useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXIII
Signature: MCCCLXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
  
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense februario, secunda indictione. Ante me iohannem iudicem mascinus clericus filius quondam romoaldi coniunctus est cum iohanne atrianense filio quondam mauri ad faciendum inter se finem de causationibus, quibus ipse mascinus cum eodem iohanne olim ante romoaldum iudicem causaverat, ut ipse iohannes malo hordine introisset in res ipsi mascino pertinentes de locis albole et transboneia et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum et fobeas in eis fecisset et arbores et vites ex eis abscidisset et sepes ex eis rupisset et fructus de eis tulisset et ipsas res eius contrasset. Insuper et malo ordine ipse iohannes tulisset res mobiles ipsi mascino pertinentes de ecclesie sancti andree. In ipso loco albole constructam quam ipse mascinus sibi pertinentem esse dicebat. Ipse iohannes responderat in suprascriptis locis albole et transboneia et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum plures res et ecclesias habere, sed nescire de qualibus ipse mascinus cum eo causaret. Ipse autem iudex sicut inter eos convenerat, iudicaverat, et illos guadiare fecerat, ut simul cum iudice et notario ipsi mascinus et iohannes illuc pergerent; et ipse mascinus monstravit ipsi iohanni ipsas res et ecclesiam de quibus cum eo ut suprascriptum est, causaverat, et per partem plicaret se cum suis rationibus et secundum legem inter se ipsi mascinus et iohannes finem facerent ex eo quo ipse mascinus cum eodem iohanne ut suprascriptum est, causaverat et de iamdicta ecclesia. et mecum et cum notario ipsi mascinus et iohannes illuc perrexerunt, et ipse mascinus monstravit ipsi iohanni ipsas res de iamdicto loco albole et iamdictam ecclesiam ibi constructam de quibus cum eo ut suprascriptum est, causaverat. et per partem plicaberunt se cum suis rationibus; ipse vero mascinus ostendit cartulas octo et dua precepta congruo anulo consignata et ipse iohannes ostendit cartulas nobem et unum brebem sigillatum. Nec non et ostenderunt singula iudicata de suprascriptis causationibus, in quibus ipse romoaldus iudex subscriptus est, ex quibus unum pro parte predicti mascini scriptum per romoaldum notarium et alium pro parte ipsius iohannis scriptum per iohannem notarium. et per partem confessi sunt plures cartas inter se ex hoc non ostensas et legere easdem rationes feci. Ipsum brebem sigillatum ipsius iohannis continebat, qualiter guttus atrianensis filius petri qui rocci vocabatur, rogaverat potestas domni guaimarii principis et patricii, ut ei concederet rem sui sacri palatii ex illa parte fluvio albole per hec fines: desuper fines serra de monte falerzu, de alia parte finis ribus unde aqua decurrebat, desuptus finis mare, de alia parte finis ipso fluvio albole, per ipsas fines et a foras ipsas fines de quanto sui palatii pertinebat, totum illud ei concederet securiter ille et eius heredes illud habendum, possidendum et faciendum inde quod vellet absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione. Prima ex ipsis cartulis ipsius iohannis scripta per riccardum notarium, vicesimo tertio anno principatus domni gisolfi, mense martio, tertiadecima indictione, quomodo ipsi gutto filio roderici guadiam dederat mastalus amalfitanus qui dicebatur roibulu et mediatorem ei posuerat se ipsum, et per eamdem guadiam ipse mastalus obligavit se et suos heredes tenere ad suam potestatem inclitum montem suum qui ei erat pertinente qui vocatur falerzu, et annualiter usque sexto anno completo liceret de ipso monte falerzu iusta ratione abscidere et castanietum per tempus coltivatum et omne anno dare ipsi gutto et eius heredibus de ipso monte et de ipso castanieto unum tarenum bonum, et habebat finis ipsa res de una parte finis media serra de ipso monte. Alia parte fine medio ribus qui dicebatur aqua puteda, desuptus finis litore maris. Alia parte fines ipso fluvio albole et saliente et coniungente in ipsa serra, et obligaverat se ipse mastalus et suos heredes inclitum ipsum castanietum et quercietum usque ipso constituto facere. Ad completum ipsum constitutum ipsam rem per ipsas fines rebertere, ad potestatem ipsius gutti et heredum eius, sicut ipsa carta continet, in qua iohannes notarius et maio subscripti sunt. Secunda ex eis scripta per