Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXIX
Signature: MCCCLXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me siconem comitem et iudicem vivus qui fuit castaldus filius quondam petri coniunctus est cum iohanne atrianensi qui dicitur boccapiczola filio quondam iohannis. Et ipse vivus clarificabit se habere integram unam peciam de terra cum insiteto foris hac a deo conserbatam salernitana civitate in loco transbonea, ubi alle bene dicitur, quam dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis recte mensurati passi sexaginta septem. A parte orientis finis medium vallonem et passi viginti nobem. A parte meridiei finis ipsius iohannis et passi quadraginta nobem. A parte occidentis finis terram cum insiteto, de qua sibi ipse vivus tertiam partem clarificavit pertinere, et passi triginta unum. Et ipsam terram, de qua, sicut dictum est, ipsam tertiam partem clarificavit sibi pertinere, dixit ipse vivus totam esse per fines et mensuras suprascripto passu mensuratas. A parte occidentis finis, sicut termini fixi sunt, et recte mensurati passi triginta. A parte septentrionis passi tredecim. A parte orientis finis suprascriptam peciam de terra cum insiteto et passi alii triginta unum. A parte meridiei passi viginti nobem. Et sicut ipsi vivo congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam venumdedit ipsi iohanni integram suprascriptam priorem peciam de terra per iamdictas fines et mensuras et integram ipsam tertiam partem de predicta posteriore terra per iamdictas fines et mensuras, quod sibi ipse vivus, sicut suprascriptum est, clarificabit pertinere cum omnibus que intra illud sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius iohannis et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis ipse vivus suscepit ab ipso iohanne statutum pretium auri tarenos centum quadraginta in omni deliveratione. Et per convenientiam ipse vivus guadiam ipsi iohanni dedit et fideiussorem ei posuit ademarium filium quondam madelmi. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi iohanni et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est, venumdedit, ab omnibus hominibus. Et tribuit ei licentiam ut quando ipse iohannes et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse vivus et eius heredes ipsi iohanni et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi iohanni et illius heredibus octuaginta auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est, adimplere. quod autem superius disturbatum est, legitus boccapiczola. Verumtamen hoc memorari facio, quoniam suprascripta terra, de qua ipse vivus eidem iohanni predictam tertiam partem sicut superius legitur, vendidit, coniuncta est a parte occidentis ad res ipsius vivi. Et taliter te ademarium notarium scribere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1369/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success