useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXX
Signature: MCCCXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
  
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iunio, quartadecima indictione. Ante me petrum iudicem radoaldus, filius quondam romoaldi, et letitia uxor eius filia quondam petri clerici et iohannes filius eorum coniuncti sunt cum mansone genero eorum et cognato et filio quondam iohannis, qui dictus est sfagilla. dum ibidem adessent vivus et petrus germani filii quondam nikolay, qui dictus est rubro, et ipsi germani ostenderunt unum scriptum quod iussi legere ita continentibus. In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iunio, quartadecima indictione. Ante me petrum iudicem radoaldus filius quondam romoaldi, et letitia uxor eius filia quondam petri clerici, et iohannes filius eorum coniuncti sunt cum vivo et petro germani filii quondam nikolay qui dictus est rubro, et per convenientia ipsi radoaldus et letitia, et iohannes guadiam ipsis germanis dederunt et fideiussorem ei posuerunt mansonem generum ipsorum radoaldi et letitie et cognatum ipsius iohannis ac filius quondam iohannis, qui cognominatus fuit sfagilla; et per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi vir et uxor et iamdictus filius eorum et illorum heredes, ut in nativitate domini nostri ihesu christi, hoc anno prius veniente dent ipsis petro et vivo et illorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit, centum viginti nobem solidos, habentes per unumquemque solidos auri tareni quattuor bonos ex moneta que illis diebus in hac civitate publice formantur, ad faciendum ex eis quod voluerint. Quum dixerant ipsi radoaldus et letitia et iohannes, ut preterito tempore ipsos solidos eidem petro et vivo dare debuissent, et si in antea ipsos solidos cum eorum voluntate tenuerint, tunc quando ipsi petrus et vivus et eorum heredes ipsos solidos eis quesierint, tunc ipsis radoaldus et letitia et iohannes, et eorum heredes retdant illos eis bonos cum usuris quomodo per annum venit de quinque solidos sex per rationem secundum quantum tempus illos tenuerint super ipsum constitutum: et si ipsi vir et uxor et iamdictus filius eorum, et eorum heredes ipsos solidos, sicut suprascriptum est, ipsis petro et vivo et eorum heredibus, et cui hoc scriptum in manu paruerit, sicut suprascriptum est, non dederint, dent eis illos, sicut supra legitur, ipse manso et eius heredes quando illos eis ab ipso constituto in antea que fierint, quia taliter inter eis convenit; et si, sicut superius scriptum est, ipsis devitor et fideiussor, et illorum heredibus, ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et eorum heredes componere ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit, centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere; et per convenientiam ipse fideiussor obligavit ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit ad pignerandum omnes res suas et heredum eorum et inlegitimi. similiter obligaverunt ipsis devitor ad ipsum fideiussor, et ad eius heredes. suprascripta fecit ipsa letitia cum voluntate suprascripti viri et mundoalt sui et uniter cum illo, et ipse iohannes filius eorum suprascripta fecit per absolutionem ipsius radoaldi genitoris sui; et taliter tibi iohanne notario scribere precepi. ego qui supra petrus iudex. Ut autem ipsum scriptum ostensum ac lectum fuit, ipsi vir et uxor radoaldus et letitia et iohannes filius eorum nominative obligaverunt ipsi mansoni genero et cognato eorum filius quondam suprascripti iohannis integra terra cum arbusto et castaneto et quercubus, uno teniente quam eis habere pertinet foris hanc a deo conserbatam salernitanam civitatem in loco vaneara, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: A parte septemtrionis finis medio vallone et iuxta eum mensurati passos centum triginta octo: A parte occidentis et passi sexaginta quattuor: A parte meridie finis medium vallone e intra eam prope ipsum vallonem rectum mensuratum passi centum sexaginta duo: A parte orientis finis media sepes et medio limes, et mensurati intra ipsam terram iuxta ipsam sepem passi sexaginta octo; ea ratione ut si ipsi radoaldus et letitia et iohannes et eorum heredes suprascriptos centum viginti nobem solidos, quos per ipsum scriptum ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui ipsum scriptum in manu paruerit, dare debunt, sicut ipsum scriptum continet, dare noluerint, ab ipso constituto in antea quod continet ipsum scriptum quando eis quesiti fuerint, tunc presentaliter ipse manso et suos heredes dent ipsis germanis et eorum heredibus, aut cui ipsum scriptum in manu paruerit, ipsos centum viginti nobem solidos quorum quisque abeat auri tarenos bonos, sicut ipsum scriptum continet, quattuor cum usuris quod in eis pretio, sicut ipsum scriptum continet, accreverint. et statim integra suprascripta terra cum arbusto et castaneto et quercubus per suprascriptas fines et mensuras et omnes alie res staviles, quas eis et foras ipsas mensuras in suprascripto loco et per fines et vocavula et pertinentes ipsius loci habere pertinuit cum omnibus que intra illud sunt, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum moniminibus ex eo continentibus, perbeniant ad potestatem ipsius mansonis et heredum eius; et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et iam ipsos solidos cum usuris quod in eis accreverint per rationem, sicut ipsum scriptum continet, ipsi radoaldo et letitia, et iohanni, et eorum heredibus non querant. et per convenientiam ipsi radoaldus et letitia, et iohannes guadiam ipsi mansoni dederunt, et fideiussorem ei posuerunt seipsos: et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi mansoni et eius heredibus ab omnibus muniminibus integrum illud quod ei, ut suprascriptum est, obligaverunt in suprascripta ratione. et tribuerunt ei licentiam, ut quando ille et suos heredes voluerint, potestatem habeant integrum illud, qualiter prelegitur, per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi radoaldus et letitia, et iohannes, et eorum heredes ipsi mansoni et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere, aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi mansoni et eius heredibus centum auri solidos constantinos; et, sicut scriptum est, adimplere. suprascripta fecit ipsa letitia cum voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, et una cum eo: et ipse iohannes hec suprascripta fecit per licentiam suprascripti genitoris sui, et una cum illo. quod autem superius inter virgulos scriptum est: in uno loco legitur, in antea; in altero habere pertinuit; suprascripto disturbato legitur, integrum illud. et taliter tibi iohanne notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex. In calce huius chartae legitur: Mense aprili, indictione tertia: ante me iohannem iudicem iaquintus filius iaquinti presbiteri reddidit petro et vivo rubri supra nominati pro parte rolegrimi uxori sue, et pro parte sikelgrimi, et alferada eius gemme et romoald:pro omnibus ipsis solidos centum triginta sex solidos ex moneta amalfitana.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.