teodericum notarium anno tricesimo quinto principatus suprascripti domni gisolfi, mense iulio, decima indictione, quomodo ante petrum iudicem iohannes filius ipsius gutti causaberat cum sergio amalfitano filio quondam stephani qui vocabatur calendulo, ut ipse sergius malo hordine introisset in rebus eius de ipso loco albole a flumine aque putide usque ipso fluvio albole, unde ipse iudex iudicaverat, sicut ipsa carta continet, in qua ille subscriptus est. Tertia ex illis scripta per iaquintum notarium tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi et secundo anno principatus eius salerni et sexto anno principatus domni paldolfi filii eius, mense decembri, octava indictione. Ipse iohannes atrianensis filius gutti coniunctus fuerat cum iohanne qui fuerat sarnense et tunc erat commanente in loco metiliano in casa iohannis et maraldi germanorum filii iohannis monachi, pro qua in rebus sua ab aqua que dicitur albole in illa parte cum collecta manu armata introierat. et pro qua in rebus ipsa malo hordine introierat, donaberat ipsi iohanni compositionem, quam ille ei facere debebat, pro eo quod manifestaverat, ut in ipsis rebus nullam pertinentem ipse iohannes sarnensis habebat, et ab ipsa aqua in illa parte aliquando tempore cum eo causare aut contendere non posse per nullis modis, sicut ipsa carta continet, in qua romoaldus, iaquintus et guiso subscripti sunt. Quarta scripta per iaquintum notarium anno tricesimo septimo principatus ipsius domni paldolfi et secundo anno principatus eius salerni et sexto anno principatus domni paldolfi eius filii, mense octubri, octava indictione. ipse iohannes et leo atrianenses germani filii ipsius gutti tradiderant rigando de iufuni filio turbi terras et silbas eorum quas habebant in ipso loco albole actum salerni per fines: de una parte ipso fluvio albole et desuper parte finis sicut media serra discernebat, et de alia parte finis vallone unde aqua putea decurrebat, et desupter parte finis mare ut ex ipsis terris eis adimplere et dare, sicut ipsa carta continet, in qua mirandus notarius et grimoaldus subscripti sunt. Quinta ex eis ipsius iohannis continet: In nomine domini, primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni eius filii gloriosi principibus, mense septembri, undecima indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante me ademarius iudex et una mecum adesset ydoneis hominibus, coniuncti sunt iohannes et leo atrianenses germani filii gutti cum riso et roderico et musando germanis filiis quondam maraldi et cum madelmo filio iaquinti et cum sergio qui piczicuto vocatur et gencu filio petri cognato ipsius madelmi. Ipse sergius vice mulieri nomine imperatissa uxor sua, et ipse gencu pro vice mulieri nomine tatadomina uxor sua, propter rebus illa de locum albole finibus Salerni, que sunt terris cum castaneis et silba uno teniente illa pars ipso fluvio de albole. Unde ipsi filii maraldi et ipse madelmus cum ipsi cognati sui dicebant illorum esse pertinente per successione, et ipsi germani filii gutti dixerunt non esse veritas, sed illorum esse pertinente per successionem et sua ratione et usque nunc rebus ipsa illis tenuisset et dominasset. Et altercantes inter se exinde antequam per lex illud inter se finirent, convenit inter eis ut ipsi iohannes et leo secundum legem ad sancta evangelia iuraret, ut rebus ipsa da ipso fluvio in illa parte usque in serra da unde ipsa serra discernit et saliente usque in monte qui dicitur falerzu et revolvente ..... et vallone qui dicitur puteda et qualiter descendit usque in mare, desuptus fine ipso mare per hec fines sicut diximus, ipsi iohannes et leo iurare ut per successionem et sua ratione illorum esse pertinentem et quem illis et quem ipse genitor eorum et quem parentes illorum per expletos triginta annos illud tenuisse et dominasse et legibus eorum esse pertinentes, et sicut inter eis convenit guadiarunt inter se exinde et mediatore ipsi germani posuerunt iaquintus aurifex filius mascani. et ipsi nominati filii maraldi et madelmo cum ipsi cognati sui mediatore posuerunt dei evangelia parandum ipsum iaquintus. Modo autem ut diximus, propterea iterum ante nos sunt coniuncti, et per ipsi filii maraldi et madelmo et ipsi sergius et gencus vice ipsius uxoris sue paraverunt sancta evangelia, et ipsi filii gutti cum quinque suos sacramentales secundum legem iuraverunt, ut rebus ipsa per supradictas