Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXIV
Signature: MCCCLXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense martio, secunda indictione. Ante me petrum iudicem petrus filius quondam iohanni presbiteri de locum priatum coniunctus est cum audoaldus comes filius quondam alferii comitis, et ipse petrus clarificavit se habere integram medietatem de omnibus rebus stavilibus qui fuerunt pertinentes suprascripti iohanni presbiteri genitori sui, foris hanc civitatem in montem qui dicitur falerzum, et per fines et vocabula et pertinentia de ipso monte falerzu. Et sicut ipsi petro congruum fuit vona sua voluntate per combenientiam, per hanc cartulam benumdedit ipsi audoaldi comiti integram ipsam medietatem de omnibus ipsis rebus de predicto locum falerzum, et per fines et vocabula et pertinentia de ipso monte quod, sicut diximus, ipsius genitori sui pertinuit. Et ipsius petri pertinuit et pertinet a suprascripto genitore et genitrice sua, et nichil sivi exinde reserbavisset, sicut diximus, integrum illum ipsi audoaldo benumdedit cum omnibus que intra illud sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis. et cum integram vicem et pertinentia sua de muniminibus ex ipsis rebus continentibus: ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius audoaldi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem uius benditionis ipse petrus suscepit a predicto audoaldo statutum pretium aureos tarenos sex, sicut inter eos conbenit, in omni deliveratione; et per combenientia ipse petrus guadiam ipsi audoaldo dedit et fideiussorem ei posuit iohannes qui dicitur casillum de eodem loco priatum filium quondam petri: et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsius audoaldi et ad eius heredes integrum illud quod ei, sicut scriptum est, venumdedit ab omnibus hominibus et partibus, et tribuit ipsi audoaldo licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem abeant suprascriptam benditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et eius heredes ipsius audoaldi et ad eius heredes non adimpleverint et suprascriptam vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsius audoaldi et illius heredibus biginti auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere; et quod superius inter virgulos scriptum est legitur illud: et taliter te petrum notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1374/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success