Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLII
Signature: MCCCXLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
x
+ In nomine domini, vicesimoprimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense decembri, prima indictione. Ante me petrum iudicem domnus leo venerabilis abbas monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc, a deo conserbatam, salernitanam civitatem in loco mitiliano, et vivus castaldus filius quondam petri ostenderunt singulas cartulas scriptas per iohannem notarium per uno tinore, ex quibus unam precepi legere continentibus: qualiter ante meam presentiam sergius filius quondam maraldi et gemma uxor sua filia quondam mastali romane legis viventes coniuncti fuerant cum ipso domno leone reverentissimo abbate predicti monasterii et cum prescripto vivo castaldo filius predicti petri pro faciendum inter se combenientiam velut in ipsa cartulas describenda erat. Et ipsi vir et uxor, sergius videlicet et gemma, clarificaverunt due pecie de terra cum castaneto et insiteto se habere foris hanc predictam civitatem in eodem loco mitiliano, ubi transboneia vocatur, quas dixerant esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. unam ex eis; A parte orientis finis aliorum, sicut terminatum erat, et erat inde per longitudinem passos triginta duo. A parte septemtrionis finis, sicut terminatum fuerat, qualiter pergebat secus finem ipsius vivi castaldi et passi viginti octo et gubita duo. A parte occidentis finis ipsius castaldo sicut terminatus erat per longitudinem passi triginta tres et medium: a parte meridiei finis similiter ipsius castaldi sicut termini fixi erant et passi undecim. Alteram vero ex ipsis peciis est propinquo suprascripta pecia: A parte meridie est finis via, sicut terminatum erat, et passi triginta et unus. et abinde recte descendente usque in fluvio boneia. de pede vero erat finis ipse fluvius, et secus eum mensurati passi aliis triginta et unus. de alia parte, similiter ascendente ab ipso fluvio usque predicta via in qua terminus fixus est. Et sicut ipsis sergio et gemme vir et uxor congruum fuerat, bona eorum boluntate per ipsam cartulam per combenientiam benumdederunt. ipsi domno abbati et predicto castaldo integras ambas suprascriptas pecias de terris cum castaneto et insiteto per suprascriptas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quas se, ut superius legitur, clarificaverunt habere cum omnibus que intro eas erant cunctisque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, et de aliis viis suis, ea ratione, ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, fieret semper in potestate ipsius domni abbati et successorum eius et partibus suprascripti monasterii et predicti vivi castaldi et heredum eius. Et liceret ipsos domnum abbatem et successores eius, et partem suprascripti monasterii et vivum castaldum et illius heredes ex ipsa venditione facere omnia, que volerent, sicut ipsa cartula continet, in quibus ego propriis mearum manum digitis meum nomen descripseram. Et in ambabus amatus scriba et iohannes notarius subscripti sunt. Cum autem ambo ipse cartule ostense fuerunt, et unam ex eis, ut superius legitur, lecta fuit, ipsi domnus abbas et vivo castaldus, qui semper puro corde domino et salbatori nostro ihesu christo serbiunt et numquam a bono hopere quiescunt, per combenientiam per hanc cartulam, dum idonei homines interessent, optulerunt ipsi domino et salvatori nostro ihesu christo et in ecclesia quam ipsi domnus abbas et vivus castaldus pro salute animarum suarum a novo construxerunt fundamine intra hanc predictam civitatem suptus et prope aquam que vocatur da la palma ad honorem beati confessoris adque pontificis nicolay, integras ambas suprascriptas pecias de terra cum castaneto et insiteto de predicto loco, ubi transboneia vocatur, per suprascriptas fines et mensuras, qualiter sivi per suprascriptas cartas ab ipsis sergio et gemma uxore eius venumdata fuerat, sicut ipsa carta continet, cum omnibus que intro eas sunt, cunctisque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis, ea ratione ut semper sit in potestate de ipsius ecclesie; et licentiam habeant rectores ipsius ecclesie et partes illius ex eo facere quod voluerint. Et per combenientiam obligaverunt se ipsi domnus abbas et vivus castaldus et ipse domnus obligavit successores suos et partem suprascripti monasterii, et ipsi castaldus obligavit suos heredes semper defendere rectoribus et partibus suprascripte ecclesie integrum illud quod, ut suprascriptum est, in ea optulerunt ab omnibus hominibus. Et ipse domnus abbas et predictus castaldus tribuerunt licentiam, ut quando rectores et pars suprascripte ecclesie boluerint, potestatem habeant integrum illud quod ipsa ecclesia ipsi domnus abbas et vivo castaldo optulerunt per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut suprascriptum est, ipse domnus abbas et successores eius, et pars suprascripti monasterii, et ipse vivus et eius heredes rectores ipsius ecclesie et partibus illius non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per combenientiam obligaverunt se ipse domnus abbas et successores eius et pars suprascripti monasterii, et ipse vivus castaldus et suos heredes componere rectoribus et partibus ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos. Verumtamen quoniam ex ipsa ecclesia medietatem dixerunt pertinere in predicto monasterio sancte trinitatis et medietatem ipsi castaldo, et ex ipsa sua medietate de ipsa ecclesia, ita permaneant cum partibus ipsius monasterii, sicut continet cartula, que apud se ipse castaldus firmam retinet, que scripta est per iohannem notarium, in qua sico comes et iudex subscriptus est. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra leo abbas. + Ego qui supra petrus iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Hic sum testatus scriba preclarus amatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1342/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success