useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXIV
Signature: MCCCXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense octuber, quartadecima indictione. Ideoque nos petrus presbiter et abbas, et merigno germanus filius quondam petri et Imetanko filius quondam grimoaldi qui sumus consobrini fratres, clarefacimus nos abere terra bacua abintro anc castello muntorum rotense finibus, quod nobis est pertinentes a pars ipsorum genitoribus nostris, et per nostre rationibus: et congruum nobis fuerat illut benumdare, ut si filius quondam dilecti, et sicut nobis toti supradicti congruum est nostre vone voluntatis ante presentia maioni iudici et alii testes, per anc cartulam benumdedimus tibi predicti ursi tota et inclita ipsa terra, quod superius diximus, ab intro anc castello muntorum, quod est per ec finis et mensurie: da partibus orientis finis platea que pergit ad ipsa platea puplica, sunt inde pedes sidecim; de partibus meridie finis de eredes ursi, sunt inde pedes undecim; a pars occidentis finis media strectola, sunt inde pedes sidecim; da partibus septemtrionalis finis muro de predicto castello, sunt inde pedes duodecim, et congungentes se in priore fine totum at iusto pede manum hominis mensuratum. de ec vero terra per iamdictas fines et mensurie totum et inclitum cum omnia intro se abente omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de platea et strectola sua, et cum solo solario suo illut tibi predicti nos benundedimus,, at securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde vel exinde faciendum quod vobis placuerit, absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus aut cuiquam hominibus; et pro confirmandam et stabilissendam an nostram bindictionem, nunc a presenti recepimus a te predicto urso statutum pretium i sunt auri tari boni numerum quattuordecim, sicut inter nos combenit in omnem deliveratione. finitoque vero pretium aput nos vel qua per vonam combenientia, guadiam tibi predicti ursi dedimus, et mediatorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris eredibus antistandum et defensandum tibi tuique eredibus suprascripta nostra bindictione da pars uxoribus et da genitrice nostra, et da omnis omines omnique partibus. Et dedimus tibi pro at defensionem abendum una carta que continet: bicesimo sexto anno principatus domni guaimarii, de mense martius, duodecima indictione, quomodo lando castaldus filius landoni comitis benundederunt grifoni, et petri, et iohanni, et grimoaldi germani filii iaquinti ipsa predicta terra: scripta per iso presbiter et notarius, et testes ego qui supra lando, ego iaquintus; ut quando nobis necessum fuerit cum ista carta, et cum ipsa declarata carta quod nobis pro at defensione abendum dedimus, et cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eas ostederitis, sicut vultis, illut nobis defendite per nos ipsam, quando nos vel nostris eredibus defensores exinde quesieritis, tunc ipsa declarata carta salva aput nos remittatis, et nos et nostris eredibus inclita ipsa terra per iamdictas fines et mensuras illut vobis vestrisque eredibus antistemus et defensemus, et post fine facta salva ipsa carta aput vos remittamus per omnes bices, quando nobis illa dederitis; et si, sicut superius legitur, talia vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque causationes vobis exinde preposuerimus, tacitam et bacua sit, et obligamus nos et nostris eredibus per combenientiam, et per ipsam guadiam, componere tibi tuique eredibus quinquaginta auri solidi constantini, et omnia suprascripta per inbitis vobis adimpleamus et defensemus, sicut superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. disturbatum legit defensemus. et taliter scribere rogabimus te garimpoto clericum et notarium: intus an castello muntorum. + Ego qui supra maio.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.