathei et sancti thome offeruimus, Ad securiter et firmiter omni tempore omnia suprascripta in ipsa ecclesia permanendum, et presbiteros qui per nos et per nostris heredibus in eadem ecclesia ordinati fuerint, ad suam potestatem illud tenendum, regendum, gubernandum, laborandum et ad laborandum dare et frudiare illud, et de ipso frudium faciant quod voluerint. et in supradicta ecclesia una nobiscum et cum nostris heredibus presbiteri ordinare qualiter voluerit, et si voluerint de supradicta rebus de monscorbino, vel de ipsa alia res de ipse alie ecclesie, ad pastenandum darent, potestatem habeant iusta rationem una nobiscum et cum nostris heredibus eos dare ad pastenandum. Nam in aliis modis non habeant potestatem, nec sacerdos ipsius ecclesie, nec nos aut nostris heredibus de ipsa rebus, quod superius dictum est, in quacumque parte per qualivet ratione illud vel exinde dandum vel alienandum, aut de potestate ipsius ecclesie fiat subtractum. Sed semper, sicut supradictum est, firmiter in ipsa ecclesia permaneant. et omni tempore nos et nostris heredibus defensemus supradicta nostra offertione in ipsa ecclesia da omnes homines omnique partibus. Et si taiiter omnia suprascripta per supradicto hordine non adimpleverimus, vel aliquid de quod superius legitur, quesierimus removere aut contrare et quodcumque causationes inde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris heredibus modis omnibus sint exinde tacita et vacua et duocentos auri solidos costantinos componere obligamus nos nostrisque heredibus ad sacerdotes ipsius ecclesie, vel ad hominem illum qui per pars ipsius ecclesie cartula ista ostenderit et omnia suprascripta per invitis adimpleamus ad pars ipsius ecclesie, et taliter scribere rogavimus te petrus notarius, actum salerno. ego qui supra petrus comes - ego petrus - ego iohannes- ego petrus. Secunda continebat: de quartodecimo anno principatus suprascripti domni nostri gisulfi, mense iunio, octaba indictione. ipse alfanus comes pro parte sua et alfani et petri filii quondam adelberti comitis et pro parte alfani filii guaimarii comitis coniunctus fuerat cum suprascripto iohanne presbitero et abbate suprascripte ecclesie. et per ipsum abbatem ostensum fuerat unum brebem, qualiter ipse alfanus pro vice sua et ipsorum filiorum adelberti et guaimarii per convenientia tradiderat ipsi iohanni presbitero ipsam ecclesiam cum casis et cum omnibus pertinentiis ipsius ecclesie et cum omnibus rebus stavilibus et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus, sicut ipsum brebem continebat. Cum autem fuerat ostensum, inter cetera que inter ipsos alfanum et abbatem convenerat, ipse alfanus tribuerat ipsi abbati licentiam, ut quando ipse abbas voluerit, potestatem haberet causare et finem facere de-rebus et causis ipsius ecclesie pertinente, qualiter voluerit. sic tamen, ut quando venerit et ad finem ex eo faciendo presentibus ipsis filiis ademarii et adelberti et guaimarii vel ex eis ex ipsis rebus et causis pertinentibus ipsius ecclesie finem faceret, sicut ipsa cartula continet, scripta per iohannem notarium, in qua sico comes et iudex subscriptus est. Et legere feci ipsam cartam quam ipse leo ostendit, continebat: de tricesimo nono anno principatus domni gisolfi, mense iunio, quartadecima indictione. Iohannes atrianensis filius mauri coniunctus fuerat cum petro filio adelchisii propter terram, ubi tando parietes fabrite inceperant, ad casas faciendum intus hanc salernitanam civitatem in horto magno, quam emtam habebant a constantino amalfitano filii cunarene; et ipse iohannes quattuor pedes per latitudo, et ipse petrus alii quattuor pedes per latitudo et per longitudo in omni loco pedes viginti. et clarefecerat ipse iohannes, quoniam alfanus filius idem alfani comitis donaverat ei alii quattuor pedes de terra latitudo ibidem coniuncta in parte occidentis coniunctum cum andito comune ipsorum iohannis et petri et longitudo alii viginti pedes mensurati ad iusta manum hominis. propterea ad convenientia inde coniuncte fuerant et ipse petrus dederat ipsi iohanni octo tari et diviserat ipsa terra, qualiter inter eos complacuerat. et ipse petrus compreenserat suam sortionem in parte septemtrionis et de uno latere ab occidente coniunctum cum andito, et erat per mensura intro capsum extra ipsos parieti fabriti pedes septem minus uncia una usque in pariete quem per medium commutando fabricaberant. et ipse iohannes