fines que illis que genitor eorum et quem parentis eorum per expletos triginta annos illud tenuisse et dominasse et legibus eorum esse pertinente. Nos superius dictus iudex dum taliter ipsi iohannes et leo sacramenta ipsum dantem audivimus, ideo iuxta legem iudicavimus ut amodo et semper ipsi germani filii gutti et illorum heredes rebus ipsa securiter illam sibi habere et omnia inde facere quod voluerint absque omni contrarietate vel requisitione ipsorum risi, roderici, musando et madelmo, sergii et gencu et de ipse uxoris sue vel de illorum heredibus. Tantum ipsi sergius et gencu et illorum heredes defensaret ipsi filii gutti et eorum heredes a pars de ipse uxoris sue et da omnes homines. qui pro illorum parte et datum quodcumque causationem inde eorum preposuerit, et si taliter illis exinde non defensaberit, componere obligaverunt se et suos heredes ad ipsi filii gutti et ad illorum heredes decem auri solidos constantinos et sicut dictum est, semper illis inde defensarent, et taliter pro perpetua securitate ipsorum iohanni et leoni et de illorum heredes hunc nostrum diffinitionis emisimus iudicatum, quod tibi radoaldi notario scribere dictabimus, de suprascripto mense septembri, undecima indictione. Ego qui supra ademarius iudex. Sexta ex ipsis cartulis scripta per romoaldum notarium secundo anno principatus domni iohannis et domni guidoni eius filii, mense iunio, tertiadecima indictione. Ante petrum iudicem coniuncti fuerant riso et, rudericus et disiio germani filii quondam maraldi, et madelmo consobrinus frater eorum filius quondam iaquinti, et sergius qui piczulo clamabatur filius ursi, cum iohanne et leone atrianensibus germanis filiis ipsius gutti ad faciendum inter se finem de rebus de loco veteri que erant isclis et transboneia et per finibus de transboneia finibus salerni, unde inter se plures habuerant causationes querentes ipsi germani ipsam rem suam facere per successione, et ipsi alii omnes suprascripti querebant ipsam rem suam facere per successione et per suas rationes, sed antequam per sacramentum illud inter se diffinire, horta erat inter illis bona convenientia et statim ipsi filii supradicti maraldi et ipsi madelmo et sergius qui erant cognati, manifestaverant ipsi iohanni et predicto leoni de una clusuria de terra que erat iscla iuxta ipso fluvio per fines et mensuras, de una parte sicut decurrebat fluvio de veteri, erant inde passi octoginta quinque, de super parte finis de toti filii ipsius maraldi et ipsorum madelmi et sergii sicut ibidem termini fixerant, et inde erant per latitudinem passi viginti. Alia igitur parte similiter finis illorum, erant inde passi sexaginta tres. Alia vero parte finis ipsorum iohannis et leonis et inde erant passi sexaginta quinque totum mensuratum ad iustum passum hominis. Seu et manifestaverant ipsis iohanni et leoni de inclitis isclis, in quibus illi molini edificati habebant in predicto fluvio de veteri, ut eis esse pertinente ipsa molina cum ipsa aqua et cum arcaturiis et trasite et exite sue et cum inclite ipse iscle, ista et illa pars ipso fluvio de ipsa molina usque via antiqua que dicitur de traberse, et sicut ibat de rebolta de ipso fluvio que ibidem erat, que erat a super cisterna unde aqua currebat que ibidem erat a supter ipsa rebolta, et sicut ab ipsa revolta ibat usque ad supradictam peciam per supradictas mensuras et de ipso toto sicut supra dixerant ipsi filii maraldi et predictus madelmo et sergius manifestaberant ipsis iohanni et leoni ut eis esset pertinente et illi nullam ibidem habent, et neque per testes neque per monimen nec per nulla quoque inventa ratione cum illis vel cum illorum heredibus illi vel sui heredes exinde causare aut contendere non posse, eo quod legibus ipsis iohanni et leoni erat pertinente per successione et per suas rationes et semper illi et illorum heredes inclitum illud defensarent ipsis germanis et eorum heredibus a parte uxorum suorum et non illud vel exinde eis vel eorum heredibus quererent tollere aut contrare, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse petrus iudex et teodericus subscribti sunt. Septima ex eis scripta per radoaldum notarium septimo anno principatus domni iohannis et primo anno principatus domni guaimarii eius filii, mense ianuario tertia indictione. Ante ipsum petrum iudicem coniuncti fuerant ipsi iohannes et leo atrianenses germani filii suprascripti gutti