Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLIV
Signature: DXLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1002
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense iulius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me musandus venerabilis abbas monasterii sancte sufie qui fuit guaiferi filius guaiferii comitis, eo quod ante subscripti testes tradidi ciceri filio idem ciceri qui dicitur mauritese, una pecia de terra cum aliquanti arbori vitati et pomis de locum campelianu salernitane finibus pertinentem rebus ipsa de monasterio sancti angeli, quod ego predictus abbas retineo per fines et mensuras: de due partis fine bie antiche, et de alie partis fine ipsius monasterii: a parte septemtrionis inde sunt passi sexaginta: a parte occidentis inde sunt passi alii sexaginta: ha parte meridiei inde sunt passi biginti quadtuor: ab oriente ab intro ipsa rebus inde sunt passi nonaginta tres, et rebolbente in pars septemtrionis inde sunt passi quindecim, et rebolbente quasi in ipsa pars septemtrionis inde sunt passi octo, et ab inde rebolbente in pars occidentis passi quadtuordeci, mensurati ad iusto passum omini. Inclitum illut, sicut diximus, cum bice de ipse bie illut tradidit tali ordine, ut amodo et semper nato nascentes ad sua et de suis eredibus esse potestatis illut tenendum, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et ubi meruerint, arbores et vites ibidem plantare et surgere, et ubi meruerint, illut cludere, et semper illut clusu abeant, ut ad completi octo anni, ut amodo se compleant, abeant in tota ipsa rebus arbustum factum, et surtum, et operatum, et cultatum, et clusum, sicut in ipso locum meruerit, ut bonum perfectu pareat factum, et ab inde in antea omni tempore per annu suo tempore ipso arbustu de super et de subter laborare et cultare, et propaginare, et cludere, et clusu et salbum illut abere, et amodo et semper per bindemie faciant illis me vel pars ipsius monasterii scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et illis ipso arbustum suo tempore bindemiare et poma inde colligere; et omnis vinum exinde et ipsa poma ibique ad palmentum amodo et semper per annum inter nos dividamus per medietatem: missu predicti monasterii tollant exinde medietatem, et illis medietatem; missu predicti monasterii, dum pro ipse bindemie ibidem steterit, illis eum notrire secundum suam possivilitate, et palmentaticum illis dare ad pars ipsius monasterii, sicut consuetudo est: de que per annum in ipsa rebus illis seminaberit, deant illis ad pars ipsius monasterii ibique ad area, ubi missum nostrum ibidem benerit, inclita tertiam parte, et illis tollant exinde due sortis; et si ortum illis ibi fecerit vel de linum, deant illis exinde ad pars ipsius monasterii inclita quartam parte, et illis inde sivi abeant tres sortis, et liceat illis in ipsa rebus homines mittere ad laborandum iusta ratione. de qua per combenientia guadia mihi ipse cicerus dedit et mediatorem mihi posuit alfanus filius quondam iohannis de bosu; et per ipsa guadia obligavit se et suos heredes, ut si taliter omnia suprascripta mihi vel ad successores meos, vel in pars ipsius monasterii non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per combenientia per ipsa guadia componere obligavit se mihi vel in pars ipsius monasterii biginti auri solidos constantinos. verumtamen omnis ficu que in ipsa rebus sunt, per annum illis tote ipse ficu colligere et seccare bone, sicut meruerit, et inclita medietate de ipse ficu secche mihi vel in pars ipsius monasterii dare, et medietatem inde sivi abere per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius. + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc544/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success