compreenserat partem illam a meridie et da occidente coniuncta cum ipso andito commune ipsorum iohannis et petri et erat intra capsum per mensura pedes nobem uncias duas usque in predicto pariete mediano commune, totum mensuratum ad iusta manus. Ipsas sortes inter se compreenserant et erga ipsam sortem ipsius petri extra ipsis parieti reserbaverant aliquantulam terram commune, que erat longitudo secus ipsa eius sortione pedes octo uncie tres, latitudo pedes tres uncias tres, et erat ipsa terra in parte orientis coniuncta cum ipsa pariete ipsius petri. de subto coniuncta in capite de ipso pariete ipsius iohannis. in hoc hordine, ut omni tempore ipsam terram commune haberent ad habendum ibi anditum. et pro parte illi et illorum heredes scalas ponere per rationem, et iusta rationem illorum utilitates ibi faciendas, ut nulla sordietatem aut suczimen pro parte in ipso anditu facerent. et ipsum anditum, quod erat a parte occidentis inter ipsas casas eorum, fecerant illum in omni loco per mensuras, in latitudo pedes quinque et summisse unum, et per longitudine quantum erant ipse case eorum, ut semper illi et illorum heredes pars partim haberent potestatem super ipsum anditum arcara fabricare, ut pleniter suptus cum suis congruitatibus pro parte ingredi et egredi poterent, iusta rationem facient illorum utilitates; ita ut desuper nullam sordietatem ibidem faciant pars partium, et ipsa Andita mensurata ad iusta manum hominis, sicut ipsa carta continet, scripta per Iohannem notarium, in qua subscripti sunt ermetancus, sicenolfus et iohannes. Cum autem suprascripte cartule fuerint relecte, plurimas illis inter se causantibus dixit ipse leo, ut suprascripta carta quam ipse abbas ostendit et tota superius per hordinem declarata est, falsam esse. Ipse abbas dum una cum eo ipse alfanus adesset, respondit illam veracem esse et secundum legem eam avverare posse. Ego autem iudicavi et illos guadiare feci, ut ipse leo pararet sancta dei evangelia, et ipse abbas vel successores eius secundum legem per sacramentum ad ipsa evangelia cartam ipsam adveraret, et ubi eam adveraverit, ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie semper securiter habeant totum et integrum illud, quod ipsi petrus et aloara, que fasana dicebatur, vir et uxor, in iamdicta ecclesia sancti mathei et sancti thome offeruerunt, sic ipsa carta quam adveraverit, sicut suprascriptum est et tota superius per hordinem declarata est, continet, et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsius leonis et heredum eius. et ipse abbas pro parte ipsius ecclesie posuit ipsi leoni fideiussorem ursum castaldum filium quondam iohannacii castaldi, et ipse leo posuit ipsi abbati pro parte ipsius ecclesie fideiussorem iohannem castaldum germanum suprascripti ursi ac filii ipsius iohannacii castaldi, et taliter pro parte ipsius ecclesie te romoaldum notarium scribere precepi. ego qui supra romualdus iudex. Cum autem ostensum fuit ipsum iudicatum per ipsum leonem, parata sunt sancta dei evangelia; Ipse namque iohannes abbas manum super ipsa evangelia ponens per sacramentum iurando dixit: ipsam cartulam quam ipse abbas ostendit, per ipsum petrum notarium scriptam et tota per hordinem in ipsum iudicatum declarata est, in omnibus que continet veracem esse. deinde atenolfus et petrus presbiteri ipsius ecclesie sancti mathei, et leo et grimoaldus ad ipsa evangelia per sacramentum iuraverunt dicentes, sic esse verum, sicut ipse iohannes abbas iuravit. in eo loco ubi superius disturbatum est, legitur landolfi. Et taliter pro parte ipsius ecclesie sancti mathei apostoli te romoaldum notarium scribere precepi. Ego qui supra romualdus iudex. Cum autem ostensum fuit per ipsum abbatem, parata sunt sancta dei evangelia, et ipse leo secundum per sacramentum ad ipsa evangelia paratus erat iurare ipsi abbati, ut ille et servi illius malo hordine non introissent in ipsas terras, et casas ipsius ecclesie pertinentes, que ipsa carta, quam ipse abbas adveravit, continet, et foveas et edificia in ipsis terris non fecissent, nec de ipsis casis disturbassent, scindolas et alia lignamina de erectis casis ipsius ecclesie minime tulissent et ipsas terras et casas ipsius abbati non contrassent, Sed antequam eum persolveret colloquio ipsorum plurimorum hominum, qui ibidem aderant, presente ipsis alfano et alfano per convenientia dimisit ipsi leoni ipsum sacramentum, quod ei, ut scriptum est, persolvere