cum lupeno filio mauronis comitis et alio lupeno filio petri qui dicebatur de lupeno de risii qui erant habitantes de amalfis ad faciendum inter se finem de rebus que erant terra cum castaneto de loco albole salerni finibus, quas ipse lupenus filius petri dixerat ut de parentes suos et illorum pertinentem esse; et ipse lupenus filius mauroni comitis dixerat, ut de eadem rebus ei pertinente esse per sua ratione et parte ursi thio de ipso alio lupeno. supradicti germani dixerant ut rebus ipsa de parentes suos et eis pertinentem esse, et illi illud tenuissent et dominassent, et ipse ursus auctor de ipso lupeno et ipse alius lupenus, nec parentes suos nullam ibidem habuisset aut habere, et sicut inter se convenerat per convenientiam inter se guadiati fuerant, ut ipsi germani iurarent ipsis lupeni, ut que parentes illorum et illis ex dictis rem per quadraginta annos tenuissent et dominassent, et nec ipsi lupenus filius petri nec parentes suos nec ipsa alius lupenus nec ipse ursus auctor eius infra ipsos quadraginta annos nullam ibidem tenuissent et dominassent. Tunc autem, sicut dictum est, coniuncti fuerant inde finem facient. Et per ipsos lupenos paraverat sancta dei evangelia, et ipsi germani per singulos per ipsa sancta dei evangelia iuraverant, ut iamdictam rem a semita que ibat per torum usque in serra de monte qui dicitur falerzu in ista parte usque in fluvio qui dicitur de albole, et usque in mare, ut que illi et que parentes illorum qui ipsos expletos quadraginta annos illud tenuissent et dominassent, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse petrus iudex subscriptus est. Octaba ex ipsis cartulis scripta per iaquintum notarium nono anno principatus domni iohannis, et quarto anno principatus domni guaimarii eius filii, mense maio, quinta indictione. In sacro salernitano palatio ante iamdictam potestatem astaret iohannes iudex, coniuncti fuerant lupenus amalfitanus filius mauronis comitis cum riso filio maraldi ad faciendum inter se finem illa ex illa parte aqua que dicitur albole, unde ipsi lupenus cum ipso riso causaverat ut ipse risus et homines eius malo hordine introissent in rebus ipsius lupeni ab aqua que dicitur albole in illa parte et usque aqua que dicitur puteda, et a serra que dicitur falerzu usque mare, et fobeas ibidem fecissent, et arbores inde abscidissent et vites et castanientum inde capilasset et contrasset illud hominibus quos ipse lupenus ibidem ad laborandum missos habuerat. Et ipse lupenus in manu inde miserat ipsi riso iamdictos iohannem et leonem filios ipsius gutti, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse iohannes iudex subscriptus est. Nona ex illis continebat: In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi, temporibus domni mansoni ducis et imperialis patricii, anno tricesimo octabo, et vicesimo anno domni iohannis gloriosi ducis filii eius die prima mensis februarii, indictione nona amalfis. Ipse lupenus filius mauronis comitis de pantaleone comite clarefecerat per firmam cartulam venundatam habuisset ei ipse leo atrianensis filius ipsius gutti terram cum castanieto et silva uno teniente in ipso loco albole finibus salerni per fines: a parte orientis finis aqua de fluvio qui dicitur albole, et ascendente usque in serra de ipso monte falerzu da una parte finis ipsa serra et ab inde descendente in vallone unde exiebat aqua que dicitur puteda, et per ipsam aquam descendentem usque in mare desuptus finis ipso mare et qualiter ibat usque in ipso flubio albole. Infra ipsas fines inclita medietas ei ipse leo venumdatam habuerat. Et tunc sicut ei compleverat ipse lupenus remiserat, ad potestatem ipsius leonis totam et inclitam ipsam rem cum quale edificio in ea habebat factum, et cartula quam exinde habuerat cassaberat et cassatam illam aput eum remiserat, sicut in eadem cartula continet in qua leo filius mauri de gregorio comite et leo pantaleonis de tauro comite et iohannes filius leonis de marino comite testati erant. Unus ipsis preceptis quas ipse mascinus ostenderat continebat qualiter vir gloriosissimus siconolfus langobardorum gentis princeps concesserat rattemundo fideli suo filio rattelchisi montem ipsum de falerzo et montem de trabuneia cum silbis et castanietis et quercieta per fines; de una parte finis mare, alia parte finis aqua palombara, et saliente per fines de capite de ipsa aqua in capite de ipso monte falerzu de alia