Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLIII
Signature: DXLIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1002
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense iulius, quintadecima indictione. memoratorium factu a me ..... filius quondam petri diaconi, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum tradidimus disigi filius leoni de terris nostre quas habemus in locum pino, finibus salernitanis, et sunt ipse terris per ec finis; a parte orientis fine ipsa lama, et descendente in ipso flubio tusciano, et descendente in mare, et pergente per tota ipsa haqua de ipso lagu piczolu: a parte occidentis fine ipso ribo, ab unde ex antiquito aqua decurrit: a parte septemtrionis fine poiu, et coniungente usque ad fine mea, et exiente ………….. per iste finis tradidimus tibi disigi de ipse terris, quantum exinde tultum abuit ad laborandum stefano filius petri; et alia pecia ibidem infra ipse finis, quod tu nominato disidio laborasti ante os tempore tali hordine, ud amodo et usque tribus frudia collecta licead ipsum disijo et eius heredes in ipse terris fobee et omnes sue utilitati iusta rationem ibidem facere, et ipse terris, quantum superius ei tradidimus infra ipse finis abto tempore ille arare et seminare, et labori ipsi studiare et per tempore illis recolligere et adunare ibidem ad area, et quantum frudium de ipse terris fecerit et exierit, deant exinde nobis de ipso bictum, seu et ad nostris heredibus inclita tertiam partem, et ille tollat exinde due sortis, faciendum quod boluerit; et ipsa tertiam partem de ipso bictum, quam nobis exinde ebenerit, adducerent illut intus in domo nostra, ubi nos residentes sumus; et si parutus sit, ud ego semente dedero, ille autem lavorare et studiare ... nobis dare .... sibi habere: similiter et ipsa medietatem, sicud diximus, de ipso bictum adducerent illut nobis in domo nostra cum ipsa tertia parte …….. de ipso bictu rationabiliter fiad factum, et habeant illut sibi. Unde in eo ordine per vona convenientia guadia mihi ipse disidio dedi et mediatorem mihi posuit iohannes filius meri; et per eadem guadia obligabit se et suos heredes, ud si de omnia, quantum superius diximus, aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, et taliter illut nobis non adimpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se ipse disidio et suos filios et eredes ad componendum mihi meique heredibus decem auri solidos constantinos, et sicud superius legitur, illut nobis adimplere; et in completo ipso constitutum illum et eius heredes exinde exire cum omnis sua causa mobilia quod ibi abuerit, et ire ubi boluerit, et inclite ipse terris, quantum modo nos ei ad laborandum tradidimus infra suprascripte finis, inclite ad nostra et de nostris heredibus remittere potestate, quod scripsi ego alderissi notarius. + Ego imetancus comes + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc543/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success