Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXIII
Signature: MCCCXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense octobri, quintadecima indictione. dum coram presentia domni leonis venerabilis abbatis monasterii sancte et individue trinitatis quod foris anc civitatem in loco metiliano constructum est, essem ego sico comes et iudex, et ibidem adesset vivo castaldeus filius quondam petri et ydonei homines interessent, Ipse domnus abbas ostendens unum preceptum utili anulo consignatum scriptum per aceprandum lebitam et scriba sacri palatii presente anno et indictione et preterito mense septembri; qualiter ipse domnus princeps concesserat in ipso monasterio et ipsi vivo terram et casam fabritam que fuerat petri clerici filii quondam alfani intra hanc civitatem prope portam que dicitur de la palma, et terram in quam valneum construendum inceptum habebant et aque que ibi a super surgunt et aliud sicut ipsum preceptum continet. et ostendens sex cartulas ex quibus prima scripta per barbatum notarium, quarto anno principatus domni sicenolfi, mense nobembri, octaba indictione. Acipertus filius mastali et luperisi filii lupi venumdederant iohanni filio ianniperti totas et integras res suas quas habebant in montibus in locis cetaria, et faleczo, et carbonara, et septem arbori, et ferolitu per fines: a parte orientis finis sancti cesarii et finis caputaque, sicut finis sua discernebat, et descendente in fluvio de cetaria et prevaricante eo et coniungente in valle maiore, et per ipso vallone saliente in toro de imbrici, et rectum exiente in fluvio de carbonara, desuper parte fine serre montis cum castanetis, et quercetis, et silvis, et cum omnibus intro habentibus, et cum vice de viis suis, et ubicumque inventus dedisset, sicut ipsa carta continet, que satis roborata est a testibus. Secunda scripta per ursum presbiterum et notarium, quadragesimonono anno principatus domni guaimarii principis, et octabo anno domni gisolfi eius filii, mense aprili, quartadecima indictione. Maraldus et liotus germani filii iohannis, pro vice sua et de consortibus suis tradiderant ad laborandum suprascriptas fines campuli filio leonis, sicut ipsa carta continet, roborata per tenpum et guisenolfum. Tertia scripta per antipertum notarium, vicesimo anno principatus domni gisolfi, mense septembri, undecima indictione. Ingelgardus clericus et garofalus pro vice sua et de consortibus suis tradiderant ad laborandum stephano scontrato de suprascriptis rebus, sicut ipsa carta continet, in qua machenolfus et ragemprandus testati sunt. Quarta scripta per ildericum subdiaconum et notarium, tricesimo tertio anno principatus suprascripti domni gisolfi, mense augusto, octaba indictione. Ipse ingelgardus clericus tradiderat virino res suas, quas habebat cum consortibus, que erat silba et quercietum in monte de faleczu, et cetara, et ferolitu, sicut ipsa carta continet, in qua maio et petrus subscripti sunt. Quinta scripta per ipsum ildericum, nono anno principatus domni iohannis, et tertio anno domni guaimarii eius filio, mense nobembri, quinta indictione. disiio et lando filii ingelgardi presbiteri tradiderant petro monacho de suprascriptis rebus pro vice eorum et de consortibus illorum, sicut ipsa carta continet, in qua alfanus et leo presbiter testati sunt. Sexta scripta per alderissium notarium, quintodecimo anno principatus domni guaimarii, mense martio, prima indictione. Ipsi disiio et lando dederant ipsum annum licentiam et potestatem iohanni magistri, ut potestatem haberet abscidere lignamina per montaneis eorum de cetara, et carbonara, et ferolitu, et falerzu, sicut ipsa carta continet, in qua dilectus presbiter et notarius et urso subscripti sunt. Cum autem fuerunt ostense, convenit inter ipsos domnum abbatem et vivum, ut pars iamdicti monasterii habeant ipsas cartas et iamdictum preceptum, et quando ipse vivo et eius heredos eas vel iamdictum preceptum parti ipsius monasterii quesierint, tunc per omnes vices infra dies decem pars iamdicti monasterii ipsum preceptum et iamdictam cartam iusta rationem salvas coram iudicem istius civitatis dent habent diebus centum, excepto si per vim puplicas tultas aut per ignem manifesti cremati fuerint partibus ipsius monasterii, non sit ex hoc pars ipsius monasterii culpabiles; et quando ipse vivo et eius heredes ipsas cartas aut ipsum preceptum a partibus ipsius monasterii susceperint firment parti ipsius monasterii firmam cartam a publico scriba scripta cum guadiam et ydoneo fideiussore et penis obligatis de tricentos auri solidos constantinos, in qua iudex subscribatur, ut expletis ipsis centum diebus, cartulas ipsas et preceptum, quales eis date datumve fuerint partibus ipsius monasterii reddant, excepto si per vim puplicas tultas aut per ignem manifestum adustas ipsum preceptum, vel cartulas fuerint, eis non sint ex hoc ipse vivo et eius heredes culpabiles. et cum ipse cartule et preceptum redditas et redditum fuerint ipsam cartulam que per eis facta fuerit incidatur, et ipse vivo et eius heredes semper suprascriptas cartas partibus ipsius monasterii defendant ab omnibus hominibus aliter quam aliquam pertinentiam quesierint habere in ipsis cartulis, et quando pars suprascripti monasterii voluerit causare cum suprascriptis cartulis, ex eo quod continent, vel cum ipso precepto, ex eo quod continet potestatem habeant, qualiter voluerint. et per convenientiam iohannes monachus per iussionem ipsius domni abbatis guadiam ipsi vivo dedit et fideiussorem eius posuit leonem atrianensem, filium quondam petri de mira. et per ipsam guadiam ipse domnus abbas obligavit se et successores eius et partes suprascripti monasterii, si sicut scriptum est, ipsi vivo et eius eredibus non adimpleverint et suprascriptas, vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint componere ipsi vivo et eius heredibus centum auri solidos constantinos. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex. + Ego ademarius notarius me subscripsi. + Ego qui supra leo abbas. + Ego grimoaldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1323/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success