parte sicut descendebat per fines de medio ipso toru de falerzu et ibat per mediam serram de ipso monte super aqua ianni, et ibat per fines sua per mediam serram super aqua de fluvio albole et ibat in fossatu; et inde pergebat per mediam vallem et coniungebat in toru de monte de mantrelle. et ascendebat per mediam serram de planellu et saliente per serra de calcara et pergente per valle que dicebatur vitaminie, et descendente et coniungente in aqua de lempole, et descendente in ripe erga mare et descendebat in mare, et inde pergente et coniungente in ipsa aqua palombara et saliente in serra de capite ipsius montis falerzu. In ea ratione ut semper ipse rattemundus et heredes suos predicta omnia que supra legitur in integrum habere et possidendum valere et facere quod vellent, sicut ipsum preceptum continet, scriptum per ragemprandum notarium, actum salerni, septimo anno, mense iunio, octaba indictione. Item prima ex illis cartulis quas ipse mascinus ostenderat continebat: quarto anno principatus domni ademarii, mense martio, quinta indictione. palumbus filius rattemundi vindederat gentili filio gentili rem suam de trabuneia et de valle de monte que dicitur falerzu que erant pecie tres de castanieta et quercieta et silvis quam ei pertinebat a palatio et per alia ratione, que habebat finis: prima pecia de uno latu finis media aqua que dicebatur palombara, de capite finis toppu de monte falerzo ………. media serra de ipso monte. Alio latu finis aqua ianni. Secunda pecia habebat fines: de capite finis serra de ipso monte, de alio latu finis aqua de ipso fluvio qui dicitur albole, de alio latu finis quomodo coniungebat ipse aque. Tertia pecia de capite finis serra de ipso monte et ibat et coniungebat in fossatu et inde exiente per media valle et coniungebat in toppu de monte qui dicitur mandrelle, et descendente per media serra de planellu, et saliente et coniungente in toru de calcara et inde descendente per valle que dicebatur betaminie et pergente et coniungente in aqua de lempole, et descendente in ripis de ipso monte erga mare: desupter parte finis mare et coniungebat in ipso fluvio de aqua de albole. Intra istas fines nec sibi qui supra vinditori neque ad alius hominem nichil reserbaverat portionem, sed totum in integrum cum propriis finis et viis et aquariis suis et omnia intro habentes ipsi gentili vindederat possidendum cum omnia monimina et quattuor preceptis de ipsis locis pertinentibus, sicut ipsa cartula continet, scripta per radoaldum notarium et a testibus sufficienter roborata, que etiam continebat: ut de alia rebus ipsius palumbi quas habebat in traboneia non habere potestatem nec ille aut heredes eius dare preter ipsi gentili et eius heredibus eis inde dandum quantum valuissent. Secunda ex ipsis cartulis inter cetera que continebat quod propter deletionem legere non valetur, contibebat quomodo (deest nomen) coniunctus fuerat cum pluribus hominibus ex quibus fuerat sergius et leo, et iannutulu filius petri et guttus filius rocci ad diffiniendum inter se causationes de terris et silvis et montanea de loco traboneia et de monte falerzu, et una cum petro iudice super ipsas res perrexerant et per fines que monimina illorum continebat ipsius omnibus suprascriptis monstraberat et inde rebersi fuerant. Tunc quidem erant coniuncti fines inde faciendum unde in eadem presentia ille ostenderat inter cartule et brebi et unum preceptum et brebi sigillati numerum decem et septem. et ipsi omnes suprascripti vice sua et omnibus consortibus suis ostenderat duo brebicelli sigillati. et cum legere fecerant ipsos eorum brebicellos nullatenus inde erat continente. Cum autem tota suprascripta monimina eorum legere fecerant in eadem presentia erant continente per fines et extra fines. et ipse quidem iudex agnoberat ipsam suam monimina, et invenerat per fines et extra fines. et invenerat illum ibi residentem et laborantem et de ipsa rebus datam ab laborandum, et iudicaverat, ut per sacramenta secundum legem illud eis confirmaret, et ipsi omnes suprascripti vice sua et de omnibus consortibus suis sancta dei evangelia paraberat. et ipse cum uno filio suo et temelgario parente suo iuraberat et dixerat per sancta dei evangelia quia que ille que genitor eius que gradum parentum parationem eorum per ipsas fines et extra fines, qualiter tunc illud dominaberat et possiderat per triginta annos eos per suprascripta