useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLI
Signature: DLI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1003
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense martius, prima indictione. Memoratorium factu a me iohannes presbiter qui dicitur derosa, eo quod ante presentia domni maioni archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi, que sita est intus anc salernitanam civitatem, et ibique esset subscripti testes, per demandationem ipsius domni abbati qui est unum de dominii ipsius ecclesie, ad tenendum et lavorandum tradidit ego landoni et rocci et disigi germani filii sandi una pecia de terra cum arbustis et bacuum uno teniente, quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, ubi ad terme dicitur, quod ego illud in veneficium teneo a pars ipsius ecclesie per ec finis et mensurie: a pars sebtemtrionis fine bia publica, sunt inde passi quadraginta sex et cubito unum: a pars orientis fine sicud limite et termiti discernit, sunt inde passi quadraginta et medium passum: rebolbente in partibus orientis, sicut inde limite et termiti discernit, sunt inde passi triginta dui: iterum rebolbente in partibus meridie, sicud inde via antica discernit, quomodo se non andad, sunt inde passi sebtuaginta sex: a pars meridie fine rebus de archiepiscopio salernitano et pertange in fine domnica, sicud inde limite discernid, sunt inde passi octuaginta: a pars occidentis fine dommica, sicud inde limite discernit, et coniungente se in ipsa bia priore fines sunt inde passi centum viginti, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrid, cum proprie finis et cum omnia intro se abentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bia sua inclitum illud ipsorum landoni et rocci et disigi ad laborandum ipso arbustum et ipso bacuum tradidit. unde pro taliter per vona convenientia et per demandationem ipsius domni abbati guadia mihi ipsi germani dederunt, et mediatores mihi posuerunt se ipsi; et per ipsa guadia obligaverunt se suosque filios et heredes tali ordine, ud amodo et semper omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et totum ipso arbustum infra ipse finis et mensurie abto tempore illud lavorarent et cultarent de super et de supter, sicud locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et ubi meruerit, infra ipso arbustum arbores et vites pastenare et propaginare, illis et suis eredibus illud ibidem pastenarent et propaginaret et cultare, sicud meruerit; et ipso bacuum, qui est infra ipse finis et mensurie, amodo oc anno totum illud pastenare arbores et vites de bono vitineo, et totum illud usque duodecim anni completi illud operare et cultare de super et de supter usque ipso constitutum, sicud de tantos annos locus ipse meruerit, ut vene paread operatum et cultatum et factum, et tota ipsa tradictio per ipsa mensuria erga ipsa via illud cludere, et clusum abeant, sicud meruerit, et infra ipsa tradictio fravicarent ad calce et petre unum palmentum vonum, sicud meruerit, et faciant a super ipso palmentu reditu, sicud meruerit, et casa intro ipso arbustum facerent, sicud meruerit, et in ipsa casa mittant ominem ad residendum, et licead illis et suis eredibus inclita ipsa tradictio per ipse finis et mensurie omni tempore tenere et lavorare per illo ordine, sicud superius diximus, et per vindemie tempore faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ud dirigamus ibidem missus noster, et illis et suis eredibus totum ipso arbustum abto tempore vindemiarent, sicud meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum illud inter nos dividamus per medietatem: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus ipso vinum medietatem, et illis et suis eredibus tollad reliqua medietate de ipso vinum; et a quo vinum exierit, de illud quod in ipso bacuum qui infra ipse finis et mensurie pastenaberint, similiter medietate ipso vinum nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare annualiter, et reliqua medietate illis sivi abere, et ego vel pars ipsius ecclesie adsingnemus eorum organeum vonum da vinum, et illis et suis eredibus organeum ipsum vonum conciarent, sicud meruerit, et reponant ipso organeum intus domus sua, et reponant ibidem ipsa nostra sortione de ipso vinum, et facere mihi vel ad pars ipsius ecclesie ipso vinum salbum, dum illud inde tulerimus, absque degeneratione et ingne et mures; et si non voluerit pars ipsius ecclesie reponere ipso vinum intus domus illorum, illis et suis eredibus illud portare usque ad cellario, quod pars ipsius ecclesie abuit in ipso locum nuceria a li pariti, et reponant illud in ipso organeum quod eorum adsingnaverimus, et ipso organeum per illis siad vonum conciatum, sicud meruerit, et ipso missum nutrire secundum sua possivililate, et deant mihi vel ad pars ipsius ecclesie palmentateca, sicud meruerit; et que amodo et semper ibidem seminaberint, deant nobis vel ad pars ipsius ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore illis et suis eredibus inclita ipsa tradictio tenere et lavorare non boluerint inclitum illud lavoratum et cultatum remittant ad potestate ipsius ecclesie, et licead illis et suis eredibus inde disturbare ipso reditum, et exoteret inde omnis sua causa movilia et ire cum illud ubi voluerint, sine contrarietate de pars ipsius ecclesie; quod si taliter omnia etc. Sequitur consueta formula. Statuta multa triginta auri solidorum Constantini. Et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui. + Ego arechisi notarius me subscripsi + Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.