useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DC
Signature: DC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense februarius, sexta indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia, una mecum adesset romoaldus et petrus comitibus, qui sunt de dominii et adbocatoribus ipsius ecclesie, tradidimus ciceri filio quondam cennami, et iohanni et ciceri, pater et filii, qui fuerunt de nuceria, rebus pertinentem ipsius ecclesie, qui est terra cum arbusto cum aliquantum bacuum de locum mitilianense, ubi dicitur cassiano, quod in eadem ecclesia per bicaria datum fuit da pars monasterii sancti benedicti per hec finis et mensuria: de pede fine bia antiqua, indeque passos quinquaginta: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie quod ad pastenandum retinet maio filius iaquinti, et inde passos centum quadraginta: de capu fine predicte ecclesie, inde passos quadraginta duo: a meridie similiter fine ipsius ecclesie, inde passos centum quadraginta, totum ad iusto passum. ec vero supradicta rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut eorum ad laborandum et cultandum tradidimus: in simul et tradidimus eorum una pecia de terra ibique coniunta cum aliquanti arboribus bitati per ec finis et mensuria: a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde passi octo: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie, inde passi octoaginta sex: a pars occidentis similiter fine ipsius ecclesie, passos septuaginta quadtuor; et de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, passos septuaginta quadtuor; et de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, inde passi octoaginta, totum mensuratum ad supradicto passum. Istut, sicut diximus, eorum tradidimus ad pastenandum, ubi meruerit, arbores et bites amodo et usque sex anni completi; et quantum bictum et quicquit exinde tollere vel abere potuerint amodo et usque ipsi sex anni completi, totum illut sibi aberent, et nullam inde in pars ipsius ecclesie deant, et ipsa priore curte, quod superius eorum tradidimus, qui est terra cum arbusto cum aliquantum bacuum, amodo et semper licead illis et illorum eredes illut tenere et dominare, et casa lingnitia ibidem facere, et ibidem residere et abitare, et omnis sua utilitate iusta rationem ibidem facere, et abtis temporibus totum ipso arbustum laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiad et non disperead, et ubi meruerit, infra totum ipso arbustum cum totum ipso bacibum arbores et bites plantarent, et bites traerent, et ubi meruerit, infra tota supradicta tradictione illut cluderent, et per tempore, quando meruerit, illut bindemiarent, et poma que ibidem sunt, colligerent, et faciant annualiter illis scirent pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum ibidem ad palmentum et omnis poma exinde per medium illut inter se dibiderent: missum predicte ecclesie tollad illut medietatem, et illis et suis eredibus medietatem, et nos adsingnemus eorum ibidem organea da binum, et illis, quando meruerit, organea ipsa bona conciarent, et eas reponerent illam subtus ipso reditum ubi abitaberint, et ipsa sortione predicte ecclesie de ipso binum ibidem in ipsa organea reponere, et salbum illut faciant, usque dum pars ipsius ecclesie illut inde tulerint, absque degeneratione et ingne; et dum ibidem steterint ipsum missum predicte ecclesie, illis autem eum notrirent secundum suam possibilitatem, et ad completi ipsi sex anni illis autem et suis eredibus in ipsa posteriore tradictione per supradicte finis et mensurie arbustum bonum operatum et factum, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread factum operatum et cultatum, et da ipsi sex anni in antea omni tempore illis et suis eredibus illut tenere et dominare, et sua utilitate iusta rationem ibidem facerent, et ubi meruerint, eos cluderent, et annualiter ipso arbustum laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerint, ut bonum paread laboratum et cultatum; et annualiter, quando meruerit, illut bindemiarent et poma exinde colligerent, et per annum, quando meruerit, faciant illis scirent pars predicte ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum ibidem ad palmentum et poma exinde in tertiam partem illut inter se dibiderent: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem, et illis et suis eredibus due sortis; et ipsa sortione de ipso binum predicte ecclesie annualiter in ipsa organea mitterent et salbum faciant, sicut et ipso aliut quod superius dictum est, et ipso missum predicte ecclesie nutrirent, dum superius dictum est; et que amodo et semper in tota supradicta rebus annualiter seminaberint, deant exinde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et, dum ibidem steterint ipsum missum predicte ecclesie annualiter pro ipsa frudia reponendum et recipiendum, illis autem eum notrire, sicut supradictum est, et per omnis annum deant in pars ipsius ecclesie ipsa palmentateka, sicut meruerit; et quale tempore illis et suis eredibus rebus ipsa in supradicto ordine tenere et laborare noluerit illut, aut non potuerint, tunc laboratum bonum et clusum remitterent ad potestate ipsius ecclesie, et licead illis et suis eredibus inde exire cum omnis sua causa et ire ubi boluerint: tamen et si de ac terra salernitana exierint aliubi ad abitandum, similiter tota rebus ipsa perbeniant ad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ibidem rebersi fuerint ad abitandum, rebus ipsa rebertar ad illorum potestate, ad tenendum illut illis et suis eredibus in supradicto ordine: tantum ipso annum quod redierint, tollerent exinde ille qui eos laboraberint, ipsum suum laborem. Unde per bona combenientia ipsi pater et filii guadia nobis dederunt, et mediatores nobis posuerunt petrus congnato ipsius ciceri filii iohanni et disiio filius grimoaldi abitatori de locum faibano11Faibano, fortasse idem ac Fabianu, vicus in Cilento.; et per ipsa guadia etc. Statuta 1Faibano, fortasse idem ac Fabianu, vicus in Cilento. multa quinquaginta solidorum auri constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego ragemprandus me subscripsi + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.