monimina illud possidens esse, sicut ipsa cartula continet scripta per ursum notarium, in qua ipse petrus et odelrico et pipino subscripti sunt. Tertia ex eis continebat: tricesimo octabo anno principatus domni gisolfi, mense aprelis, duodecima indictione. risus filius quondam maraldi ante testes vice sua et vice de germanis et consortibus suis coniunctus fuerat cum ipsis iohanne et leone germanis atrianensibus filius suprascripti gutti propter intentiones quas antea inter se habuerant de rebus eorum de traboneia de monte qui dicitur falerzu et de aliis locis, unde per sacramenta illud per fines diffinitum habebant, et unde dicebat illi audaciter; ut habere inde scriptione qualiter in rebus ipsa sortione habere debere. et iam de antea inde fuerant guadiati, ut ei ipsum scriptum monstrare. Tunc autem per parte inde fuerant coniuncti fines inde facientes. et in eadem presentia ipse risus pro vice sua et de germanis et consortibus suis ostenderat scriptam diffinitionem, et multas alias cartulas et precepta et brebi sigillati per fines et extra fines de ipso loco traboneia et ipso monte falerzu illa et ista parte. et ubi taliter ipsi germani ipsum scriptum diffinitionis et tota ipsa monimina legentem audierant et agnoberant, ut exinde sacramentum ipse genitor eorum et consortes eius et parentes suos receptum habuerant, et exinde eis componere debebant manifestaberant, ut nullam rationem inde habere. et de ipso brebe quod dixerat inde habere negaberant, ut non esset veritas, sicut ipsa cartula continet scripta per iohannem notarium in qua adelferius et siconolfus et iaquintus subscripti sunt. Quarta ex ipsis cartulis continebat: secundo anno principatus domni iohannis et domni guidoni eius filii, mense iunio, tertiadecima indictione. Ante petrum iudicem coniuncti fuerant riso et, rodericus et disiio filii quondam maraldi et madelmus consobrinus frater eorum filius quondam iaquinti et sergius qui piczicuto clamabatur filius ursi cum ipsis iohanne et leone atrianensibus germanis filiis suprascripti gutti ad faciendum inter se finem de rebus de loco veteri que erant isclis et traboneia et per finibus de traboneia. Unde inter se plurimas causationes habuerant querentes ipsi germani ipsam rem suam facere per successionem, et ipsi alii omnes suprascripti querebant ipsam rem suam facere per successionem et per suas rationes. Sed antequam per sacramentum illud inter se diffinirent horta erat inter eos bona convenientia, et statim ipsi filii maraldi et ipso madelmus et sergius qui erant cognati manifestaberant ipsis iohanni et leoni de una clusuria de terra que erat iscla, et de alio sicut ipsa cartula continet et ipsi iohannes et leo manifestaberant ipsis filiis maraldi et madelmo et sergio, ut eis esse pertinente unam clusuriam de terra de eodem loco veteri in qua molinum edificatum habebant in pede montis qui dicitur catabulu, ut eis esse pertinente ipsum molinum cum isclis et aqua et arcaturiis et trasita et exita sua illa et ista parte ipso molino et cum omnibus intro habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Seu et manifestaberant eis, ut quanta res ipsi filii maraldi et ipsi madelmus et sergius habebant vel habuerant in ipso loco transboneia et per fines et pertinentias de eodem loco a fluvio qui dicitur gabatale ab unde descendebat et usque in aqua de albole, et ab ipso fluvio de veteri in supra, scepto illud unde ipsi suprascripti manifestaberant ipsis germanis per ipsas fines et mensuras. Nam de ipso alio, sicut dictum est, manifestaberant: ut ipsis filiis maraldi et madelmo et sergio inclitam ipsam rem esse pertinente per successione et per suas rationes. Simulque et manifestaberant eis de iscla illa que erat a revolla in supto cum cisterna que ibi erat et usque viam trabersam antiquam que erat illa parte ipso fluvio in parte occidentis que discernebat a fine suprascripti filii maraldi et madelmi et sergii illorum esse pertinente cum plaio usque ipsa aqua de albole, et ipsi iohannes et leo et eorum heredes nullam ibidem habere; et neque per testes neque per monimina nec per nulla quoque inventa ratione cum ipsis omnibus suprascriptis vel cum illorum heredibus exinde causare aut contendere. et ipsi iohannes et leo et eorum heredes omni tempore antistare et defensare ipsis filiis maraldi et ipsis madelmo et sergio et eorum heredibus inclitam ipsam rem a parte uxoris sue: et non aliquid