useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXVIII
Signature: MCCCLXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
  
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense maio, secunda indictione. Nos ademarius clericus filius quondam doferii, qui vocitatus fuit da la sala, et aloara qui sumus bir et uxor et filius fuit quondam ademarii filii sesami, Vona mea voluntate ante alderisius iudex et ante alii testes ego qui supra aloara benumdedit tibi lidti filii quondam musandi inclitam unam tertiam sortem de terra cum parietibus fabriti quod abeo intus castello nucerie, quod michi pertinet a predicto genitorem meum et per meis rationibus, que est per ec finis: a parte occidentis fine platea, et in parte meridiei fine alia platea, et a parte orientis fine eredes ursi presbiteri, sicut inde muro comune discernit, et a parte sebtentrionis fine medium strectola pertinente uius nostra bendictione, et coniungente se usque in ipsa platea priora fine. de ec vero predicta terra cum parietibus fabritis, cum omni sua pertinentia et cum mineanea super ipsa platea, et cum omnia que intra eam sunt cuntisque earum pertinentiis, integra unam tertiam partem tibi suprascripti lidti benumdedit, ut amodo et semper tu et tui eredes securiter et firmiter illut abeatis, et faciatis ex eo quicquit volueritis; et propter confirmationem uius vendictionis sussepimus a te nominato lidto auri tari voni trex in omni deliverationem. et per combenientiam nos suprascripti ademarii clerici et aloara, secundum legem romana, guadiam tibi lidti dedimus, et fidemiuxorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsam guadiam obligo me qui supra aloara et meis eredibus semper defendere tibi tuique eredibus integra suprascripta nostra bendictione, ut superius legitur, cum bice de ipse platee et cum omni sua pertinentia ab omnibus ominibus omnique partibus, et quando volueritis tu et tui eredes potestatem abeatis modis illam defendere sicut bultis cum omnibus monuminibus et rationibus quas inde ostenderitis. et si sicut superius scriptum est illut tibi tuique eredibus non adimpleverimus, et de omnibus suprascriptis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus, pro quabis modum per ipsam guadiam obligabimus nos qui supra bir et uxor et nostris eredibus componere tibi tuique eredibus, seu cui cartula ista pro parte in manum paruerit, binginti auri solidi constantiniani, et suprascripta vobis adimpleamus: et arcum fabritum quod est super ipsa platea da partibus occidentis integra sortionem meam, qualiter michi pertinuit, inclitum illut cum omni sua pertinentia tibi nominato lidti benumdedit, faciendum tu et tui eredes quicquit volueritis: et semper nos et nostris eredibus integra ipsa nostra benditione cum omni sua pertinentia tibi tuique eredibus defensemus da parte maria genitrice mea que aloara, et ut dictum est ab omnibus ominibus omnique partibus per iamdictam guadiam et pena obligata. et ipso sturbatum legit ursi presbiteri, et alio loco legit platea. quam te petrus protonotarius scribere rogabimus, actum civitate nucerie. + Ego qui supra alderisius iudex. + Ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.