Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLIII
Signature: MCCCXLIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
x
+ In nomine domini, anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi millesimo sexagesimo secundo, et vicesimo quinto anno principatus domni landolfi gloriosi principis, et septimo anno principatus domni paldolfi filii eius, mense decembrio, prima indictione. ego grimoaldus filius donnandi qui fuit presbiter, de eo quot ante lodoicus clericus et iudice aliosque homines subscriptos testes declaro me abere rebus in loco candida, et in super ribus qui dicitur cauda pertinentem michi iusta legem per meis rationibus. et congruum michi est exinde bindere una media pecia de binea amati germanus meus; Quapropter ego qui supra grimoaldus, sicut michi congruum est, bona etenim mea boluntate, et per eadem cartam bendidit tibi qui supra amati ipsa pecia de binea quam superius patefecit pertinente abere in supradicto loco candida, et in superioribus qui dicitur candida, sicut bidetur esse infra ec finis: de una parte fine de erede cicini et de consortibus suis, et de alia parte fine meaque amati; et de alia parte fine rebus sikenolfi, et de alia parte fine rebus de erede iaquinti, ex omni parte quomodo termiti positi sunt. Infra ec bero homnes supradictos finis tota et integra ipsa pecia de rebus qui estvinea per supradictas fines tibi predicti amati vendidit, unde nec michi, neque ad eredibus meis, neque quarta de ipsa uxor mea nec cuicumque alteri abendum exinde nulla reserbabi, set tota adque integra ipsa pecia de rebus que est binea, sicut superius legitur, tibi qui supra amati bendidit una cum inferius et superius cum biis et anditis suis, cum aquas et cum omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum et possidendum tu supradictus amati quam et tuis heredibus, et faciendum exinde omnia quomodo et qualiter bolueritis, sine contradictione mea et de meis heredibus, et sine cuiuscumque requisitione, et pro cuncta mea benditione confirmandum adque constabiliscendum continuo recepi exinde a te qui supra amati iusta legem pretium aurei solidi boni numero duo, que inter nobis conbenit finita est ipsa mea benditio. Et unde obligo me ego qui supra grimoaldus et meis obligo heredibus tibi iamdicto amati quam et tuis eredibus obligo me. Quod si aliquando tempore eadem mea benditione ut prelegitur retornare aut remobere quesierimus per qualiscumque ingenium aut inbenta ratione bolendum exinde bobis aliquit tollere aud contraere bel minuare aut nostra substraere proprietate et dominatione, aud si integra ipsa pecia de rebus qui est binea per supradictas fines, sicut superius legitur, Ego qui supra grinfoaldus et meis eredibus tibi prenominati amati quam et tuis eredibus da omnes homines non defensaberimus ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus ed da parte de isa uxor mea et de omnes homines qui pro parte eius inde causaberit non defensaberimus, Ideo ante omnia decem solidi aurei constantini, ego qui supra grimoaldus et meis heredibus tibi prenominato amati quam et ad tuis heredibus per eadem cartula componere obligabi, et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per inbitis illut bobis promissimus, et obligati sumus per supradicta obligata pena, et ac cartula benditionis in supradicta ratione sit firma. Quod taliter te roffrit notario scribere rogabimus; actum castello candida. + Ego qui supra lodoicus clericus. + Ego falco.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1343/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success