inde eis vel eorum heredibus tollere aut contrare quererent, sicut ipsa cartula continet, scripta per romoaldum notarium in qua ipse petrus iudex subscriptus est. Quinta ex eis scripta per iaquintum notarium octabodecimo anno principatus domni guaimarii, mense augusto, quarta indictione. Qualiter riso et rodericus germani filii maraldi et madelmo filius iaquinti ad tenendum et roncandum tradiderant petro filio iohannis et leoni filio ursi amalfitani de silvis eorum quas habebant in loco monte qui dicitur caput aquis propinquo traboneia que erat per fines: a parte orientis finis aqua que dicitur sabuculu, et inde saliente per ipsam aquam que in ipso sabuculo decurrebat, et per ipso monte usque in serra et per ipsam serram descendente usque in aqua que dicebatur iohannis, et de alia parte finis illorum. Intra ipsas fines tradiderat eis de silva ad duabus peciis de cesinis in illa ratione, sicut ipsa carta continet, in qua romoaldus subscriptus est. Sexta ex eis scripta per mirandum notarium vicesimo septimo anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni iohannis eius filii, mense ianuario, quartadecima indictione: qualiter eupraxius grecus presbiter et abbas ecclesie sancti nycolai que sita est in loco veteri a super mare pertinente lamberti et landoarii comitibus germanis filiis quondam alberti comitis, una cum eo esset petrus advocator ipsius ecclesie et risus et rodericus germani filii ipsius maraldi et madelmo filius quondam iaquinti et petrus nepos eiusdem madelmi filius quondam sergii tradiderant iohanni natibo de loco pecara territorio amalfitano filio mauronis de rebus pertinentibus ipsius ecclesie et ipsorum suprascriptorum parentum et consortum que erant in ipso loco albole illa parte que erat medietatem pertinentem ipsius ecclesie, et medietatem omnibus suprascriptis, et de ipsa medietate ipsorum suprascriptorum medietatem pertinebat ipsis riso et roderico et medietatem ipsis madelmo et petro, et de ipsa medietate ipsorum madelmi et petri tres partes pertinebant ipsi madelmo et quarta pars ipsi petro a parte imperatisse matris sue sororis ipsius madelmi; et erat illud quod ei tradiderat terra vacua in omni facie per mensura passi sexaginta, sicut ex omni parte ad finem illorum coniungebatur. etiam et tradiderant ei unam peciam de terra cum castaneto illorum ibi propinquo per fines et mensuras, incipiendo a capite de vallone qui inde esse videbatur et saliebat usque tractorario inde erant passi sexaginta, et ab inde revolvebat per cristonem quasi in parte orientis passi centum viginti, et ab inde descendente per tractorarium ipsum et coniungente in alio tractorario passi septuaginta octo, et ab inde saliente per alium tractorarium passi quadraginta octo, et ab inde qualiter saliebat per ipso vallone et coniungebat in priore fine. Quam et tradiderant ei omnes alia castanieta illorum quam habebant in ipso loco cum vice de viis suis in illo hordine, sicut ipsa carta continet, in qua subscripti sunt romoaldus castaldus et romualt. Septima carta scripta per ipsum mirandum notarium tricesimo anno principatus domni guaimarii, et secundo anno principatus domni guaimarii eius filii, mense februario, secunda indictione. Qualiter ipsi aupraxius abbas ipsius ecclesie sancti nycolai et riso et rodericus et madelmus et petrus; tamen ipse risus pro vice sua et romoaldi notarii generi sui, et romoaldi filii sui tradiderant iohanni filio iohannis venenuso qui erat natibus de terra de amalfis de rebus pertinentibus ipsius ecclesie et ipsorum suprascriptorum quas commune habebant in ipso loco albole ubi palumbara dicebatur, que erat medietatem pertinentem ipsius ecclesie et medietatem ipsorum omnium suprascriptorum: et de omni parte ad finem illorum coniuncta erat. et tradiderat inde ei unam peciam que adiacebat in parte orientis de longitudine habente ex ambabus lateribus ana passi centum, et de latitudine passi triginta tres, et tertia unius passi; ut usque duodecim annos illud teneret et omnia eis adimplere sicut ipsa carta continet in qua alderisi et dauferius notarius subscripti sunt. Octaba carta scripta per ipsum mirandum notarium tricesimo anno principatus suprascripti domni guaimarii, et secundo anno principatus ipsius domni guaimarii eius filii, mense februario, secunda indictione. Quomodo ipsi eupraxius et risus et rodericus et madelmus et petrus, tamen ipse risus vice sua et ipsius