Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLVI
Signature: DXLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1002
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps, mense octuber, prima indictione. Ideo qui nos ursu filius maghenolfi et grimo filius machenolfi qui sumus …….. sicut nobis congruum est nostre volumtatis ante subscribti testes per anc cartula venumdedimus adque ad semper abendum confirmavimus ...... ………….. germani filii quondam ursi tote et inclite sortiones nostre, quam nobis fuit et est pertinentes abere a suprascripti genitori et abii nostri et da genetrice ..... …….. dicitur ista et illa pars flubio pecentino peractum et pertinentem de ipso locum campiliano cum proprie finis et viis suis …….. pertinentiis et cum sortionis nostre de monimen inde pertinentem, unde nec nobis, nec cuiquam hominibus, vel in quavix partibus exinde dicimus remanere sortionem; set, sicut diximus, totum a funditus illut vobis venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper vos iamdicti germani et vestri eredes abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis; et pro confirmandam et staviliscendam anc nostram vindictionem recepimus a vos iamdictis germanis statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum sex in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit, de qua nos …………… guadia vobis iohanni clerico, iaquinti et ermemari emtori nostri dedimus et nos ipsis vobis mediatores posuimus; et per ipsa guadia obligavimus nos ...... et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque eredibus tota et inclita supradicta vestra vindictione da illi hominibus et partibus qui pro nostra parte datum, seu pro pars et datum ipsorum genitoribus et genetrice nostre, et pro pars et datum ipsius abio et abia nostra quodcumque causationes vobis vestrisque eredibus exinde preposuerit. et si taliter, sicut dictum est, semper illut vobis non defensaverimus, vel si aliquit causatio vobis vestrisque eredibus ………… preposuerimus, vel si aliquit de omnia suprascripta contradixerimus, per ipsa guadia componere obligamus nos nostrisque eredes vobis vestrisque eredibus, seu cui cartula ista in manu paruerit, biginti auri solidos constantinos, et, sicut dictum est, illut vobis defensemus; de alii vero hominibus et partibus, et quando volueritis, vice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, et per vos ipsis siatis inde auctores, qualiter volueritis; et si sacramenta exinde dandum veneritis et feceritis nos exinde scire, ut nos illa demus ……… nos et nostros eredes et sacramenta ipsa demus et persolbamus, secundum legem et iudicatum fuerit, et taliter scribere rogavimus te dauferius notarius, actum salerno. + ego maghenolfus me subscripsi + ego cicerus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXLVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc546/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success