useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCIII
Signature: DCIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini anno vicesimo principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense iunius, sexta indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam iaquinti de mitiliano clarefacimus abere comune cum germani mei una pecia de terra cum binea et bacibum uno teniente in locum betrantum mitilianense finibus per ec finis et mensuria: da pars orientis fine bia qui modo se andad, inde sunt per latitudo passi duodecim: per latitudo a septentrionis fine iohanni filii quondam iohanni: a parte occidente fine bia caba, inde sunt per latitudo passi biginti quadtuor: a meridie fine de consortibus nostris longitudo vero quantum est da ipsa bia da pars orientis et usque ipsa halia bia da pars occidentis: infra ipse finis et mensurie mihi est pertinente una quartam partem, totum mensuratum ad iusto passum homini. Nunc autem congruum est mihi iamdicto iohanni ipsa mea sortionem venumdare ipsius iohanni; et ideo, sicut mihi congruum est, mea bolumtatem per hanc cartulam venumdedimus adque ad semper habendum confirmo tibi iamdicto iohanni inclita ipsa quartam partem de tota suprascripta rebus quod est mea sortionem, unde nullam nobis, nec cuiquam ominibus, vel uxori mee, aut in quabis partibus de ipsa quartam partem exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem, set inclita ipsa mea sorte tibi venumdedi cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque cuiuscumque contrarietatem vel requisitione. et pro confirmandam et stabiliscendam supradicta nostra vindictione a presentis recepit a te quadtuor auri tari boni pesanti, sicut inter nobis combenit in omnis deliberatione, finitoque pretium ipsum aput nos. de qua per bona combenientia guadia tibi dedi et mediatorem tibi posuit meipsum, et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum. et quando volueritis, bice nostra potestatem abeatis in omnibus inde exet autorem et defensorem, cum quale monimen et ratione inde abueritis, qualiter volueritis; et, sicut diximus, ab oriente est per latitudo ipsi duodecim passi, et da pars occidentis, sicut diximus, per latitudo ipsi biginti quadtuor passi. et taliter scribere rogabimus te iohannes notarius, hactum salerno. + Ego roderisius + Ego Iaquintus notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.