Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXC
Signature: MCCXC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense maio, duodecima indictione. Ante me petrum iudicem leo et iohannes et disiio germani filii quondam marini, coniuncti sunt cum mansonem filium quondam mastali, et sicut ipsi leo et iohannes et desiio congruum fuit bona illorum boluntate per anc cartulam obligaverunt ipsius mansonis inclite rebus illorum de locum montana, quod eorum pertinet per firmam cartulam, que scripta est per iohannem notarium de tricesimo tertio anno principatus domni guaimarii gloriosi principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et nono anno principatus et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisuifi eius filii eximii principis et ducis, mense ianuario, quarta indictione. petrus filius quondam sergii atrianensis, qui dictus est caccabello, coniunctus fuerat cum ipsum marinus filius quondam iohannis, et sicut ipsi petro congruum fuerat, sua boluntate per ipsam cartulam pro parte sua et pro parte mansoni et ursi germani sui commutationis hordine tradiderat ipsius marini suprascripta rebus de predicto locum montana, uvi proprio ad zapparani dicitur, quod paratam habebant da Ademarius et Iannaci filii quondam mansonis, et receperant ab ipso marino inclita terra cum casa sua, quas habebat intra hanc salernitanam civitatem suptus platea que ducit ad porta elini, ad faciendum de ipsa rebus ipse marinus et suos heredes quod bolerent, sicut ipsa cartula continet, in qua testatum est sico comes et iudex. Ea ratione ipsis germani filii predicti marini ipsa rebus ipsius mansonis obligaverunt, ut si quolibet tempore illis et illorum heredibus ipsa res vel ex ipsa quomodocumque datura aut bindituram habuerint, non abeant potestatem cuique illam vel ex ipsas dare aut per quemlivet titulum alienare; solummodo ipsius mansonis et ad eius heredes illut deant ad iusto baliente pretium, que iuste fuerint appretiatum per sapientes et deum timentes homines iuste fuerint appretiatum. et illis et illorum heredibus faciant scire ipsum manso et eius heredes pro illut hab eis hemendum per tertio constitutum usque dies triginta sex. et si infra ipsa constituta ipse manso et suos heredes ipsa res vel ex ipsas hemere noluerint ad iusto balientem pretium, sicut dictum est, minus tari quattuor; Tunc post ipsa constituta liceat illis eas dare cui boluerint. Nam si ante ipsa constituta cuicumque illut vel ex ipsos dederint sine solutionem ipsius mansoni et de eius heredes, sicut de eorum potestate pareat subtractum, tunc sine dato pretium rebertat ad potestatem ipsius mansonis et de eius heredes, faciendum ex eo quod voluerit. Et per convenientiam ipsis germanis guadiam ipsi mansoni dederunt et fideiussorem ei posuerunt seipsis, et per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredibus, si sicut superius scriptum est, ad ipsum manso et ad eius heredes non adimpleberint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suis heredibus componere ipsius mansonis et ad eius heredes quinquaginta auri solidos constantinos. et sicut superius scriptum est adimplere. et quod superius inter birgulos scriptum est dicit: sic ut de eorum potestate pareat subtractum. et taliter te iohannem notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXC, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1290/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success