useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCVIII
Signature: DCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini. Anno vicesimo hoctabo principatus domni paldolfi gloriosi principis, et vicesimo secundo anno principatus domni landolfi magni principis filii eius, mense nobember, septima indictione. Memoratorium factum a me angelus filio iohanni magistri, qui sum commorantes de loco monte aperto33Monte-aperto in Princip. Ult., de oc quod ante subscriptos testes per bona 3Monte-aperto in Princip. Ult. conbenientia coniunxi me ego cum martino presbiter filio leoni commorantes ex eodem loco monte-aperto super ipsa rebus nostra, quod nos communiter abemus in supradicto loco, et quod nobis pertinet per una cartula quod exinde aput nos firmatam retinemus a pars monasterii sancti petri apostoli, qui edificatum est extra et propinquo hanc beneum cibitate trans flubio sabbati; et ideo fecimus dibisionem de ipsa eadem rebus iuxta nostra bolumtate, velut inter nobis conbenientia fuit; et statim ipse iamdictus martino presbiter bona etenim sua volumtatem per fustem22Formula traditionis per fustem., que suis tenebat manibus, dedi et tradidit ipse 2Formula traditionis per fustem. michi in sorte de ex eadem rebus, qualiter est bineis et terris cum arboribus omnino abendum ego et meis heredibus: primitus quidem dedi et tradidit ipse michi in sorte una pecia de vinea et terra cum arboribus, qualiter est uno tenientem per hec bero finis: de tribus partibus fine, quomodo terminantum est inter hec sorte mea et rebus predicti monasterii: de quarta namque parte fine sicut termini positi sunt inter hec sorte mea et sorte ipsius, quod a me ei in sorte evenit et reconiungit se in eadem rebus eidem cenobii; et oc declaro, quia infra eadem sorte mea descendet aqueducto per tempore ibernii; super hoc autem dedi et tradidit ipse in sorte uno pastino et terra cum arboribus qui est uno teniente infra hec finis: de uno latere et de suprano capite fine, sicut termini positi sunt inter hec sorte mea et rebus supradicti monasterii: de tertia vero parte fine iterum sicut termini positi sunt a rebus eiusdem cenobii, et rectum descendente in ipsa fontana, quod commune inter nos reserbabimus, ab ipsa eadem fontana rebolbente et qualiter vadit per ipsi termini, qui positi sunt inter hec sorte mea et sorte ipsius, et reconiungentes se in isdicta rebus sancti petri fine prioras; et reserbabimus inter nos bia et andito per ipsa eadem sorte sua usque ad ipsa iamdicta fontana, ud omni tempore tam ego quam et meis heredibus, seu et missi nostri, potestatem abeamus indeque ingredere et egredere cum omnibus nostris congruitatibus usque ad ipsa iamdicta fontana. Infra hec vero finis, sicut prelegitur, nec sibi qui supra, nec ad eredibus suis, nec cuicumque alteri homini nullam exinde reserbabit, set una cum inferius et superius, adque cum ipso iamdicto andito per ipsa iamdicta sorte sua, sicut dictum est, seu et cum omnibus suis pertinentiis, quantum quantoque infra supradicte finis exe videtur, illut michi in sortem dedi et tradidit, abendum et possidendum. Nam et ego pro hoc tradidi ei in sortem reliquum de ipsa rebus per ille finis, quod continent ipso brebem eius quod scripsit iaquintus clericus et notarius; de quibus per bona conbenientia talem michi fecit repromissionem adque obligationem ipse superius dictus martino presbiter, quod si aliquando tempore ipse aut suis heredibus de hec vero sua traditione in integrum, velut prelegitur, mecum aut cum meis eredibus causare aut contendere presumpserint per qualibet rationem, volendum nobis exinde aliquit tollere, aut contrare, vel minuare, aut si oc, quod superius legitur, aliquit exinde retornare aut remobere quesierit, ideo ante omnia decem aurei solidi constantini se suisque heredibus michi meique heredibus componere obligabit, vel illius homini qui unc scriptum pro parte nostra heorum in causationem ostenderit, et in antea omni tempore exinde adversus nos per inbitis vacui et tacitis permaneret. Verumtamen et sorte ipsa, qualiter superius legitur, omni tempore adversus vos firma stabilemque permaneant per eadem obligata pena. Ego Iaquintus clericus et notarius interfuit. Actum loco monte-aperto. + Ego angelus presbiter + Ego iaquintu presbiter
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.