useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXVI
Signature: MCCLXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense septembri, duodecima indictione. Ante me petrum iudicem venit benifacius filius quondam maraldi, qui fuit filius iohannis dominici de loco segeti habitatore, et cum eo venit muscatus venerabilis abbas ecclesie sancte sophie, que constructa est intra hanc civitatem secus plateam que ducit ad rotensem portam et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stabilibus et mobilibus pertinet heredibus paldulphi filii domni guaimarii principis et domne theodore uxoris ipsius paldulfi. Et sicut ipsi benifacio congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam remisit ipsi abbati integras res quas ad laborandum retinuit a parte exdicte ecclesie in loco campiliano ad faciendum ex eis quod voluerit pars iamdicte ecclesie. Nec non et pro amore omnipotentis dei et pro salute sue anime ipse benifacius per hanc cartulam, sicut ei congruum fuit, sua voluntate offeruit in suprascripta ecclesia totas et integras res suas, quas habuit foris hac civitate in loco iufuni ubi segeti dicitur, et per fines et vocavula ipsius locis montibus et in planis et omnes res eius mobiles cum omnibus que intra eas sunt, cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis et cum portione sua de muniminibus ex ipsis rebus continentibus. Ea ratione ut semper sint in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partis ipsius ecclesie; et liceret ipsum abbatem et successores eius et pars predicte ecclesie ex eo facere quod voluerint. Et per convenientia ipse benifacius guadiam ipsi abbati dum idonei interessent homines dedit et fideiussorem ei posuit seipsum. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie integrum illud quod in suprascripta ecclesia sicut predictum est offeruit ab omnibus hominibus et partibus. et nullo tempore ille et eius heredes illud quod ipsi domno abbati remisit, sicut scriptum est, vel ex eo parti ipsius ecclesie querere presumet per quemlivet modum. Et tribuit licentiam ut quando ipse domnus abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie voluerint, potestatem totum et inclitum illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse benifacius et eius heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam et convenientiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie ducentos auri solidos constantinos. Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi. Verumtamen hoc memoramus quoniam michi iudici plures res in suprascripto locu iufuni ubi segiti dicitur pertinet habere. Quod te ipsum romoaldum notarium subiungere precepi. + Ego qui supra petrus iudex. + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.