useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXXV
Signature: MCCLXXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
  
x
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense februario, duodecima indictione. Ante me iohannem iudicem melus filius angeli abbatis causavit cum iohanne clerico filio quondam sergii atrianensis, dicens ei, ut ipse Iohannes malo hordine intrasset in res ipsius meli pertinentes foris hac civitate in locis pastorano et lirino et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum, et foveas ibidem fecisset et arbores et vites inde abscidisset et sepes ex eis rupisset et in eis misisset et frudium ex eisdem rebus tulisset et ipsas res eidem melo contrasset. Ipse Iohannes respondit in suprascriptis locis et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum plures res haberi, sed nescire de quibus ipse melus cum eo causaret. Ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos guadiare feci, ut ad ipsas res pergerent cum iudice et notario. et ipse melus monstraret ipsi Iohanni ipsas res, de quibus superius cum eo causaret, et pro parte plicarent se cum suis rationibus et secundum legem inter se finem faciant ex eo quo ipse melus cum ipso iohanne, sicut suprascriptum est, causavit. Et ipse Iohannes posuit ipsi melo fideiussorem landolfum filium quondam comitis Iohannis. Et ipse melus fideiussorem ipsi Iohanni posuit Iohannem notarium filium quondam truppoaldi notarii. Suprascripta fecit ipse melus per absolutionem ipsius genitoris sui. Et taliter pro parte ipsius meli te ademarium notarium scribere precepi. + Ego qui supra Iohannes Iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.