Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCX
Signature: DCX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps, mense nobember, septima indictione. Memoratorium factum a nobis macheholfus presbiter filius granati et petrus clericus filius iohanni, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi per vona combenientia per largietate ipsius maioni presbiteri et abbatis, et una nobis adesset romoaldus comes, qui est dominium et adbocatorem ipsius ecclesie, ad pastenandum tradidimus maranci presbiteri de locum muntoru filio petri una pecia de terra cum aliquantis castaneis et vacuum uno teniente, quod in beneficium tenemus a pars ipsias ecclesie in locum muntoru, ubi misciano dicitur, per ec finis et mensurie: de super capite fine via puplica, sunt exinde passi biginti sex: de alia parte similiter fine via, et inde sunt passi tridecim; et rebolbente per fine ipsius maranci et de germanis eius, sicut termiti discernunt, inde sunt passi biginti unum; et iterum rebolbente per fine ipsius maranci presbiteri et de ipsi germanis eius, sicut termiti discernunt, passi triginta duo; et similiter rebolbente per fine illorum, sicut limite discernit, passi duodecim; et descendente per fine illorum sicut limite et termini discernunt, sunt exinde passi septuaginta sex: de subtus parte fine de eredes aczoni castaldi, sicut et inde termiti discernunt, sunt exinde passi quadraginta duo: et de alia parte fine de eredes maraldi filii leomari, sicut termiti discernit, indeque passi centum quinque et coniungente usque priore fine. ec vero rebus per supradicte finis et mensurie tota et inclita cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua illut eidem maranci presbiteri tradidimus tali ordine, ut liceret ille et eius eredes, et homines quod miserint, illut sue potestatis tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem facere, et quanti boluerint et fuerint ratione de ipsi castaneis, abscidant, et totum illut pastenarent abellanietum et arbustis vitatis de vono vitineo; et amodo et usque decem anni quante abellane et vinum et poma inde exierint, totum illut sivi abeant, faciendum quod boluerint, et nullam inde deant: preter quante castanee inde collixerint, tertiam parte secche nobis ille deant, et de quod ibi seminaverint, terraticum inde nobis deant, sicut consuetudo est locus ipse; et ubi completi fuerint amodo duodecim anni, abeant ibidem abellanietum et arbustis factum in tota ipsa rebus per ipsa mensuria surtum et hoperatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut vene pareat laboratum et cultatum; et si boluerint ibidem residere et abitare, et ibidem homines ad avitandum mittere, potestatem abeant; et da ipsi decem anni in antea per vindemie faciant nos vel partibus ipsius ecclesie scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, illis ipso arbustis vindemiare, et poma que ibi fuerit, colligere, et ipse abellane per tempore colligere et secchare, et deant nobis ibique in ipsa rebus tertiam partem, et due sortis illis sivi tollant, et omni tempore illut laborare et studiare, et salbum illut facere, ut proficiant da ipsi duodecim anni in antea et non dispereant; et ipsa nostra sortione de ipso vinum illis reponant in organeis, qui nos ibidem eorum adsignaverimus per omnis annum ipsa horganea conciata per illis, sicut meruerit, et ipso vinum reponant in casa ubi abitaverint, et salbum illut nobis faciant, usque dum illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne, et ipso missum illis notrire, usque dum vindemie ibidem steterit, secundum fuerit illorum possivilitatem, et palmentatica et terraticum inde nobis dare, sicut locus ipse est consuetudo; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea illut tenere noluerint, inclita ipsa rebus laborata et clusa, quale illo tempore meruerit, redeant in ipsa ecclesia, faciendum quod boluerint, et liceat illis inde exire cum omnis sua causa sine cuiuslibet contrarietate; seu et si talem fecerint culpam, unde cecidere debuerint, aut si de anc terra salernitanam exierint pro quacumque causa, expectent illis pars ipsius ecclesie usque tres anni completi, et si redierint, aut de ipsa culpa liverati fuerint, et boluerint ipsa rebus recolligere, inclitum illut recolligant in suprascripto hordine: tantum ipso annum quod redierint, si laboratum fuerit, liceat prius ille qui eos laboraverit, recolligere ipso frudium, et sic rebus ipsa recolligant. Unde in eo hordine per vona combenientia guadia nobis ipse maranci presbiter dedit et mediator nobis posuit amatus de ipso locum filius garofali; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si taliter, sicut superius legitur, nobis et ad pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit de omnia suprascripta contradixerit, componere nobis vel ad pars ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui. + Ego ioanne + Ego sassus clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc610/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success