useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXXVI
Signature: MCCCLXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
  
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense nobembri, tertia indictione. Ante me mirandus scribam et iudex benerunt mulier nomine romelgaita, que fuit uxor quondam ademarii filius quondam iohanni curzonem, et iohannes et ademarius germani filii suprascripti ademarii, quorum ipsi iohannes erat legitimam etatem et ipsi ademarius erat infantulo infra etatem, qui dicebat necessitatem maiori abere et fame moriuntur, et volebat illud bendere inclita sortionem suam de una casa fabrita solarata quod illis abunt ab intus castello nucerie. Ego vero reminiscens ea que langobardorum regum edictum precepit de infantibus qui infra etatem sunt et necessitatem maiori abunt et fame moriuntur potestatem abeant cum misso principe aut cum iudice suo de rebus suis bendere qualiter bibere possint in tantum ut se de ipsa fame liberari possint ut non moriantur. Et quum omnibus notum est, ut dum tempus famis quod presens est quod ego prebidi, quia certe quod pro ipsa necessitatem famis bendere bellent, deligenter illut inquisibi quantum de rebus cum casis suis bendere bellent, et erat illut ipsa casa intus ipso castello quod bendere bolevat per ec finis; a parte orientis fine platea; a parte meridie fine media strectola pertinente de ipsa casa: a parte occidentis fine casa de alferii filii iohannis, sicut inde muro commune dixernit: a parte sebtemtrionis fine alia medietate strectola pertinente de ipsa casa et coniungente se in ipsa platea priora finem. hec vero suprascripta terra et casa pertinet ab ipsi suprascripti mater et filiis inclita medietate et bixerunt tanti pretii sortionem ipsius infantulo, ut se da ipsa fame liberari possunt ut non moriantur. Ego vero dum talia a nobis solutionem eis tribuit illut benumdandi, et ideo ipsi romelgaite et iohanne; set ademarius pro taliter integra medietate de suprascripta terra cum casa subter et super illut bendiderunt lidti filio quondam musandi, et ipsa romelgaita observans ea que in legem longobardorum regum edictum scriptum est de mulieres que res suas bendere voluerit non in absconso set in presentia principi aut iudicis vel sculdais, et cum illam exet ipsi suprascripti filii et mundoaldi sui et duos parentes eius qui ipsi romelgaite propinquiori sunt, et una cum illis in mea presentia benerunt et me rogaberunt quia de medietate de ipsa casa quarta pars quod ei pertinet per datum ipsius ademarii qui fuit biro suo, dicebam illut bendere sine ipsi parentibus et mundoalt eius; inde ei consensit et se ipsa binditricem fecit, ut semper oc quod bendiderunt stabilem sit. et ego prephato Iudex in ac cartam manum pono quam petrus scriba cum notitia mea et de ipsi eius parentes ac carta scripsit. Et ideo ipsi romelgaita et iohannes et ademarius integras medietate de suprascripta terra cum casa super et subter cum omnia que intra eam sunt cunctisque earum pertinentiis cum bice de biis et mineanea cum anditis suis a funditus illut ipsi litdo bendiderunt; Eam rationem, ut semper sit in potestati ipsi lidto et eredum eius faciendum ex eo quicquid voluerit, et pro ipsa illorum venditione receperunt ab ipsum lidto auri tari voni nobem in omni deliberatione, et pro taliter ipsi romelgaite et iohannes et ademarius guadiam ipsi lidto dederunt et fideiussorem ei posuerunt se ipsis; et per ipsam guadiam obligaberunt se et illorum eredibus semper defendere ipsi lidto et eredum eius integra suprascripta illorum benditio, sicut suprascriptum est, da partibus uxoris predicti iohanni et ab omnibus ominibus omnique partibus, et cum bice de bie sue. et quando ipsi lidto et eredum eius per se ipsis illut defendere voluerit, potestatem abeant modis illut defendere qualiter eorum placuerit cum omnibus monuminibus et rationibus quas illut inde ostenderit. et si, sicut superius scriptum est, illut ipsi lidto et eredum eius non adimpleverint, et de omnibus suprascriptis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per quabis modum per ipsam guadiam obligaberunt se ipsi mater et filii et eredum illorum componere ipsi lidto et eredum eius, seu cui carta ista pro parte illorum in manum paruerit triginta auri solidos constantinos; et, sicut superius scriptum est, eorum adimpleret. Et oc factum est ante me et ante alii testes, et ipsa romelgaita ec omnia suprascripta fecit per voluntatem de ipsi filii et mundoaldi sui, ut semper ac carta sit firmam per suprascripta guadia et pena obligata. superpositum inter ipsi birguli legit casa. Et taliter ac carta tibi petri protonotario scribere precepi, qui interfuistis. + Ego qui supra mirandus scriba et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.