useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCL
Signature: MCCCL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini domno constantino ducos dibina gratia imperatore augusto deo propitio …. mense magio prima indictione. Ideoque ego vir nomine iohanne grimaldi fllius ..... coram presentia domno tedemari iudice et haliis vonis hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacio ..... pertinentem michi habeo una pecia de vinea da illa parte flubio perticata propinquo ipsa via que pergit ad cibitatem santi iohanne nocitane finibus, que michi est pertinente pro nostra communiter monimine, sicut ad ceteri haliis hominibus qui ……. benimus ad habitare. Et qui ……… per bona mea boluntate una cum sengarda uxore mea ……. bendere congruum est et nostra congruitate exinde facere. Sic nobis congruum et abte bidetur, vonam etenim nostram boluntatem, coram presentia supradictis iudicis et aliisque suprascriptorum testium bindedimus illam tibi sellicto cebalupo filio benedicti ipsa iamdicta vinea que superius diximus nobis esse pertinentem, que habet fine: De prima vero pars quod est a medio limite fine ipsa vinea de ipso seniore domno torestaino et nostra que fuerat ipse vinee polcari presbiteri, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona, qualiter in ipsa portam maiore consignatum, passi viginti et hocto: De secunda vero pars quod est a medio limite fine ipsa binea sadelberti iudicis fine rofrit, inde sunt passi triginta: De tertia vero pars quod est a medio limite fine ipsa binea de ipso iohanne filio gilio, inde sunt passi viginti nobem: De quarta vero pars quod est a medio limite fine ipsa vinea de iamdicto sadelberto iudice, inde sunt usque in priores fines passi triginta duo. Inter iste namque finis et mensures, ut superius cernitur et legitur, de finem in finem quantum infra claustrum et ipsa iamdicta vinea, unde nec nobis neque hab eredibus nostris, berum etiam neque ad nullum quempiam hominem ibi aliquit portio reserbabimus requirendi, Set qualiter edificiata est ipsa iamdicta vinea una cum mediis limitibus et cum biis et cum legitima trasita et exita sua cum bobe et carro et cum omnibus infra se habentes et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus illut tibi sillicto entori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus quod a presente recepimus a te nominato sellicto entori nostro duobus aurei solidos boni scifati per caput et decem et septem dinari, finitum vero dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram benditionem integram sicut supra legitur abere et possidere baleatis, et faciatis exinde quod hamodo tibi nominato Sillicto entori nostro tuique heredibus placuerit, sine contrarietate nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus Galiperto filio iohanne presbitero et primicerio, et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nomine Sillicto entori nostro nostrisque heredibus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam vobis per imbitis; quod si noluerimus aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium illam vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et kausatio nostra inanis et tacita sint, et decem aurei solidos constantinos penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus, et in antea taciti et contenti per imbitis maneamus in eadem guadia et per districtum ipsum nostrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua pinnera legitima et inlegitima. tandium donec per imbitis adimpleamus vobis ea que superius diximus. Quem te adelferi notario hanc cartulam benditionis asscribere rogavimus qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter. + Ego tedemari iudice. + Ego petro teste. A tergo huius instrumenti legitur: + de prima pars fine bia plubica passi XXVIII, de secunda fine ipsa binea riso filii madelfrit passi XXIIII; de tertia fine binea petro de cutuneo et ipsi bineali sancti nikolay passi XXVIII; de quarta fine vinea petro de cutuneo passi XXIIII tribus tari et duo ......
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.