Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCV
Signature: MCCXCV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense agusto, tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me iohanne clerico filio pantaleonis atrianensis, eo quod coram presentia domni maraldi clerici et medici atque abbati ecclesie sancte semperque virginis dei genitricis marie, quam domnus iohannes olim princeps huius a deo conserbata salernitana civitate construere fecit inter murum et muricinum istius civitatis. et medietatem ipsius ecclesie cum medietate de omnibus suis rebus stabilibus et mobilibus pertinet heredum quondam domni guaimarii principis filii iamdicti domni iohannis principis. et reliquam medietatem prephate ecclesie cum alia medietate de ipsis rebus stabilibus et mobilibus ipsius ecclesie pertinet heredum quondam iohannis comitis filii suprascripti domni iohannis principis. per convenientiam quam et per iussionem ipsius domni abbatis tradidi bonomilo filio quondam abentii genuensis de terris quibus eidem ecclesie pertinet intra hanc civitatem, subtus et prope ipsam ecclesiam, et est ipsam terram quam ei tradidi cum parietibus vetustis per fines: ex omni parte fines ipsius ecclesie. a parte occidentis finis viam que ducit per posterolam ipsius ecclesie: a parte septemtrionis finis anditus: a parte orientis finis medius paries fabritus et medium clusamen: a parte namque meridiei finis ipsum muricinum, qualiter coniungit ad ipsam viam; ea ratione, ut amodo et usque completi anni viginti integra ipsa traditio, qualiter suprascriptum est, cum ipsis parietibus et cum vice de ipsa via et de predicto andito sit in potestate ipsius bonomilo et heredum eius illut tenendum et dominandum. et licead illum et eius heredes in ipsam traditionem casam in solario iusta ratione facere et abere, qualiter meruerit, de sua ligna cum meniano super ipsum anditum iusta ratione, et eam casam ostracare et de super scindolis operire bonam sicut meruerit. et liceat illum et eius heredes in ipso anditu supra quod menianum et sericidium ipsius case facturi et abituri sunt scalas ligneas iusta ipsam casam iusta ratione ponere et abere, qualiter voluerit. et in ipso muricino liceat illos rumpere et capita lignorum mittere et abere iusta ratione. et illi qui retinunt casam ipsius ecclesie a parte ipsam occidentis, licentiam abeant in ipsum parietem qui ipsi traditione a parte ipsam occidentis est, capita lignorum ponere et abere iusta ratione quando voluerint, et super ipsa viam edificiis tenere et abere iusta ratione, qualiter voluerint. Iamdicta vero traditio, qualiter suprascriptum est, usque ipsi viginti anni sit in potestate ipsius bonomilo et heredum eius illam tenendam et dominandam, sicut suprascriptum est. et in ipsam casam si voluerint resideant et abitent et alii ad residendum illam vel ex ea cui et qualiter voluerint dent, fobee et omnis utilitatis iusta ratione in ipsa traditione faciant et abeant illi et homines quos voluerint, qualiter eis placuerit. Et quod censum et datio ex eadem traditione usque completi ipsi viginti anni tollere et abere potuerint, totum illud sibi abeant, faciendum quod voluerint. Tantum omni anno de suprascripto mense, ipse bonomilo et suos eredes dent censum per ipsa traditione ipsi domno abbati et successoribus eius seu in parte predicte ecclesie tarenos bonos sex de moneta que tunc formatam in ac civitate. Completi vero ipsi viginti anni, ille et suos heredes abeant in ipsam traditionem casa bona ostracata de ligna bona conciata, et cum meniano super ipsum anditum bonum conciatum longitudine quando ipsam traditio ipsi andito coniuncta est, et latitudine usque medium ipsum anditum, et de super ipsam casam cum ipso meniano abeant scindolis opertum bonum sicut meruerit. et scalas ligneas iuxta eadem casa positi, sicut suprascriptum est. Completi namque ipsi viginti anni, liceat ipsum bonomilum et suos heredes et homines qui tunc in eadem traditionem abitantes fuerint inde exire et extraere inde omnia eorum causa mobilia et ire quo boluerit. et presentaliter ipse bonomilo et suos heredes dividant totam ipsam casam, qualiter eam facere et abere debuerint, sicut suprascriptum est, cum ipso meniano et cum ipse scale per medietatem in duas partes iusta ratione; et prius ipse domnus abbas et successores suos vel pars suprascripte ecclesie comprehendat exinde unam partem qualem voluerit faciendum quod voluerit, reliquam vero pars que remanserit liceat ipsum bonomilum et suos heredes inde disturbatum; ita tamen, ut paries fabrita que sunt vel fuerit intra ipsam partem que remanserint, non illos inde disturbent, set tantummodo ligna que fuerint intra eadem parte que remanserint inde disturbent et tollant, sic tamen, ut nullum damnum faciant in ipsam partem, quam ipse domnus abbas et successores suos vel pars suprascripte ecclesie comprehendere debuerint. et de ipsa ligna faciant quod voluerint; sic tamen, ut si illa vel ex ea datura vel venditura abuerint, non abeant potestatem illa vel ex ea cuilibet dare vel vendere, aut per quemlibet modum alienare, nisi ipsi domno abbati et successores eius seu in parte predicte ecclesie illa vendant et dent eis pro eo pretio quo per doctos et deum timentes homines iuste appretiatum fuerit. et faciant illis scire ipsum domnum abbatem et successores eius vel partem suprascripte ecclesie pro ea emenda per tertium constitutum de duodecim in duodecim dies. et si intra ipsa constituta illis ipsa ligna, ut suprascriptum est, emere noluerint, et dare inde eis iusto baliente pretio, tunc post ipsa constituta liceat ipsum bonomilo et suos heredes de ea facere quod voluerint. Et si infra ipsa constituta illa vel ex ea cuicumque sine solutione ipsius domni abbatis et successorum eius seu partis predicte ecclesie dederint, sicut de eorum pareat potestatem esse subtracta, tunc sine pretio perveniat ad potestatem ipsius domni abbatis et successorum eius, seu in parte predicte ecclesie faciendum quod voluerint. et per convenientia ipse bonomilo guadiam michi dedit et fideiussorem michi posuit stefanum socerum suum filium quondam rainerii. et per ipsam guadiam obligat se ipse bonomilo et suos eredes, si sicut superius scriptum est non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam et convenientiam ipse bonomilo obligat se et suos eredes componere ipsi domno abbati et successoribus eius seu in parte predicte ecclesie triginta aureos solidos constantinos: et taliter scriptum est per landolfum notarium. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego romualdus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1295/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success