useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXX
Signature: MCCCLXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
  
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem maio filius quondam raimi et sepetana uxor eius filia quondam iohannis presbiteri, abitatores de loco priato, coniuncti sunt cum vibo qui fuit castaldus filius quondam petri. Et ipsi vir et uxor clarificaverunt sibi pertinere de nobem partibus integras duas partes de res foris hac civitate in locis cetaria et falerzu et carbonara et septam arbori et ferolitu, que tote sunt per has fines. A parte orientis finis rebus sancti cesarii et finis caput aque. A parte meridiei finis pede montis falerzi, sicut valle discernit, et descendente in fluvio de cetara, et prebaricante ipso fluvio, et coniungente in valle maiore, et per ipsa valle saliente in toro de imbrici, et recte exiente in fluvio de carbonara de super partes finis serre montium et qualiter vadit in priore fine. Et sicut ipsis viro et uxori congruum fuit bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam per licentiam alderisii filii quondam guidonis castaldi tradiderunt ipsi vibo integras ipsas duas partes de iamdictis nobem partibus de totis suprascriptis rebus per iamdictas fines cum omnibus que intra ipsas duas partes sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis et cum simile portione de moniminibus ex ipsis rebus continentibus. Ea ratione ut integra suprascripta traditio semper sit in potestate ipsius vibi et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Verumtamen quoniam ipsi vir et uxor in suprascripta ratione tradiderunt ipsi vibo totum et integrum quantum eis pertinuit et pertinet extra suprascriptas fines ibidem coniunctas, et ob hoc susceperunt ab ipso vibo auri tarenos duodecim in omni deliberatione, et per convenientiam ipse maio et predicta sepetana cum illius voluntate, cum qua omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt, fecit, guadiam ipsi vibo dederunt et fideiussores ei seipsos posuerunt, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi vibo et eius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est, tradiderunt, ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei licentiam ut quando ipse vibo et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi vibo et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi vibo et eius heredibus triginta auri solidos costantinos, et sicut superius scriptum est, adimplere. et ipsi vibo dixerunt pertinere de reliquis septem partibus de suprascriptis rebus, sicut sue rationis continente. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.