Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXIX
Signature: MCCCLXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense maio, secunda indictione. memoratorium factum a me petrus filius quondam landoni de nuceria, eo quod ante bonorum ominibus qui subter scripti sunt coniunctus sum ad vona conbenientia cum petrus qui fuit iudice filius quondam grimoaldi, pro causatione de rebus cum arbustis vitatis et abellanietum, quod ego petrus dominaturu et possexsuru fuit per meis rationibus, et per partem monimina ostendimus. ipse petrus qui fuit iudice ostendit una cartula continente: de tricesimo anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principis, mense magius, secunda indictione. Ideoque nos imguelfreda filius quondam iohanni et mulier nomine maralda, que fuerunt ambo vir et uxor, clarefaciebat ipsa iamdicta maralda quam sibi pertinere abere rebus a supradicta genitrice, et genitrice sua in eodem locum nuceria in montibus et in planis, et congruum fuerat illorum nominati vir et uxor exinde de ipsa rebus illorum illut vindere ipsa iamdicta mulier, et ut iuxta lege illut perficere et benumdare possa, erga se combocavi exsendum ipso predicto viro suo in cuius mundium dicebat exse, et una cum illum et cum trex parentibus propinquiores perrexi in presentia mirandi iudici, cui ec omnia notare feci. ipse vero iudex secundum mandatum legis per ordine ipsa nominata mulier interrogata vel inquisita fuit diligenter, ne forte aliquit patere violentia ab ipso viro suo aut quabiscumque omine. ecce in eius presentia manifestata fuit quod nullam violentiam patere a quavis omo, set spontanea et sua vona volutas anc adimplenda ipsa sua vendictio, quorum ipse vir et mundoald suo exinde consentientes fuerunt, et pro firmam stabilitate causa intus cartulis suis manibus posuerunt. etiam et ipse viro suo …………………. fecerunt sicut illorum congruum fuerat, vone illorum voluntatis ante ipsum predictum iudex et testium, per anc cartulam venumdederat adque ad semper abendum confirmaberunt petri filio quondam grimoaldi gentili ipsa sortione illorum de rebus de locum casolla et sortionem illorum de rebus que est abellanietum da la labinata, et alia sortione illorum de rebus de locum ad ermoaldum dicitur, et sortione illorum de rebus que est castanietum a subtus monte levino et per alia loca monte et plano: et aliut continebat in ipsa cartula scripta erat per petrus clericus et notarius in actum nuceria, roborata per mirandus iudex. et cum ipsa cartula lecta fuit voluntarie sue manifextavit se ipse petrus, ut per ipsa cartula quod illut ostendit vona exse dominaturu, nec possexurus: tantum dicebat ipse petrus quia ipsa cartula modo inbenit in manibus suis, et sicut superius diximus antequam ego iudex monimina mea pertinentia inde ostendere, qualiter ego dominaturum et possexsurus sum, voluntarie sue cabsabit ipsa cartula quod superius declarata est, et cabsata illam remisit ad mea potestate ad faciendum inde ego et meis eredibus omnia quod voluerimus, sine omni contrarietate ipsius petri iudici et de suis eredibus. et per conbenientia guadiam michi ipse petrus qui fuit iudice dedit et fideiuxorem michi posuit raccum filium quondam iohanni, et per ipsa guadia obbligavit se et suis eredibus, ut si amodo et aliquando tempore mecum vel cum meis eredibus quacumque causationes inde emiserit aut preposuerint, sibe per monimina aut per testes aut per qualibetcumque omo pro sua parte aut per suis eredibus causare aut contendere presumpserit, tunc per supradicta guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum michi vel ad meis eredibus seu cui unc scriptum pro vice mea in manum paruerit triginta aurei solidos constantinos, et tacitum et bacuum inde manere, et tacere faciant omnes omines omnique partibus qui pro sua parte mecum inde causare aut contendere voluerit per suprascripta guadia et obligata pena. Et iterum ipse petrus qui fuit iudice remisit michi due cartule da partibus ipsius imguelfreda quod illut abuit pro sua defensione qualiter continebat una ex ipse divisionis. sicut ipse imguelfreda dividit cum petrus et miro germani filii quondam alfani qui fuerunt filiastri sui, scriptum ipsum brebem divisionis per romoaldus notarius roboratum per suprascripto mirandus iudex et amatus et guandelferius: et alium iudicatum qualiter supradicta maralda iudicaberat et disposuerad omnis rebus sua stavile et movile ad ipsi filii sui, sicut ipsum iudicatum continet, similiter per ipsum romoaldus notarius, et ibidem scripti truppoaldus presbiter abbas et stephanus presbiter et iohannes clericus. et si da parte ipsius imguelfreda et maralda et da illorum eredibus michi causatio fuerit exurte per me inde siamus autore et defensore cum ipse ambe suprascripte monimina quod illut michi dedit et tradidi qualiter melius potuerimus, et semper ipse petrus et illius eredibus tacitum et bacum inde manere per supradicto ordine; quod scripsi ego petrus notarius. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1379/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success