Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXII
Signature: MCCCLXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense februario, secunda indictione. Ante me siconem comitem et iudicem petrus filius quondam machenolfi et itta uxor eius filia petri coniuncti sunt cum ursone filio quondam petri et cum guiso filio quondam petri de loco pastorano. Et ipsi vir et uxor clarificaverunt se communiter habere terram cum vinea foris hanc salernitanam civitatem in ipso loco pastorano, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte orientis finis medium ribum et recte prope eum intra ipsam terram mensurati passi quinquaginta sex. A parte septemtrionis passi quadraginta quattuor. Et revolvit in ipsam partem septemtrionis passi decem et septem. Et revolvit in partem occidentis passi viginti duo. Ab ipsa parte occidentis passi sexaginta quattuor. A parte meridiei passi sexaginta octo. Et ostenderunt duas cartulas ex ipsa terra continentibus. Quarum prima scripta per petrum notarium sextodecimo anno principatus suprascripti domni nostri gisulfi, mense martio, decima indictione, et in ea ursus castaldus et iudex subscriptus est. Secunda scripta per ademarium notarium vicesimo anno principatus ipsius domni nostri gisulfi, mense septembri, quintadecima indictione, in qua iohannes iudex subscriptus est. Quibus ostensis dixerunt ipsi vir et uxor ex ipsa terra cum vinea per iamdictas fines et mensuras et de reliquo quod suprascripte cartule continent, quartam partem pertinere ipsi itte per suum firmum scriptum morgincap sibi datam ab eodem viro suo alio die illorum copulationis. et tres partes pertinere ipsi petro. Et volentes ipsi vir et uxor illud totum quod sibi ut suprascriptum est, dixerunt pertinere communiter venundare, fecerunt notitiam duobus propinquioribus ipsius itte parentibus et in presentia ipsorum parentum et mea ipsa itta violentiam se pati non reclamavit, nisi bona voluntate sua suprascriptam quartam partem suam ex ipsa terra, quam ipse cartule continent, se dixit venundare; ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stabile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam qua iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit. Et ideo ipsi petrus et itta vir et uxor sicut eis congruum fuit bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam communiter venundederunt ipsi ursoni et iamdicto guiso pro parte sua et leonis et iaquinti et ursonis germanorum suorum filiorum ipsius petri de iamdicto loco pastorano. Integram suprascriptam terram cum vinea per iamdictas fines et mensuras et integrum illud quod extra iamdictas mensuras ipsis viro et uxori per suprascriptas cartulas habere pertinuit, veluti ipse cartule continent cum omnibus que intra ipsam venditionem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de via sua et cum suprascriptis cartulis. Ea ratione ut medietas ex eo quod ipsi vir et uxor ut dictum est, venundederunt, semper sit in potestate ipsius ursonis et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et altera medietas ex eo semper sit in potestate ipsorum germanorum, videlicet guisi et leonis et iaquinti et ursonis et heredum eorum et liceat illos et illorum heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmatione huius venditionis communiter ipsi vir et uxor susceperunt ab ipsis ursone et guiso statutum pretium auri solidorum quinquaginta, quorum quisque habebat tarenos quattuor, in omni deliberatione. Et per convenientiam ipsi vir et uxor communiter guadiam ipsi ursoni et iamdicto guiso pro parte sua et ipsorum germanorum suorum dederunt et fideiussorem eidem ursoni et prefato guiso pro sua et illorum parte posuerunt semedipsum petrum. Et per ipsam guadiam communiter obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi ursoni et eius heredibus et ipsis germanis et illorum heredibus in suprascripta ratione integram suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de via sua et cum suprascriptis cartulis ab omnibus hominibus. reliquum aliud extra suprascriptas mensuras qualiter supra legitur semper defendere omnibus suprascriptis et illorum heredibus in iamdicta ratione ab omnibus hominibus, quibus per ipsos petrum et ittam et eorum heredes illud vel ex eo datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit. et qui pro parte et dato illorum et heredum eorum quascumque causationes ex eo ipsis suprascriptis et illorum heredibus preposuerint. Sic tamen ut quando illi et illorum heredes ipsos petrum et ittam et illorum heredes defensores de iamdicta venditione habere quesierint, dent eis suprascriptas cartulas iusta ratione salvas habentes diebus sexaginta. Et per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes integram suprascriptam venditionem, quemadmodum suprascriptum est, ipsi ursoni et eius heredibus et iamdictis germanis et illorum heredibus defendant, obserbata omnia que suprascripta sunt. Et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salvas quales eis date fuerint, illis reddant. Et tribuerunt licentiam ut quando ipse urso et eius heredes et ipsi germani et illorum heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi ursoni et eius heredibus et iamdictis germanis et illorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi vir et uxor communiter obligaverunt se et suos heredes componere ipsi ursoni et eius heredibus et ipsis germanis et illorum heredibus centum auri solidos constantinos et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter pro parte ipsorum germanorum tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1372/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success