useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXXIX
Signature: MCCLXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
  
x
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense magius, duodecima indictione. Ante me petrum iudicem leo atrianensis filius quondam iohannis coniunctus est cum Iannacio cognato suo filio quondam leonis; tamen ipse iannaci vice sua et vice ursi et griselaite filiorum eius propter ad compreendendum inter se sortem de terra cum casa de intus anc salernitanam cibitate in horto magno a super et propinquo platea, que exit per portam que elinis dicitur, et ipsa terra cum casa commune habet cum ipse leo, et fecit inde ipse iannaci tres sortes: primam sortem feci in parte orientis per finis et mensuria: A parte septemtrionis est finis anditum, inde pedes tres et medium et unciis duabus cum toto pariete fabritum istius sortis, quod est ab ipsa parte orientis. a parte orientis est finis suprascripti leonis sicut totus ipso paries fabricatus istius sortis discernit. et fine aliorum; a parte meridiei est finis sicut totus paries fabricatus istius sortis discernit per facie de ipso pariete mensurato cum totum ipso pariete. a parte orientis istius sortis mensurati pedes alii tres et medium et unciis duabus. a parte occidentis est finis secunda sorte. ex oc feci esse prima sorte cum vice de ipso andito; Secunda sorte feci ibique de ipsa terra cum casa per finis et mensuria: a parte septemtrionis est finis ipsum anditum, inde pedes quattuor, minus unciis quattuor: a parte orientis est finis ipsa prima sorte: a parte meridiei est finis, sicut totus ipso paries fabricatus istius sortis discernit, intus ista sorte per facie de ipso pariete mensurati pedes tres et medium, minus unciis duabus: a parte occidentis est finis tertia sorte: ex oc feci esse secunda sorte cum vice de ipso anditu. Tertiam sortem feci ibique de ipsa terra cum casa per fines et mensuras: a parte septemtrionis est finis ipsum anditum, inde pedes quattuor cum medio ipso pariete a parte occidentis; a parte orientis est finis ipsa secunda sorte; a parte meridiei est finis, sicut totus paries fabricatus istius sortis discernit, mensurata per facie de ipso pariete, cum medio ipso pariete a parte occidentis de ista sorte pedes quattuor. a parte occidentis est finis, sicut medius ipso paries fabricatus discernit, qualiter vadit per medium ipsum parietem usque ipso andito priore finis: ex oc feci esse tertia sorte cum vice de ipso andito, suprascriptam mensuriam iusto pede manus ominis mensurata. et qualiter inter illos convenit prius ipse leo compreensit de ipse tres sortes. ipsa prima sorte, qualiter supra facta est cum omnia intro se abentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipso anditu. Et ipse iannaci pro parte sua et pro parte de ipsi filii sui compreensit reliqua secunda et tertia sorte, qualiter superius facte sunt cum omnia intro se habentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipso andito, ad faciendum illis et illorum eredes pro parte de ipsa sorte, qualiter superius compreenserunt, quod voluerint. Et per convenientiam ipse iannaci guadiam ipsi leoni dedit, et fideiussorem ei posuit petrum cognato suo filio quondam alechisio, et per ipsam guadiam ipse iannaci obligavit se et eius eredes omni tempore permanendum cum ipsum leonem et cum illius eredibus in suprascripta divisione, et in omnia, qualiter superius legitur, faciant permanere ipsi filio et filia sua et illorum eredibus cum ipsum leonem et cum illius eredibus. Et si ipse iannaci et eius eredes cum ipsum leonem et cum eius eredibus in suprascripta divisione et in omnia, qualiter superius legitur, non permanserint, et ipsi filio et filia sua et illorum eredibus in suprascripta divisione, et in omnia, qualiter superius legitur, permanere non fecerint cum ipsum leonem et cum illius eredibus, et suprascriptam vel exinde remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam ipse iannaci obligavit se et eius eredes componere ipsi leoni et illius eredibus quinquaginta auri solidos constantinos: et suprascripta firmiter permanere et, sicut superius scriptum est, adimplere. et quod superius inter virgulos scriptum est, in primo loco legitur: et unciis duabus; et in alio loco legitur: cum medio ipso pariete a parte occidentis. et taliter te romoaldum notarium qui interfuisti scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.