useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXIV
Signature: MCCLXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini nostri Ihesu Christi. primo anno principatus domni richardi et domni Iordani filii eius gloriosis principibus, mense augusto, undecima indictione. Ideoque ego maraldus filius quondam doferi avitator huius capuane civitatis propinquo ecclesia sancti Silbestri. Sicut michi aptum et congruum est vona mea voluntate per hanc cartulam venumdedi tibi maraldo filio quondam ariperti. qui es avitator huius predicte capuane civitatis. hoc est integre quattuor petie de terre mee que sunt videntur in finibus calinu loco ubi dicitur harrentium que michi sunt pertinentes per meis finibus omnibus. quibus prima ex ipse petie de terra fundo et sedilia esse videntur finis abet. de uno latere fine terra que fuit quondam ise comitisse qui modo ressidet iohanne qui dicitur beneventano, inde in latere abet passus triginta tres: alio latere tenet in subscripta secunda et tertia petia de terra et fine terra dominici et fine suprascripta petia de terra et fine terra que fuit quondam Iohanni. et inde in latere abet passus triginta et quinque: unu capite tenet in terra que est costinea de puteum que ibi fodita esse videtur. alio capite tenet fine terra petri. habet per singula ipsa capita per traversum passus quattuor et medium, secunda petia de terra ibique coniuncta finis abet de uno latere fine via publica, inde in longum abet passus duodecim, alio latere fine suprascripta petia de terra et inde in longum abet passus decem unu capite fine suprascripta terra ubi ipse puteo fodito est, et suprascripta petia de terra inde per traversum abet passus tres et medium: alio capite fine terra suprascripti dominici et inde per traversum abet passus nobem. Tertia petia de terra ibi coniuncta finis abet. de unu latere fine suprascripta prima petia de terra. alio latere fine terra suprascripti dominici. unu capite fine terra iterum suprascripti dominici; alio capite fine terra que fuit quondam suprascripti Iohanni filii quondam petri. habet per singula ipsa latera per longum passus nobem et per singula ipsa capita per traversum abet passus sex. quarta petia de terra ibique coniuncta fines abet. de unu latere fine via publica alio latere fine suprascripta petia de terra abet per singula ipsa latera per longum passus quattuor. unu capite fine terra que est curtina de ipsu puteu inde per traversum abet passus tres. alio capite tenet in suprascripta petia de terra et inde per traversum abet passus quattuor. at mensura de passu landoni seniori castaldi mensuratum. Cuncte et integre iamdicte per finis indicate et mensurate quattuor petie de terra. una cum arbores et cum omnia ibi intro abentibus subter et super cum viis suis ibidem intrandi et exiendi. simul et integrum predictum puteum et cum omnem pertinentiam quantum ad ipsum puteum est pertinens. ego qui supra maraldus tibi qui supra maraldo venumdedi. at possessionem tuam et de tuis heredibus vel cui cartula ista in manu paruerit ad avendum et possidendum. et faciendum exinde omnia que vobis vel eis placuerit. simulque et venumdedi tibi et aput te remisi pro securitate atque defensione vestra vel eis integre tribus scriptionibus meis que sunt continentes et pertinentes ea que prelegitur cum omne earum continentiis, similiter at possessionem tuam et de tuis heredibus vel cui cartula ista in manu paruerit. ad avendum et possidendum et faciendum exinde omnia que vobis vel eis placuerint. unde de hec omnia suprascripta que tibi superius venumdedi qualiter dixi nec michi nec uxori mee, nec tibi cuilibet exinde nullum reserbabus (sic) et cunctum et integrum ipsas tibi venumdedi sicut supra dixi, et pro suprascripta mea venditione manifestus sum ego qui supra maraldus venditor quia susceptum cumpletum aput me abeo pretium a te qui supra maraldum emptorem. Idest auri tari boni et bene pesanti tredecim sicut inter nos statutum fuit finitum vero pretium, ea ratione quatenus ammodo et semper tu qui supra emptor et tuos heredes vel cui hec cartula in manu paruerit. firmiter abeatis et possideatis integra suprascripta mea venditione et faciatis exinde omnia que vobis vel eis placuerint, et obligo ego qui supra maraldus venditor me et meos heredes, tibi qui supra maraldo emptorem et at tuis heredibus vel cartula ista in manu paruerit integra suprascripta mea venditione defendere et antestare ammodo et semper a parte uxori mee. et ab aliis omnibus hominibus ab omnique parte, tibi et quando bolueritis licentiam et potestatem abeatis vos nobis vel illi sibi exinde auctores et defensores essere vice mea et de meis heredibus cum ista emptionis cartula. et cum aliis vestris vel eorum et nostris rationibus et si volueritis cum predictis scriptionibus que tibi superius venumdedi et aput te remisi. quomodo vel qualiter melius potueritis et bolueritis. et quicquit exinde facere potueritis et volueritis vestre vel eis sint potestatis. et quando volueritis defendamus vobis vel eis ipsos ut superius obligavi. tantum quando vobis vel eis ipsos at defendendum benerimus si pro defensione ipsa nobis necessum fuerit semper vos vel illis ostendere et dare nobis debeatis per omne bice predictis scriptionibus. sibe una vel plures quomodo nobis necessum fuerit salba vel salbe in puplico iudicio at relegendum et finem faciendum cum quo nobis necessum fuerit iusta ratione. et per omne vice salba vel salbe illa vel ipse que nobis ostenseritis et dederitis aput vos vel eis remittimus in suprascripta ratione. si autem ipsas vobis vel eis defendi non potuerimus ut dixi primis ego et meos heredes vobis vel eis de colludio legibus iurare obligo. et componere vobis vel eis obligo suprascriptum pretium duplum et duplo per appretiatum quod suprascripta mea venditio aput vos vel eis in edificiis vel in quavis partem crevitam vel remelioratam paruerit. Nam si ego qui supra maraldo venditor aut meos eredes. anc venditionis cartulam de quibus continet aliquando per qualecumque ingenium dirrumpere aut remobere quesierimus. et si non fecerimus et non compleberimus vobis vel eis ea omnia per ipsum ordinem sicut superius legitur. tunc et suprascripta dupla vobis vel eis componamus et iamdicta venditio integra potestatis ipse vel eis ammittamus at semper abendum et decomplendum hec omnia suprascripta ego et meos heredes. vobis vel eis ut supra leguntur sicut inter nos conbenit in presentia siconi iudici et de aliis testibus. voluntarie mee guadiam ego tibi exinde dedi et fideiussorem tibi inde posui per ipsa conbenientia me ipsum, de quibus si necessum fuerit at pignerandum obligo ego qui supra maraldus venditor per me ipsum fideiussorem me at meos eredes tibi qui supra maraldo emptorem tuisque heredibus vel cui cartula ista in manu paruerit. per nomen bobi et bacce et iumente et caballi et porci nostri. et de aliis rebus nostris usque at lege; et taliter ego qui supra maraldus venditor qualiter michi congruum fuit feci, et te petrum notarium qui interfuisti scribere rogabi. Capue. + Ego qui supra Sico iudex. + Ego Iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.