Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCI
Signature: MCCXCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense iunio, duodecima indictione. Dum in monasterio beatissimi petri principis apostolorum, quod constructum est intra hanc a deo conservatam salernitanam civitatem subter ecclesia sancti maximi, coram presentia domni leonis veneravilis ipsius monasterii abbatis et monasterii, quod ad onorem sancte et individue trinitatis conditum est foris hac civitate loco ubi mitilianum dicitur pertinente huius principis, essem ego rottelgrimus comes et iudex, et plurimi fratres sacre congregationis ipsius monasterii sancti petri circum adstarent, inter quos aderant rolgrimus filius quondam grimoaldi comitis et iudicis. Ipse quod rolgrimus, sicut ei congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam …….. sub cuius statuta regulae degere videtur, tradidit alfano ...... sua et pro parte sua et pro parte iohannis filius quondam roffredi, qui fuit germanus ipsorum rolgrimi ..... per convenientiam, dum idonei interessent homines, integras omnes res suas staviles, quas ei a parte ipsius .... et genitricis sue seu undecumque habere pertinuerunt et pertinent, tam intra hanc salernitanam civitatem quam et foris cum omnibus que intra eas sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de plateis et viis et anditis suis et cum muniminibus ex eis continentibus. Hac denique ratione, ut amodo et deinceps ipsi alfanus et iohannes et illorum heredes suprascriptam traditionem in sua detineant potestate. Et illi et illorum heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. Is ita peractis, ipse vero rolgrimus per convenientiam dum ipsi idonei homines ut dictum est..... per absolutionem ipsius domni abbatis guadiam ipsi alfano pro parte sua et ipsius iohannis nepotis sui dedit et fideiussorem ei pro sua illius parte posuit iohannem filium quondam landenolfi comitis. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus integrum illud quod eidem alfano, sicut suprascriptum est, tradidit, ab omnibus hominibus quibus per ipsum rolgrimum et per heredes illius illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obbligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit. et qui pro illorum parte et dato quascumque causationes de eo ipsis alfano et iohanni et illorum heredum preposuerit ab ipsis autem hominibus et cum voiuerint ab omnibus hominibus, potestatem habeant ipsi alfanus et iohannes et illorum heredes illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus munimibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse rolgrimus et eius heredes ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam, quam et per absolutionem ipsius domni abbatis, obligavit se et suos heredes componere ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus quingentos auri solidos constantinos. Et ipse domnus abbas per convenientiam coram ipsis idoneis hominibus qui interfuere obligavit se et successores ……… suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint componere ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus quingentos auri solidos constantinos. Verumtamen hoc memorando confirmari facio, ut si quis ex ipsis alfano et iohanni absque heredes defunctus fuerit, integra eius portio suprascripte traditionis perveniat ad potestatem illius persone que viva fuerit et heredum eius ad faciendum ex ea illa et eius heredes quod voluerit. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipse alfanus et alteram quam ipse iohannes retinet, te ademarium notarium scribere precepi. + Ego qui supra leo abbas. + Ego qui supra rolgrimus monachus. + Ego manso monachus. + Ego qui supra Rottelgrimus comes et iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1291/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success