useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DXXXVIII
Signature: DXXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1001
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, mense magius, quartadecima indictione. Ideo que ego nandi filius quondam romani, sicut mihi congruum est, mea vona bolumtatem ante subscripti testes per hanc cartula venumdedi adque ad semper abendum confirmo vobis bisantii filio quondam iohannis et alfani filio cuidam petri, qui fuerunt consobrini fratri mei, inclita sortionem meam quod est sextam partem de una pecia de terra, in quo aliquantum pastino est, et terram cum quertietum, quod abeo in locum capaczana, ubi sabuculo dicitur, finibus salernitanis per hec finis: de una parte fine iohannis russi, quod paratum habet da iaquintus filio iohannis molli, sicut termiti ficti sunt, et rectum saliente per termiti per cristone qui ibi est, et abiente usque in media serra que discernit da coperclisi11Coperclisi, habitatores cuiusdam pagi supra Salernum, qui nunc etiam appellatur Coperchia. ominibus: da super fine media ipsa serra: de 1Coperclisi, habitatores cuiusdam pagi supra Salernum, qui nunc etiam appellatur Coperchia. alia parte fine medio ballone qui discernit da terra, quod ad pastenandum retinet godelghisi filius ursi da heredes alfani comitis, et aliquantum revolbente in bia et per ipsa bia descendente usque in ribus de aqua de sabuculo: de subtus fine ipso ribus de sabuculo. hec vero res infra ipse finis, sicut diximus, inclita ipsa sestam partem quod est mea sortionem, vobis predicti bisantii et alfani venumdedimus, et vobis infra ipse finis inde pertinentem est tres sortis, quod est medietas, et ad eredes mirandi et iohanni germani mei inde est pertinentem due sortis; unde de inclita ipsa mea sortione nullam mihi vel uxori mee, aut cuiquam hominibus, vel in quavis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set, sicut superius diximus, inclita ipsa sextam partem vobis predictis bisantii et alfani venumdedi, ad securiter et firmiter hamodo et semper vos nominati alfanus et visantius et vestris heredibus illut habendum, possidendum cum omnia infra se habentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua, omnia exinde faciendum quod volueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc mea bindictione nunc a presentis recepimus a vos nominati emtori mei statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum decem in omnis deliveratione, sicut inter nos comvenit; finitoque vero pretium ipsum aput me ea vero ratione, per vona combenientia guadia vobis iamdicti bisantii et alfani dedimus, et mediatorem vobis posuimus ferrandus genero maranci filii sellicti; et per eadem guadia hobligo me meoque filium et heredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis inclita suprascripta mea bindictione cum bice de bia sua ha pars uxori mee et ab omnibus hominibus omnique partibus, et non eos vobis tollere aut contrare queramus. quod si taliter, ut dictum est, semper illut vobis vestrisque heredibus non defensaverimus, aut si ego vel filius aut heredes meos illut vel exinde vobis vestrisque heredibus tollere aut contrare, seu remobere quesierimus, vel aliqua causatio vobis vestrisque eredibus exinde emiserimus, per quavis modis vel ingenium, ante omnia questio et causatio mea et de filio et heredes meos modis omnibus adversus vos sit inde tacita et bacua; et per ipsa guadia hobligo me meoque filium et heredes componere vobis nominatis bisantii et alfani quam et ad vestris heredibus, aut cui vice nostra cartula ista in manum paruerit, decem auri solidos constantinos, et, sicut superius dictum est, per inbitis illut vobis defensemus; si autem vos vel vestri heredibus, et quando volueritis per vos ipsis inde esse auctores et defensores, tunc bice nostra licentiam et potestatem abeatis cum ista cartula, et cum quale alia rationem, quod inde habere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis. nam, quando me vel filium, aut heredes meas quesieritis inde abere defensores, ego autem et filius et heredes meas inclita suprascripta mea bindictione vobis vestrisque heredibus semper defensemus, et omnia adinpleamus, sicut superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. quam te arechisi notarium scribere rogabimus. hactum salerno. + ego romoaldus + ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.