romoaldi notarii generi sui et predicti romoaldi filii sui tradiderant sergio et urso qui erant natibi de terra de amalfis ac filii iohannis cumperti de rebus quas commune habebant in ipso loco albole ubi palumbara dicebatur unam peciam de terra: longitudine de ambabus lateribus ana passi centum, et latitudo in omni loco passi sexaginta sex, et duas partes unius passi ad iustum passum hominis. et adiacebat ipsam peciam in parte occidentis, et de omni parte ad finem illorum coniuncta erat cum vice de via sua, ut usque duodecim annos completos illud tenerent et omnia ex eo eis adimplere sicut ipsa carta continet in qua ipsi alderisius et dauferius notarii subscripti sunt. Alterum ex ipsis preceptis ipsius mascini scriptum per aceprandum lebitam et scribam sacri salernitani palatii, anno nonodecimo principatus suprascripti domni nostri gisuifi, mense ianuario, concurrente indictione quarta decima: qualiter ipse domnus princeps concesserat et confirmaberat ipsi mascino clerico et adelario germanis filiis ipsius romoaldi et iaquinto et ademario germanis filiis ipsius madelmi et pantaleoni atrianensis filii quondam petri et urso filio quondam sergii castaldei et pulissene filie quondam alferii que erat uxor ipsius ursi et blatte uxoris petri granite filii quondam sergii atrianensis et gregorio et riso clerico germanis filiis quondam iaquinti clerici et medici omnes res quas eis per illorum munimina et per iustitiam pertinebant habere foris ac civitate in locis transboneia et albole et aqua palombara et monte de falerzu et aqua iohannis et caput de aqua et sabuculu et fossatu et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis earum. Ea ratione ut semper fierent in potestate illorum et heredum eorum, et liceret illos et illorum heredes de eo facere quod vellent. sic tamen ut ex ipsis rebus que indivisa erant unusquisque ex illis et heredes illorum haberent, qualiter per gradum successionis et per suas alias rationes eis habere pertinebat. et omnes res quas ex eis illis per cartulas divisionis et diffinitionis et per alias rationes habere pertinebat semper illi et illorum heredes eas haberent quemadmodum ipse diffinitionis et divisionis cartule et alia ratione continebant. et neque a suis iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus sue reipuplice quolibet tempore illi et illorum heredes haberent ex hoc quod eis, ut suprascriptum est, concesserat et confirmaberat aliquam contrarietatem; Sed in perpetuum illud illi et illorum heredes secundum suprascriptum tenorem securiter haberent et facerent ex eo quod vellent sicut ipsum preceptum continet. Cum autem suprascripte cartule et precepta et brebem sigillatum fuerunt ostense et lecte diu inter se ipsi mascinus et iohannis altercantes volebat sibi ipse iohannes cum consortibus suis habere integram ipsam rem de suprascripto loco albole per suprascriptas fines quas ipse cartule, quas superius ostendit, continet. He contra ipse mascinus dixit suprascriptam rem non debere ipse iohannes cum consortibus suis habere; Sed sibi et consortibus suis esse pertinente per suprascriptas cartulas et precepta que superius ostendit. Et dum ex hoc ipsi mascinus et iohannes inter se non modicum causarent dixit ipse mascinus suprascriptam quintam cartulam, quam ipse iohannes ostendit et tota superius per hordinem declarata est, falsam esse: ipse iohannes respondit illam verax esse et secundum legem illam adverare posse. Ego autem sicut inter eos convenit iudicavi et ipsos mascinum et iohannem guadiare feci, ut per partem plicarent se, et ipse mascinus pararet sancta dei evangelia et ipse iohannes secundum legem per sacramentum ad ipsa evangelia cartulam ipsam adveraret. Et ubi taliter illam adveraberit iam semper ipse iohannes filius suprascripti mauri et consortes eius et sui et illorum heredes securiter habeant totas et integras suprascriptas res de iamdicto loco albole per suprascriptas fines quas ipsa cartula quam adveraberit continet secundum textum ipsius cartule quam adveraberit, et faciant ex eis quod voluerint absque contrarietate ipsius mascini et heredum eius. Et ipse mascinus fideiussorem ipsi iohanni posuit petrum qui vocatur de rocca filium quondam iaquinti, et ipse iohannes eidem mascino fideiussorem posuit stephanum filium quondam leonis atrianensis. Et taliter pro parte ipsius iohannis tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.