Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXVII
Signature: MCCCLXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem ademarius filius quondam ursonis presbiteri coniunctus est cum guaimario comite filio quondam guaimarii comitis, ad faciendum cum eo finem de causationibus, quibus ipse ademarius dudum coram me habuerat cum eo de res serviles que est foris et propinquo hac civitate ulter et prope fluvium lirinum ubi pratora dicitur, pertinente ferrandi nepoti suo filio quondam truppoaldi clerici qui fuit germanus eius, dicens ei ut ipse guaimarius malo hordine in ipsis rebus introisset et sepes ex eis rupisset et fructus tulisset et ipsas res ipsi ferrando contrasset. Ipse guaimarius responderat, foris hac civitate ulter ipsum fluvium ubi pratora dicitur, plures res haberi, set nesciret de qua ipse ademarius cum eo causaret. Ego autem sicut inter eos convenerat iudicaveram et illos guadiare feceram ………… ademarius simul cum iudice et notario pergerent et ipse ademarius monstraret ipsi guaimario ipsas res de qua cum eo, sicut suprascriptum est …………. set ipse ademarius cum rationes ipsius ferrandi, et ipse guaimarius cum suis rationibus et secundum legem exinde finem facerent. Set .... illud legaliter inter se finirent, remisit ipse ademarius ipsi guaimario omnes ipsas causationes quas ei a retro tempore usque in hoc presens tempus ex ipsis rebus preponere potuit. Et ob hoc ipse guaimarius per convenientiam per hanc cartulam manifestavit ipsi ademario pro parte ipsius ferrandi de tota ipsa terra, que ut dictum est, foris hac civitate ulter ipsum fluvium est, ubi pratora dicitur, pertinente ipsius ferrandi que est terra vacua per fines et mensuras iusto passu hominis mensurata. A parte meridiei est finis via publica que ducit suptus ecclesiam sancti martini, que ibi propinquo constructa est et per eam secus ipsam terram mensurati passi septuaginta septem. A parte occidentis est finis aliorum et recte mensurati passi centum. Et revolvit in parte orientis secus fines aliorum recte mensurati passi viginti. Et ab inde ascendit in parte quasi septentrionis usque mediam serram montis qui betranus dicitur. Ab ipsa parte quasi septemtrionis est finis media ipsa serra. A parte orientis est finis terram vacuam pertinentem ipsius guaimarii comitis, qualiter descendit usque terminum, et ab ipso termino est per latitudinem ista terra ipsius ferrandi recte in parte ipsa occidentis, ubi ipsi centum passi completi sunt, passi septuaginta sex. Et ab ipso termino vadit in parte ipsa meridiei iuxta ipsam terram ipsius guaimarii recte mensurati passi sexaginta tres usque suprascriptam viam. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius ferrandi et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes ex eo facere quod voluerint. Et per convenientiam ipse guaimarius guadiam ipsi ademario pro parte ipsius ferrandi dedit et fideiussorem ei pro illius parte posuit petrum comitem filium quondam pandenolfi clerici. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi ferrando et eius heredibus integrum illud de quo eidem ademario pro parte ipsius ferrandi, sicut suprascriptum est, manifestavit, ab omnibus hominibus quibus per ipsum guaimarium et eius heredes illud vel ex eo quocumque modo datum aut obligatum seu manifestatum aut alienatum paruerit, Et quibus pro eorum parte et dato quascumque causationes ex eo ipsi ferrando et illius heredibus preposuerint. Ab aliis vero hominibus, et cum boluerint ab omnibus hominibus, potestatem habeant ipse ferrandus et suos heredes illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas ex eo ostenderint. Necnon et ipse ademarius per convenientiam pro parte ipsius ferrandi manifestavit eidem guaimario de tota suprascripta terra cum casa que ut dictum est foris hac civitate ulter ipsum fluvium est, que est tota per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte meridiei est finis ipsa via publica et per eam secus ipsam terram mensurati passi triginta quinque. A parte orientis est finis terram pertinentem ipsius ecclesie sancti martini, de qua et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus ipsi guaimario portionem habere pertinet, recte mensurati passi sexaginta tres. et est ibidem per latitudinem ipsa terra recte in parte occidentis, usque ipsam terram ipsius ferrandi, ubi ipse terminus fixus est, passi alii triginta quinque. Et ab ipsis sexaginta tribus passibus ascendit secus ipsam terram ipsius ecclesie usque mediam ipsam serram suprascripti montis. A parte quasi septemtrionis est finis mediam ipsam serram prephati montis et passi viginti quinque. A parte occidentis est finis ipsa terra ipsius ferrandi, qualiter descendit usque suprascriptam viam, Ut semper sit in potestate ipsius guaimarii et heredum eius, Et liceat illum et eius heredes ex ea facere quod voluerint, absque contrarietate ipsius ferrandi et heredum eius. Et si sicut superius scriptum est, ipse guaimarius et suos heredes ipsi ferrando et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi ferrando et illius heredibus ducentos auri solidos constantinos. Et sicut superius scriptum est adimplere. Quod autem superius quasi disturvatum est, legitur vacua. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1367/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success