Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXVI
Signature: DLXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1005
x
+ In nomine domini sextodecimo11Lege: septimo decimo. anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, 1Lege: septimo decimo. mense magius, tertia indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia, una mecum adesset petrus comes qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus iohanni liber omo filio alphani de terra pertinentem ipsius ecclesie de intus hanc salernitanam cibitatem in ipso plaiu a super ipsa ecclesia, per ec finis et mensuria: a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde sunt longitudo pedes unum: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt per latitudo pedes decem et summisse: a pars occidentis similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt pedes alii biginti unum: de super pars similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt pedes decem et summisse, totum mensuratum ad iusta manum omini; ec vero supradicta terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut ei tradidimus in tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni completi licead ille et suos eredes supradicta nostra tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sua utilitate ibidem facere, et casa ibidem edificare, et ibidem residere et abitare. ad completi ipsi biginti nobem anni licead ille et suos eredes inde exire cum omnis sua causa et exinde exfigere media ipsa casa, et tollerent inde medietatem ipsa lingnamina, et portare illut ubi boluerint sine cuiuslibet contrarietate vel requisitione, et inclita ipsa terra cum media ipsa casa remittere ad potestate predicte ecclesie, et per omnis annum usque ipso constitutum de ascensionis domini pro seditu de ipsa terra stetit exinde a pars ipsius ecclesie dare de oleum candelas mediocre, et quando discurserit labina circa illut quod superius ei tradidimus, tale edificium ibidem faciad, ut sic emad ipsa labina, ut nullam damnietatem fiad facta in muro de casis, que ibidem a subtus sunt, quas in sclimbo edificate sunt, damnum in ipsis parietibus non fiad factum per ipsa labina; quod et per bona combenientia guadia nobis ipse iohannes dedi et mediatorem nobis posuit seipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta multa decem auri solidorum constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego petrus notarius me subscripsi + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc576/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success