useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DXXXVII
Signature: DXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1001
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense aprelis, quartadecima indictione. Memoratorium factu a me maio archidiaconus et abbas ecclesia sancti maximi, et sunt unum de domini ipsius ecclesie, eo quod ante subscripti nobilibus per bona combenientia tradidi petri presbiteri de terra pertinentem predicte ecclesie intus anc salernitam cibitatem, qui est in ipso plaiu et a super ipsa ecclesia, ubi modo casam edificata abet, et est per ec mensuria: de tribus partibus fine predicte ecclesie: a pars occidentis sunt pedes decem et octo et summisse et uncie quattuor: a pars meridie sunt pedes tridecim: a pars orientis sunt pedes alii decem et octo et summisse et uncie quattuor: a pars septemtrionis fine bia nostra predicte ecclesie, sicut morice discernit, et inde pedes tridecim; totum mensuratum ad iusto pedem manum omini. per ista mensuria inclitum illud ipsius petri presbiteri tradidi tali tinore, ut amodo et usque bintinobem11 bintinobem, vernacula vox, pro viginti et novem anni 1 bintinobem, vernacula vox, pro viginti et novem completim inclita ipsa terra per ipsa mensuria ad tua et de tuis eredibus sint potestatis tenendum et dominandum, et casa ibidem edificare, qualiter boluerint, et ibidem residere et abitare, et omnis vestre utilitatis ibidem facere iusta ratione: tantum per omnis annum amodo et usque ipso constitutum deant ille vel suis eredibus exinde censu pro ipsa terra a pars nostre ecclesie oleum una candela parbola; ad completo ipso constitutum licead illis inde disturbare ipsa casa, et tolleret exinde ipsa lingnamina cum omnis sua causa, et ire ubi boluerit, et inclita ipsa terra rebertar ad potestate de partibus ipsius ecclesie. Unde in eo ordine per bona combenientia guadia mihi ipse petrus presbiter dedit et mediatorem mihi posuit iaquintus clericus filius quondam gaudiosi; et per ipsa guadia per bona combenientia obligavit se ipse petrus presbiter et suis eredibus, ut si aliquit de quod superius legitur, quesierit remobere aut contrare, per ipsa combenientia componere obligavit se ipse petrus presbiter et suis eredibus in partibus ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinianos. verumtamen, et quale tempore infra ipso constitutum ipse predictus petrus presbiter filius quondam stefani exire boluerint, potestatem abeant ille vel suis eredibus inde escotere tota ipsa lingnamina et omnis sua causa, et ire cum illum ubi boluerit, asque contrarietatem mea vel de meis successoribus, vel partibus nostre ecclesie, et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + ego arechisi notarius me subscripsi + ego ragemprandus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.