debuit, et omnis calumnias et questiones, quas a preterito tempore usque nunc eum querere et ingerere illi potuit per qualemcumque ratione. Similiter et ipse leo dimisit ipsi abbati et ipsorum alfani et alfani omnes calumnias et questiones, quas a preterito tempore usque in presens tempore eos per quemlivet modum querere et illis immittere potuit. Cumque hoc peractum est, per ipsam collocutionem ipsi abbas et leo, presentibus ipsis alfano et Alfano, dum idonei homines interessent, fecerunt inter se convenientiam, sicut inferius describenda est. Ipse denique abbas per ipsam convenientiam confessus est, se ipsi leoni de integro pariete fabricato, qui est inter suprascriptas terras et casas ipsius ecclesie, que sunt in parte septemtrionis, et terras et casas ipsius leonis, que sunt in parte meridie, per latitudinem qualiter constructum est et per longitudinem ab ipsa fine quam ipsi alfanus et heredes petri comitis habuerunt in partes occidentis, sicut suprascripta cartula, quam ipse abbas, sicut suprascriptum est, adveravit, continet, pergente in parte orientis pedes decem et octo et uncie quattuor iusto pede manus hominis mensuratos, et integra ipsa terra cum casa ipsius leonis, qualiter ab ipso pariete vadit in parte meridie usque in anditum quod est in ipsa parte meridie, ut nullo tempore ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie de integro ipso pariete et de integram ipsa terra cum casa, vel ex eo cum ipso leone et cum illius heredibus causare aut contendere per qualemcumque rationem presumerent: Sed perenniter ipse leo et eius heredes integrum illud securiter habeant et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsius abbatis, et successorum eius et partis ipsius ecclesie. Et ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie semper illud ipsi leoni et illius heredibus defendant ab omnibus hominibus, quibus per ipsum abbatem et per successores eius et per partes ipsius ecclesie illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit et qui per eorum pars et dato quascumque causationes de eo ipsi leoni et illius heredibus preposuerint. Et ipse leo manifestavit ipsi abbati a septemtrionali facie ipsius parietis in parte septemtrionis et in parte orientis per ipsas fines et mensuras, que continet ipsa cartulam, quam ipse abbas adveravit, ipsi ecclesie pertinere. Et nullo tempore ipse leo et eius heredes de integro eo vel ex eo cum ipso abbate et cum successoribus illius et cum partibus ipsius ecclesie causare aut contendere presumerent per qualemcumque rationem. Sed in perpetuum ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie integrum illud securiter habeant et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsius leonis et heredum eius. Et nullo tempore ipse leo et eius heredes in eodem quo sicut suprascriptum est ipsi abbati manifestavit, aliquit iactent aut fluere faciant ab eo unde ipse abbas confessus est ipsi leoni, sicut suprascriptum est, in parte septemtrionis, aut aliquam contrarietatem in eo faciant; et semper ipse leo et eius heredes integrum illud de quo ipsi abbati manifestavit, sicut suprascriptum est, defendant ipsi abbati et successoribus illius et partibus ipsius ecclesie ab omnibus hominibus, quibus per ipsum leonem et per heredes illius illud vel ex eo quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui per illorum partes et dato quascumque causationes de eo ipsi abbati et successoribus illius et partis ipsius ecclesie preposuerint. Et per convenientia ipse leo guadiam ipsi abbati dedit et fideiussorem ei posuit sergium atrianensem consobrinum fratrem eius filium quondam iohannis qui cognominabatur gualfreda; et ipsam guadiam et iamdictum fideiussorem suscepit pro parte sua et ipsius ecclesie sancti mathei. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsi abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi abbati et successoribus illius et partis ipsius ecclesie quingentos auri solidos costantinos. Et per convenientia ipse leo obligavit se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsis Alfano et Alfano et illorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsis alfano et alfano et illorum heredibus quingentos auri solidos constantinos. Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi. + Ego qui supra romoaldus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1265/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success