Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXVI
Signature: MCCCLXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me iohannem iudicem mulier nomine mansa filia quondam leonis apuliensis que fuit uxor quondam iohannis qui dictus fuit falceara et petrus filius ipsorum manse et iohannis coniuncti sunt cum maraldo clerico et medico et abbas ecclesie sancte semperque dei genitricis virginis marie que constructa est intus a deo conserbata salernitana civitate intra muro et muricino pertinente ipsa ecclesia heredibus quondam domni iohanni principis. Et per ipsis mansa et petrus hostensum est unum scriptum que talibus continebat: In nomine domini, septimodecimo anno principatus suprascripti domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense martio, undecima indictione. memoratorium factum a me mulier nomine mansa filia quondam leonis apuliense relicta quondam iohannis qui cognominato fuit falceara coram subscriptos idoneos homines per convenientiam per voluntate petri et landone filii mei cumque omnia que in ac cartula scripta vel scrivenda sunt, faciant, tenent et resident, tradidit michi iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie et filius quondam agenolfi inclita sortione sua de terra cum casa solarata de intus hanc salernitanam civitatem super et propinquo ipse ecclesie, quod ante os annos ipse iohannes clericus et abbas da me et da ipsi filii mei ipsam terram cum casa comparatam habui, que da parte occidentis et da parte meridiei coniuncta est at plateas et qualiter tunc conciata et edificata est et qualiter usque nunc illam tenui cum scala lignea posita in suprascriptam ipsam plateam da parte occidentis, taliter illam michi modo tradidit. Tali tinore ut amodo et usque viginti et septem annos completi at mea et de meis heredibus sint potestate, fobee et omnes nostre utilitatis ibi faciamus iusta ratione, et ibi resideamus et abitemus et at residendum illut demus cui voluerimus, et omnes pedes et seditura quod de ipsa traditione tollere et habere potuerimus usque ipsi anni completi tum illut nobis habeamus. Tantum pro censum de ipsa traditione ego et meos heredes per omnes annos usque ipsum constitutum completum demus ipsius iohanni clerico et abbati et ad eius heredes de suprascripto mensurato octo aureos tarenos vonos ut per caput et sine iuncta badant. Et quicquit in ipsa casa necessum fuerit conciandum vel coperiendum usque ipsi anni ego et meos heredes faciamus illut conciare at omnem nostrum exspendium. Completi vero ipsi viginti et septem anni, liceat me et meos heredes et homines quod ibi at residendum miserimus inde exire cum omnes causa nostra movilia et ire ubi voluerimus, et ipsa traditione clusa et cooperta cum regias et claves, qualiter modo conciata et edificata est, ipsius iohanni clerici et abbati et eredibus suis atsignemus faciendum ex eo quod voluerit. Et per convenientiam guadiam michi ipse iohannes clericus et abbas dedi et fideiussorem michi posuit alfano clerico filio quondam ademarii et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes defensandum michi meique heredibus inclita suprascripta traditione cum vice de ipsis plateis usque ipsi anni completi ab omnes homines in suprascripto tinore, et non querat illut nobis tollere vel contrare usque ipsi anni completi. Et si taliter illut nobis non defensaberint et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam et convenientiam obligavit se ipse iohannes clericus et eredum suorum componere michi meique heredibus triginta auri solidos constantinos et suprascripta adimplere, quod scripsi ego iohannes notarius. ego qui supra iohannes abbas. ego ademarius notarius me subscripsi. ego iohannes notarius me subscripsi. Ut autem ipsum scriptum fuit hostensum, ipse abbas dum idonei homines interessent, dedit ipsorum matri et filiis triginta et sex auri tari voni de presenti moneta faciendum ex eis quod voluerit. Et ipsi mater et filii propter hoc per convenientiam remiserunt ipsi maraldo clerico et abbati integrum ipsum scriptum at faciendum de eo et de omnia quod continet ipse abbas et successores suos et partes suprascripte ecclesie quod voluerint. Et per convenientiam ipsis mater et filii guadiam Ipsi abbati dederunt et fideiussorem ei posuerunt alfanum filium quondam alfani comitis qui dictus est sciliato. Et per ipsam traditionem obligaverunt se et eorum heredes, si sicut superius scriptum est, ipsi abbati et successoribus suis et parti suprascripte ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam componere obligaverunt se et eorum heredes ipsi abbati eiusque successori vel in partes suprascripte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. Suprascripta fecit ipsa mansa per voluntate suprascripti petri filii et mundoalt suum. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1366/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success