Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCI
Signature: MCCCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense decembri, tertiadecima indictione. Ante me siconem comitem et iudicem fotinus grecus filius quondam leonis, qui dicebatur carnara, coniunctus est cum petro neapolitano filio quondam stefani, et sicut ipsi fotino congruum fuit sua voluntate per convenientiam per hanc cartulam venumdedit ipsi petro, pro parte sua et pro parte petri generi sui filii quondam domnini, integram terram cum casa et terram vacuam simul coniunctas quas habet foris et propinquo hanc civitatem ultra et prope ribum qui dicitur basanola, quas diximus esse per fines et mensuras, iusto pede manus hominis mensuratas. A parte meridiei finis via, mensurati pedes secus ipsam casam et terram vacuam, pedes decem et quattuor uncias; a parte orientis finis sicut ..… fabrita aliorum discernit, et pedes viginti sex minus duas uncias; a parte septemtrionis similiter finis aliorum, indeque sunt pedes quattuordecim. A parte occidentis sunt pedes viginti sex minus uncias duas cum omnibus que intra eas sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. Ea vero ratione, ut semper integra suprascripta venditio, qualiter suprascriptum est, sit in potestate ipsorum petri et petri et heredum eorum, et liceat illos et illorum heredes de eo facere quod voluerint. Et pro parte confirmationis uius venditionis ipse fotinus suscepit ab ipso petro, pro parte sua et ipsius generi sui, statutum pretium auri tarenos nonaginta duos in omni deliberatione, sicut inter eos convenit. Et per convenientiam ipse fotinus guadiam ipsi petro pro parte sua et ipsius petri generi sui dedit, et fideiussorum ei pro sua et illius parte posuit iohannem atrianensem qui dicitur sirrentinum filium quondam ursi, et per ipsam guadiam ipse fotinus obligat se et suos heredes semper defendere ipsi petri et petro et eorum heredibus de integra venditione suprascripta per hos fines et mensuras: a parte meridiei pedes quattuordecim et medium; ab ipsa parte orientis pedes viginti sex minus duas uncias; ab ipsa parte septemtrionis pedes quattuordecim: ab ipsa parte occidentis pedes viginti sex minus uncias duas ab omnibus hominibus. Et eo quod remanet ex suprascripta venditione in ipsa parte orientis defendant ipsis petro et petro et eorum heredibus ab omnibus hominibus, quibus per ipsum fotinum et eius heredes illud vel ex eo quomodocumque datum aut alienatum paruerit, vel que pro eorum parte et datum quascumque causationes de eis preposuerint. et ipse fotinus tribuit ipsi petro licentiam, ut quando ille et ipse alius petrus et eorum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse fotinus et suos heredes ipsi petro et petro et eorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam ipse fotinus obligat se et suos heredes componere ipsi petro et petro et eorum heredibus quinquaginta auri solidos constantinos; et ut suprascriptum est adimplere. Tantum amodo et usque in nativitate santi iohannis babtiste de mense iulio primo venturo ipsi socrus et gener et eorum eredes dimittant residere in suprascripta casa nicolaum filium quondam (deest nomen) qui nunc ibi residet et eius heredes, et facere ibi omnes suas utilitates iusta ratione. ad ipsa nativitatem licentiam habeant ipse nicolaus et eius eredes inde exire cum omnibus rebus suis quas ibi abuerint et ducerent, quo vellent: et nunc ipse fotinus et suos heredes remittere ipsi petro et petro et eorum eredibus totam suprascriptam casam conciatam quale nunc est et inclita suprascripta terra, ad faciendum de eo illi et eorum eredibus quod voluerint, sicut suprascriptum est. et taliter tibi iohanni notario scrivere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1301/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success