Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLV
Signature: DLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1003
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense iulius, prima indictione: memoratorium factu a me iohannes presbiter, eo quod ante presentia maioni archidiaconi et abbatis ecclesia sancti maximi que sita est intus anc salernitanam civitatem, et ibidem esset petrus iudex, per vona combenientia per demandationem ipsius abbatis, qui est unum de dominii ipsius ecclesie, tradidit ego ursi filio audoaldi terra cum arbusto quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, quod ego in veneficium teneo, et ipse ursus usquemodo retinuit ad laborandum illum a pars ipsius ecclesie, et est ipsa terra cum arbustis vitatis, quod, sicut diximus, ei tradidi per as finis: de una parte a septemtrionis sicut medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurret: de subter parte ab occidente partibus fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabuci et sepe discernit: alia vero parte a meridie fine terra ecclesia sancti viti, quomodo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti viti qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in ipsa parte meridie pedes duos ad manum, et sic derictum exiente usque ad fine ipsius ecclesie sancti viti, et inde rebolbente per ipsa fine in partibus septemtrionalis sicut medio poiu et sabuci discernit, et iterum rebolbente per ipsa fine sancti viti in partibus orientis sicut limite discernit, et iterum rebolbente per ipsa fine sancti viti in partibus orientis sicut limite discernit, et exiente derictum per fine de eredes ermeperti et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut aliquantum ibidem fundamentum de pariete antico discernit: a partibus orientis fine de eredes deodati, sicut sepe et sabuci et limite discernit, et coniungente in ipso aquario qui est priore fine; ec vero res per supradicte finis totum et inclitum cum bice de via sua et cum omnia intro se abentibus ipsius ursi tradidi tali tinore, ut amodo et omni tempore, usque dum ille suoque eredes illut tenere et laborare boluerint, sue sint potestatis eos tenendum et dominandum et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciendum, et temporibus suis ipso arbustum scalciarent, propaginarent, potarent, et ubi meruerit, arbores et vites ibidem plantarent et vites traerent, et sic eos laborarent de super et de subter, sicut ipso locus meruerit, ut proficiant et non dispereant, et circoitum eos cluderent, et clusum illos aberent, et casa ibidem illis facerent, et palmentum ibidem frabrirent; et si boluerint illis ibidem abitare, potestatem aberent; et si boluerint in ipsa casa mictere ad abitandum alios homines, potestatem aberent illis; et per vindemie tempore faciant illis scire me vel pars ipsius ecclesie sancti maximi, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore eos bindemiarent, et ipso vinum ibique ad palmentum et omnes poma exinde dividerent per medietatem: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus illos medietatem, et illis medietatem; sic tamen, ut ipsa sortione de ipso vinum, quod exinde ebenerit mihi vel in pars ipsius ecclesie sancti maximi, illis portarent illum ad cellario predicti sancti maximi a subtus parieti infra ipso locum nuceria, et micterent illum in organea, quod ibidem ego vel pars ipsius ecclesie eis adsingaberimus, et per illis siant organeum ipsum conciatum bonum; et si boluero ego vel pars ipsius ecclesie, daremus eorum organeum bonum, ut illum reponat in ipsa casa quod illis fecerint infra ipsa rebus, illis organeum ipsum tollerent et conciarent bonum, et reponerent illum in ipsa casa, et ipsa sortione de ipso vinum quod inde ebenerit mihi vel in pars ipsius ecclesie, illum ibidem micterent et salbum illum facerent, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne; et donec ibidem steterit ipso missum nostrum pro recipiendum ipsa sortione de ipso vinum, illis eum nutrire iusta rationem, et darent ei palmentatica iusta consuetudine de ipso locum; et de quod illis in ipsa rebus seminaberint, darent exinde semper terraticum mihi vel ad pars prefate ecclesie secundum consuetudine de ipso locum; et a quo ipsa rebus illis tenere aut laborare non potuerint in predicto ordine, inclita rebus ipsa laborata et cultata et clusa remicterent illis ad pars ipsius ecclesie sancti maximi, et illis licead inde exire cum omnis sua mobilia quod ibi abuerit, absque ipsa casa et ipso palmentum. de qua per vona combenientia pro pars iamdicte ecclesie guadia mihi dedit ipse ursus, et mediatorem mihi posui se ipsum, et ipsam combenientiam obligavit se suoque eredes. quod si taliter etc. Sequitur formula consueta, statuta multa viginti solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego alfanus notarius. + Ego qui supra petrus iudex + Ego grimoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc555/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success